|
Et videtur quod sic.
1. Illud enim quod fides a caritate consequitur non potest esse ipsi
fidei essentiale, cum sine eo fides esse possit. Sed per id quod est
alicui accidentale non collocatur aliquid in genere. Ergo fides per id
quod est formata a caritate, non collocatur in genere virtutis: ergo
sine forma caritatis est virtus.
2. Praeterea, vitio nihil opponitur nisi virtus vel vitium. Sed
infidelitas, quae vitium est, opponitur fidei informi non ut vitio;
ergo ut virtuti; et sic idem quod prius.
3. Sed dicebat, quod infidelitas opponitur solum fidei formatae.-
Sed contra, habitus oportet esse oppositos quorum sunt actus
oppositi. Sed fidei informis et infidelitatis sunt actus oppositi,
scilicet assentire et dissentire. Ergo fides informis infidelitati
opponitur.
4. Praeterea, virtus nihil aliud esse videtur quam habitus alicuius
potentiae perfectivus. Sed per fidem informem intellectus perficitur.
Ergo est virtus.
5. Praeterea, habitus infusi sunt nobiliores habitibus acquisitis.
Sed habitus acquisiti, scilicet politici, dicuntur virtutes etiam
sine caritate, sicut a philosophis ponuntur. Ergo multo fortius fides
quae est habitus informis, cum sit habitus infusus, virtus est.
6. Praeterea, Augustinus dicit, quod ceterae virtutes, praeter
caritatem, possunt esse sine gratia. Ergo etiam fides informis quae
est sine gratia, virtus est.
1. Sed contra. Omnes virtutes sunt connexae, ut qui habet unam,
omnes habeat, sicut dicit Augustinus. Sed fides informis non est
aliis annexa. Ergo non est virtus.
2. Praeterea, nulla virtus est in Daemonibus. Fides informis est
in Daemonibus; nam Daemones credunt; Iacob. II, 19. Ergo
fides informis non est virtus.
Responsio. Dicendum, quod loquendo proprie de virtute, fides
informis non est virtus. Cuius ratio est, quia virtus, proprie
loquendo, est habitus potens elicere actum perfectum. Quando autem
aliquis actus dependet ex duabus potentiis, non potest dici perfectus
nisi in utraque potentia perfectio inveniatur: et hoc patet tam in
virtutibus moralibus quam intellectualibus. Cognitio enim conclusionum
duo exigit; scilicet principiorum intellectum, et rationem deducentem
principia in conclusiones. Sive ergo aliquis circa principia erret vel
dubitet, sive in ratiocinando deficiat, aut vim ratiocinationis non
comprehendat, non erit in eo perfecta conclusionum cognitio; unde nec
scientia, quae virtus intellectualis est. Similiter etiam debitus
actus concupiscibilis et ex ratione et ex concupiscibili dependet.
Unde, si ratio non sit perfecta per prudentiam, non potest esse actus
concupiscibilis perfectus, quaecumque pronitas insit concupiscibili ad
bonum; propter quod nec temperantia nec aliqua virtus moralis sine
prudentia esse potest, ut dicitur in VI Ethic. Cum ergo credere
dependeat et ex intellectu et voluntate, ut ex supra dictis patet, non
potest esse talis actus perfectus, nisi et voluntas sit perfecta per
caritatem, et intellectus per fidem. Et inde est quod fides informis
non potest esse virtus.
Ad primum igitur dicendum, quod aliquid potest esse accidentale alicui
prout est in genere naturae, quod est sibi essentiale prout refertur ad
genus moris, scilicet ad vitium et virtutem; sicut finis debitus
comestioni, vel quaelibet alia circumstantia debita. Et similiter id
quod fides ex caritate recipit, est sibi accidentale secundum genus
naturae, sed essentiale prout refertur ad genus moris; et ideo per hoc
ponitur in genere virtutis.
Ad secundum dicendum, quod vitium non solum opponitur virtuti
perfectae, sed etiam ei quod imperfectum est in genere virtutis, sicut
intemperantia naturali habilitati quae inest concupiscibili ad bonum;
et sic infidelitas informi fidei opponitur.
Tertium concedimus.
Ad quartum dicendum, quod per fidem informem intellectus non
perducitur in perfectionem sufficientem virtuti, ut ex dictis patet.
Ad quintum dicendum, quod philosophi non considerant virtutes secundum
quod sunt principia actus meritorii: et ideo secundum eos habitus non
formati caritate possunt dici virtutes; non autem secundum theologum.
Ad sextum dicendum, quod Augustinus accipit large virtutes, omnes
habitus perficientes ad actus laudabiles. Vel potest dici, quod non
intelligit Augustinus quod habitus sine gratia existentes virtutes
dicantur, sed quia aliqui habitus qui sunt virtutes quando sunt cum
gratia, remanent sine gratia, non tamen tunc sunt virtutes.
|
|