|
Et videtur quod non.
1. Gratia enim adveniens non habet minorem efficaciam in fideli quam
in infideli. Sed in infideli, cum convertitur, cum gratia simul
habitus fidei infunditur. Ergo et similiter in fideli; et ita habitus
fidei formatae est alius ab habitu fidei informis.
2. Praeterea, fides informis est principium timoris servilis; fides
autem formata timoris casti vel initialis. Sed adveniente timore
filiali vel casto, timor servilis expellitur. Ergo et adveniente fide
formata, fides informis expellitur et sic non est idem habitus
utrique.
3. Praeterea, sicut dicit Boetius, accidentia corrumpi possunt,
alterari autem minime. Sed habitus fidei informis est quoddam
accidens. Ergo non potest alterari, ut fiat ipsemet formatus.
4. Praeterea, adveniente vita recedit mortuum. Fides autem
informis quae est sine operibus mortua est, ut dicitur Iacob. II,
26. Ergo adveniente caritate, quae est principium vitae, tollitur
fides informis, et ita non fit formata.
5. Praeterea, ex duobus accidentibus non fit unum. Sed fides
informis est quoddam accidens. Ergo non potest esse quod ex ea et
caritate fiat unum; quod videretur oportere si ipsamet fides informis
formaretur.
6. Praeterea, quaecumque differunt genere, differunt et specie et
numero. Sed fides informis et formata differunt genere, cum una sit
virtus, non autem alia. Ergo et differunt specie et numero.
7. Praeterea, habitus penes actus distinguuntur. Sed fidei
formatae et informis sunt diversi actus: scilicet credere in Deum, et
credere Deo, vel Deum. Ergo sunt diversi habitus.
8. Praeterea, diversi habitus diversis vitiis tolluntur, cum
unumquodque tollatur per suum contrarium, et unum uni sit contrarium.
Sed fides formata tollitur per peccatum fornicationis; non autem fides
informis, sed solum per peccatum infidelitatis. Ergo fides informis
et formata sunt diversi habitus.
1. Sed contra. Iac. II, 26, dicitur: fides sine operibus
mortua est; Glossa, quibus reviviscit. Ergo ipsamet fides
informis, quae mortua fuit, formatur et reviviscit.
2. Praeterea, res non diversificantur per ea quae sunt extra
essentiam rerum. Sed caritas est extra essentiam fidei. Ergo ex hoc
quod est sine caritate vel cum caritate, non diversificatur habitus
fidei.
Responsio. Dicendum, quod circa hoc sunt diversae opiniones.
Quidam enim dicunt, quod habitus qui fuit informis, nunquam fit
formatus; sed cum ipsa gratia infunditur quidam novus habitus, qui est
fides formata; et eo adveniente, habitus fidei informis discedit.
Sed hoc non potest esse, quia nihil expellitur nisi per suum
oppositum. Si igitur per habitum fidei formatae expellitur habitus
fidei informis, cum non opponatur ei nisi ratione informitatis,
oportebit ipsam informitatem esse de essentia fidei informis, et sic
erit per essentiam suam malus habitus, nec poterit esse donum Dei.
Et praeterea, quando peccat aliquis mortaliter, tollitur gratia et
fides formata, tamen videmus fidem remanere. Nec est probabile quod
dicunt, quod tunc iterum donum fidei informis ei infundatur: quia sic
ex hoc ipso quod aliquis peccat disponeretur ad recipiendum aliquod
donum a Deo. Et ideo alii dicunt, quod non tollitur habitus, sed
tantum actus fidei informis, adveniente caritate. Sed etiam hoc non
potest stare; quia sic habitus remaneret otiosus. Et praeterea, cum
actus fidei informis non habeat essentialem contrarietatem ad actum
fidei formatae, non potest per eum impediri. Nec potest iterum dici,
quod uterque actus et habitus simul sit: quia omnem actum quem facit
fides informis, potest facere fides formata. Unde idem actus esset a
duobus habitibus; quod non convenit. Et ideo dicendum est cum aliis,
quod fides informis manet adveniente caritate, et ipsamet formatur; et
sic sola informitas tollitur. Quod sic potest videri. In potentiis
enim vel habitibus, ex duobus attenditur diversitas: scilicet ex
obiectis, et ex diverso modo agendi. Diversitas autem obiectorum
diversificat potentias et habitus essentialiter, sicut visus differt ab
auditu, et castitas a fortitudine. Sed quantum ad modum agendi non
diversificantur potentiae vel habitus per essentiam, sed secundum
completum et incompletum. Quod enim aliquis clarius vel minus clare
videat, vel opus castitatis promptius vel minus prompte exerceat, non
diversificat potentiam visivam, vel habitum castitatis; sed ostendit
potentiam et habitum esse perfectiorem, et minus perfectum. Fides
autem formata et informis non differunt in obiecto, sed solum in modo
agendi. Fides enim formata perfecta voluntate assentit primae
veritati; fides autem informis imperfecta voluntate. Unde fides
formata et informis non distinguuntur sicut duo diversi habitus, sed
sicut habitus perfectus et imperfectus. Unde, cum idem habitus qui
prius fuit imperfectus, possit fieri perfectus, ipse habitus fidei
informis postea fit formatus.
Ad primum igitur dicendum, quod gratia non habet minorem efficaciam
cum infunditur fideli quam cum infunditur infideli; sed hoc est per
accidens: quod in eo qui habet fidem, non causat alium habitum fidei,
quia ipsum invenit; sicut ex doctrina alicuius docentis docetur
inscius; sed scius non acquirit novum habitum, sed in scientia prius
habita fortificatur.
Ad secundum dicendum, quod timor servilis non excluditur adveniente
caritate quantum ad substantiam doni, sed solum quantum ad
servilitatem. Et sic etiam fides solum quantum ad informitatem
tollitur adveniente gratia.
Ad tertium dicendum, quod quamvis accidens non possit alterari,
subiectum tamen accidentis secundum aliquod accidens alteratur; et sic
illud accidens variari dicitur, sicut albedo fit maior vel minor,
subiecto secundum albedinem alterato.
Ad quartum dicendum, quod adveniente vita, non oportet quod tollatur
mortuum, sed mors; et ita non tollitur fides informis, sed
informitas, per caritatem.
Ad quintum dicendum, quod quamvis ex duobus accidentibus non fiat
unum, tamen unum accidens potest per aliud perfici, sicut color per
lucem; et sic fides per caritatem perficitur.
Ad sextum dicendum, quod fides informis et formata non dicuntur
diversa in genere quasi in diversis generibus existentia; sed sicut
perfectum quod attingit ad rationem generis, et imperfectum quod nondum
attingit. Unde non oportet quod numero differant, sicut nec embryo et
animal.
Ad septimum dicendum, quod credere Deo et credere Deum et credere in
Deum non nominant diversos actus, sed diversas circumstantias eiusdem
actus virtutis. In fide enim est aliquid ex parte cognitionis, prout
fides est argumentum. Et sic, quantum ad huius argumentationis
principium, actus fidei dicitur credere Deo: ex hoc enim movetur ad
assentiendum credens alicui, quia est divinitus dictum. Sed quantum
ad conclusionem cui assentit, dicitur credere Deum: veritas enim
prima est proprium obiectum fidei. Sed quantum ad id quod est
voluntatis, dicitur actus fidei credere in Deum. Non est autem actus
virtutis perfecte, nisi has omnes circumstantias habeat.
Ad octavum dicendum, quod fides formata tollitur fornicatione et aliis
peccatis, praeter infidelitatem, non quantum ad substantiam habitus,
sed quantum ad formam tantum.
|
|