|
Et videtur quod non.
1. In symbolo enim fides explicatur. Sed in symbolo ponuntur multa
quae ad creaturas pertinent. Ergo non tantum veritas prima est fidei
obiectum.
2. Sed dicebat, quod ea quae ad creaturas pertinent, in symbolo
posita, se habent ad fidem quasi per accidens et secundario.- Sed
contra, consideratio alicuius scientiae ad omnia illa se per se
extendit ad quae extenditur efficacia proprii medii ex quo procedit.
Sed medium fidei est hoc quod credit Deo aliquid dicenti; ex hoc enim
movetur fidelis ad assentiendum, quod putat aliquid a Deo esse
dictum. Deo autem credendum est non tantum de veritate prima, sed de
qualibet veritate. Ergo quaelibet veritas est per se materia et
obiectum fidei.
3. Praeterea, actus penes obiecta distinguuntur. Sed actus fidei
et visio Dei per speciem, sunt actus diversi. Cum ergo obiectum
visionis praedictae sit ipsa veritas prima, non erit obiectum actus
fidei.
4. Praeterea, veritas prima sic se habet ad fidem sicut lumen ad
visum. Lumen autem non est per se obiectum visus, sed magis color in
actu, ut Ptolomaeus dicit. Ergo nec veritas prima est per se fidei
obiectum.
5. Praeterea, fides est complexorum; his enim solis tamquam veris
aliquis assentire potest. Sed veritas prima est veritas incomplexa.
Ergo obiectum fidei non est veritas prima.
6. Praeterea, si per se obiectum fidei esset veritas prima, nihil
quod pure ad creaturam pertinet, pertineret ad fidem. Sed resurrectio
carnis pure ad creaturam pertinet; et tamen inter articulos fidei
computatur. Ergo non est per se tantum obiectum fidei veritas prima.
7. Praeterea, sicut visibile est obiectum visus, ita credibile est
obiectum fidei. Sed multa alia sunt credibilia quam veritas prima.
Ergo veritas prima non est per se fidei obiectum.
8. Praeterea, relativorum est eadem cognitio, propter hoc quod unum
clauditur in intellectu alterius. Sed creator et creatura relative
dicuntur. Ergo cuiuscumque habitus cognitivi est obiectum creator eius
etiam erit obiectum creatura; et ita non potest esse quod veritas prima
solummodo sit fidei obiectum.
9. Praeterea, in qualibet cognitione illud in quod deducimur,
obiectum est; illud autem per quod in ipsum deducimur, medium est.
Sed in fide deducimur ad assentiendum aliquibus veritatibus et de Deo
et de creaturis per veritatem primam, in quantum credimus Deum esse
veracem. Ergo veritas prima non se habet in fide ut cognitionis
obiectum sed magis ut medium.
10. Praeterea, sicut caritas est virtus theologica, ita et fides.
Sed caritas non solum habet pro obiecto Deum, sed etiam proximum;
unde et de dilectione Dei et proximi duo praecepta caritatis dantur.
Ergo et fides habet pro obiecto non solum veritatem primam, sed etiam
veritatem creatam.
11. Praeterea, Augustinus dicit, quod in patria videbimus res
ipsas, hic autem intuemur rerum imagines. Sed visio fidei ad statum
viae pertinet. Ergo visio fidei est per imagines. Sed imagines per
quas intellectus noster videt, sunt res creatae. Ergo fidei obiectum
est veritas creata.
12. Praeterea, fides est media inter scientiam et opinionem, ut
patet per definitionem Hugonis de sancto Victore. Sed scientia et
opinio est de complexo. Ergo et fides; et ita non potest eius
obiectum esse veritas prima, quae est simplex.
13. Praeterea, principium fidei videtur esse revelatio prophetica,
per quam nobis divina annuntiata sunt. Sed prophetiae obiectum non est
veritas prima, immo magis res creatae, quae sub certa differentia
temporis cadunt. Ergo nec fidei obiectum est veritas prima.
14. Praeterea, veritas contingens non est veritas prima. Sed
aliqua veritas fidei est veritas contingens; Christum enim pati
contingens fuit, cum esset dependens a libero arbitrio suo et etiam
occidentium, et tamen de passione Christi est fides. Ergo veritas
prima non est proprium fidei obiectum.
15. Praeterea fides, proprie loquendo, non est nisi complexorum.
Sed in articulis fidei quibusdam veritas prima cadit ut incomplexum;
ut cum dicimus Deum passum vel mortuum. Non ergo tangitur ibi veritas
prima ut fidei obiectum.
16. Praeterea, veritas prima comparatur ad fidem dupliciter:
scilicet ut testificans, et ut id de quo est fides. Sed non potest
poni ut obiectum fidei in quantum est testificans, sic enim est extra
fidei essentiam; nec iterum ut id de quo est fides, quia sic
quaecumque enuntiabilia formarentur, de veritate prima essent
credibilia; quod patet esse falsum. Ergo veritas prima non est
proprium obiectum fidei.
1. Sed contra. Est quod Dionysius dicit, quod fides est circa
simplicem et semper eodem modo se habentem veritatem. Sed talis non
est nisi veritas prima; ergo et cetera.
2. Praeterea, virtus theologica idem habet pro fine et obiecto.
Sed fidei finis est veritas prima, cuius apertam visionem fides
meretur. Ergo et obiectum eius est veritas prima.
3. Praeterea, Isidorus dicit, quod articulus est perceptio divinae
veritatis. Sed fides in articulis continetur. Ergo divina veritas
est fidei obiectum.
4. Praeterea, sicut se habet caritas ad bonum, ita fides ad verum.
Sed caritatis per se obiectum est summum bonum; quia caritas Deum
diligit, et proximum propter Deum. Ergo et obiectum fidei est
veritas prima.
Responsio. Dicendum, quod per se obiectum fidei veritas prima est.
Quod sic accipi potest. Nullus enim habitus rationem virtutis habet
nisi ille cuius actus semper est bonus; aliter enim non esset perfectio
potentiae. Cum igitur actus intellectus sit bonus ex hoc quod verum
considerat, oportet quod habitus in intellectu existens virtus esse non
possit, nisi sit talis quo infallibiliter verum dicatur; ratione cuius
opinio non est virtus intellectualis, sed scientia et intellectus, ut
dicitur in VI Ethic. Hoc autem fides non potest habere quae virtus
ponitur ex ipsa rerum evidentia, cum sit non apparentium. Oportet
igitur quod hoc habeat ex hoc quod adhaeret alicui testimonio, in quo
infallibiliter veritas invenitur. Sicut autem omne esse creatum,
quantum est de se, vanum est et defectibile, nisi ab ente increato
contineretur; ita etiam omnis creata veritas defectibilis est, nisi
quatenus per veritatem increatam rectificatur. Unde neque hominis
neque Angeli testimonio assentire infallibiliter in veritatem duceret,
nisi in quantum in eis loquentis Dei testimonium consideratur. Unde
oportet quod fides, quae virtus ponitur, faciat intellectum hominis
adhaerere illi veritati quae in divina cognitione consistit,
transcendendo proprii intellectus veritatem. Et sic fidelis per
simplicem et semper eodem modo se habentem veritatem liberatur ab
instabili erroris varietate, ut dicit Dionysius, capit. VII de
divinis Nomin. Veritas autem divinae cognitionis hoc modo se habet,
quod primo et principaliter est ipsius rei increatae; creaturarum vero
quodammodo consequenter, in quantum Deus cognoscendo seipsum alia
omnia cognoscit. Et ita fides, quae hominem divinae cognitioni
coniungit per assensum, ipsum Deum habet sicut principale obiectum;
alia vero quaecumque sicut consequenter adiuncta.
Ad primum igitur dicendum, quod omnia illa quae in symbolo ponuntur ad
creaturas pertinentia, non sunt materia fidei, nisi secundum quod eis
aliquid veritatis primae adiungitur; ipsa enim passio non cadit sub
fide nisi in quantum credimus Deum passum nec resurrectio nisi in
quantum eam credimus divina virtute fieri.
Ad secundum dicendum, quod quamvis divino testimonio sit de omnibus
credendum, tamen divinum testimonium, sicut et cognitio, primo et
principaliter est de seipso, et consequenter de aliis; Ioan.
VIII, 14, 18: ego testimonium perhibeo de meipso et
testimonium perhibet de me qui misit me, pater; unde et fides
principaliter (est) de Deo, consequenter vero de aliis.
Ad tertium dicendum, quod veritas prima est obiectum visionis patriae
ut in sua specie apparens, fidei autem ut non apparens; unde etsi idem
sit re utriusque actus obiectum, non tamen est idem ratione. Et sic
formaliter differens obiectum diversam speciem actus facit.
Ad quartum dicendum, quod lumen quodammodo est obiectum visus et
quodammodo non. In quantum enim lux non videtur nostris visibus nisi
per hoc quod ad aliquod corpus terminatum, per reflexionem, vel alio
modo coniungitur, dicitur non esse per se visus obiectum, sed magis
color, qui semper est in corpore terminato. In quantum autem nihil
nisi per lucem videri potest, lux primum visibile esse dicitur, ut
idem Ptolomaeus dicit. Et sic etiam veritas prima est primo et per se
fidei obiectum.
Ad quintum dicendum, quod res cognita dicitur esse cognitionis
obiectum, secundum quod est extra cognoscentem in seipsa subsistens,
quamvis de re tali non sit cognitio nisi per id quod de ipsa est in
cognoscente; sicut color lapidis, qui est visus obiectum, non
cognoscitur nisi per speciem eius in oculo. Veritas igitur prima,
quae simplex est in seipsa, est fidei obiectum; sed eam intellectus
noster accipit modo suo per viam compositionis. Et sic, per hoc quod
compositioni factae assentit tamquam verae, in veritatem primam tendit
ut in obiectum; et sic nihil prohibet fidei obiectum esse veritatem
primam, quamvis sit complexorum.
Ad sextum dicendum, quod resurrectio carnis, et alia huiusmodi,
pertinent etiam ad veritatem primam, in quantum divina virtute fiunt.
Ad septimum dicendum, quod omnia credibilia ex hoc quod a Deo sunt
testificata, oportet principaliter esse de veritate prima, et
secundario de rebus creatis, ut ex dictis, in corp. art., patet.
Alia vero credibilia non sunt huius fidei obiectum de qua nunc
loquimur.
Ad octavum dicendum, quod creator non est obiectum fidei sub ratione
creatoris, sed ut est veritas prima. Unde non oportet quod fidei per
se obiectum sit creatura: non enim quia eadem cognitio est domini et
servi, in quantum huiusmodi, propter hoc quicumque novit aliquid circa
dominum, novit aliquid circa servum.
Ad nonum dicendum, quod quamvis per veritatem primam deducamur in
creaturas, principaliter tamen per eam deducimur in seipsam, quia ipsa
principaliter de se testificatur; unde veritas prima se habet in fide
et ut medium et ut obiectum.
Ad decimum dicendum, quod caritas in proximo non diligit nisi Deum;
unde ex hoc non sequitur quod caritatis obiectum sit aliquid aliud quam
summum bonum.
Ad undecimum dicendum, quod imagines per quas fides aliquid intuetur,
non sunt fidei obiectum, sed id per quod fides in suum obiectum
tendit.
Ad decimumsecundum dicendum, quod quamvis fides sit de complexo
quantum ad id quod in nobis est; tamen quantum ad id in quod per fidem
ducimur sicut in obiectum, est de simplici veritate.
Ad decimumtertium dicendum, quod quamvis prophetia pro materia habeat
res creatas et temporales, tamen pro fine habet rem increatam. Ad hoc
enim omnes propheticae revelationes ordinantur, etiam illae quae de
rebus creatis fiunt, ut Deus cognoscatur a nobis. Et ideo prophetia
inducit ad fidem sicut ad finem; nec oportet quod sit idem prophetiae
et fidei obiectum vel materia. Sed etsi aliquando sit de eodem fides
et prophetia, non tamen secundum idem; sicut de passione Christi fuit
prophetia antiquorum et fides: sed prophetia quantum ad id quod erat in
ea temporale, fides autem quantum ad id quod erat in ea aeternum.
Ad decimumquartum dicendum, quod de passione non est fides nisi
secundum quod coniungitur veritati aeternae, prout passio circa Deum
consideratur. Ipsa etiam passio, quamvis in se considerata sit
contingens, tamen secundum quod divinae praescientiae substat, prout
est de ea fides et prophetia, immobilem veritatem habet.
Ad decimumquintum dicendum, quod subiectum se habet ad totam
propositionem sicut materia; unde quamvis in talibus propositionibus,
cum dicimus: Deus est passus; solummodo subiectum nominet quid
increatum, tota tamen propositio dicitur esse de re increata sicut de
materia: et sic non removetur quin fides habeat veritatem primam pro
obiecto.
Ad decimumsextum dicendum, quod pro tanto veritas prima dicitur esse
fidei obiectum, quia de ea est fides: nec tamen oportet quod quodlibet
enuntiabile de Deo formatum sit credibile, sed illud solum de quo
veritas divina testificatur; sicut etiam corpus mobile est subiectum
naturalis philosophiae, nec tamen omnia enuntiabilia quae de corpore
mobili possunt formari, sunt scibilia, sed illa solum quae ex
principiis naturalis philosophiae manifestantur. Ipsum autem
testimonium veritatis primae se habet in fide ut principium in scientiis
demonstrativis.
|
|