|
Et videtur quod sic.
1. Dicitur enim in libro de spiritu et anima: cum ab inferioribus ad
superiora ascendere volumus, prius occurrit nobis sensus, deinde
imaginatio, postea ratio, postea intellectus et postea intelligentia;
et in summa est sapientia, quae est ipse Deus. Sed imaginatio et
sensus sunt diversae potentiae. Ergo etiam ratio et intellectus.
2. Praeterea, homo, ut dicit Gregorius, cum omni creatura
convenit; ratione cuius dicitur omnis creatura. Sed id quo homo
convenit cum plantis, est quaedam potentia animae, scilicet
vegetativa, distincta a ratione, quae est propria potentia hominis in
quantum est homo; et similiter id in quo convenit cum brutis, scilicet
sensus. Ergo pari ratione id in quo convenit cum Angelis, qui sunt
supra hominem, scilicet intellectus, est alia potentia a ratione,
quae est propria humani generis, ut dicit Boetius in V de
consolatione.
3. Praeterea, sicut sensuum propriorum acceptiones terminantur ad
sensum communem, qui de eis iudicat; ita etiam rationis discursus
terminatur ad intellectum, ut iudicium feratur de his de quibus ratio
contulit: tunc enim de his quae ratio confert, homo iudicat, cum
resolvendo ad principia devenitur, quorum est intellectus; ratione
cuius ars iudicandi resolutoria nominatur. Ergo, sicut sensus
communis est alia potentia a sensu proprio, ita et intellectus a
ratione.
4. Praeterea, comprehendere et iudicare sunt actus potentias
diversas exigentes, ut patet in sensu proprio et communi; quorum
sensus proprius comprehendit, communis autem iudicat. Sed, sicut
dicitur in libro de spiritu et anima, quidquid sensus percipit,
imaginatio repraesentat, cogitatio format, ingenium investigat, ratio
iudicat, memoria servat, intelligentia comprehendit. Ergo ratio et
intelligentia sunt diversae potentiae.
5. Praeterea, sicut se habet quod est omnibus modis simplex, ad
actum compositum, ita se habet illud quod est simpliciter compositum,
ad actum simplicem. Sed intellectus divinus, qui est omnibus modis
simplex, non habet actum aliquem compositum, sed simplicissimum.
Ergo et ratio nostra, quae composita est, in quantum est collativa,
non habet actum simplicem. Actus autem intellectus est simplex: est
enim intelligentia indivisibilium, ut dicitur in III de anima.
Ergo intellectus et ratio non sunt una potentia.
6. Praeterea, anima rationalis secundum philosophum in III de
anima, et Commentatorem ibidem, seipsam cognoscit per aliquam
similitudinem. Mens autem, in qua est imago, secundum Augustinum in
IX de Trinitate se per seipsam cognoscit. Ergo ratio et mens, sive
intellectus, non sunt idem.
7. Praeterea, potentiae diversificantur penes actus, et actus penes
obiecta. Sed obiecta rationis et intellectus sunt maxime differentia:
ut enim dicitur in Lib. de spiritu et anima, anima sensu percipit
corpora, imaginatione corporum similitudines, ratione corporum
naturas, intellectu spiritum creatum, intelligentia spiritum
increatum. Maxime autem differt natura corporea a spiritu creato.
Ergo intellectus et ratio sunt diversae potentiae.
8. Praeterea, Boetius dicit in V de consolatione: ipsum hominem
aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intelligentia
intuetur: sensus enim figuram in subiecta materia constitutam;
imaginatio vero solam sine materia iudicat figuram; ratio vero hanc
quoque transcendit, speciem quoque ipsam quae in singularibus inest,
universali consideratione perpendit; intelligentia vero celsior oculus
existit: supergressa namque universitatis ambitum ipsam illam simplicem
formam pura mentis acie intuetur. Sicut ergo imaginatio est diversa
potentia a sensu, ex hoc quod imaginatio considerat formam non in
materia, sensus vero in materia, constitutam; ita intelligentia,
quae considerat formam absolute, est alia potentia a ratione, quae
considerat formam universalem in particularibus existentem.
9. Praeterea, Boetius dicit in IV de consolatione: uti est ad
intellectum ratiocinatio; ad id quod est, id quod gignitur; ad
aeternitatem tempus; ad punctum medium circulus: ita est fati series
mobilis ad providentiae divinae stabilem simplicitatem. Sed constat
quod providentia a fato, circulus a centro, tempus ab aeternitate,
generatio ab ipso esse per essentiam differunt. Ergo et ratio ab
intellectu.
10. Praeterea, ut dicit Boetius in V de consolatione, ratio
humani tantum generis est, sicut intelligentia sola divini. Sed id
quod est divinum et humanum, non potest communicare in eadem ratione
potentiae. Ergo non sunt una potentia.
11. Praeterea, secundum ordinem actuum est ordo potentiarum. Sed
accipere absolute aliquid, quod videtur esse intellectus est prius quam
conferre, quod pertinet ad rationem. Ergo intellectus est ratione
prior. Nihil autem est prius seipso. Ergo non est eadem potentia
ratio et intellectus.
12. Praeterea, est considerare rei entitatem absolute, et
entitatem rei in hoc: quarum considerationum neutra animae humanae
deest. Ergo oportet in anima humana esse duas potentias; quarum una
cognoscatur entitas absoluta, quod est intellectus; et alia entitas in
alio, quod videtur esse rationis, et sic idem quod prius.
13. Praeterea, ut dicitur in Lib. de spiritu et anima, ratio est
mentis aspectus, quo bonum malumque discernit, virtutes eligit,
Deumque diligit; quod ad affectum pertinere videtur, qui est alia
potentia quam intellectus. Ergo et ratio est alia potentia ab
intellectu.
14. Praeterea, rationalis contra concupiscibile et irascibile
distinguitur; sed irascibilis et concupiscibilis pertinent ad
appetitivam. Ergo et ratio; et sic idem quod prius.
15. Praeterea, in III de anima philosophus dicit, quod in
rationali est voluntas, quae contra intellectum distinguitur; ergo
idem quod prius.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicere videtur XV de
Trinit. ubi dicit: pervenimus ad Dei imaginem, quod est homo, in
eo quod ceteris animalibus antecellit, idest ratione vel
intelligentia; et quidquid aliud de anima rationali vel intellectuali
dici potest quod pertineat ad illam rem quae mens vocatur vel animus.
Ex quo videtur quod rationem et intelligentiam pro eodem accipiat.
2. Praeterea, in III super Genesim ad litteram - et habetur in
Glosa Eph. IV, 23 super illud renovamini spiritu mentis vestrae
- intelligamus in eo factum hominem ad imaginem Dei quo
irrationabilibus animantibus antecellit. Id autem est ipsa ratio vel
mens vel intelligentia vel si quo alio vocabulo commodius appellatur;
ergo videtur quod ratio et intellectus secundum eum sint diversa nomina
eiusdem potentiae.
3. Praeterea, ut dicitur XIII de Trinitate ab Augustino,
imago illius naturae qua nulla natura melior est, ibi quaerenda et
invenienda est in nobis, quo etiam natura nostra nihil habet melius.
Sed imago Dei est in nobis in superiori parte rationis, ut dicitur in
XII et in XV de Trinitate. Ergo nulla potentia est in homine
potior ratione. Intelligentia autem vel intellectus, si essent aliud
a ratione, essent supra rationem; ut patet per auctoritates primo
inductas Boetii, et de spiritu et anima. Ergo intellectus non est in
homine alia potentia a ratione.
4. Praeterea, quanto aliqua potentia est immaterialior, tanto ad
plura potest se extendere. Sed sensus communis, quae est virtus
materialis, confert de sensibilibus propriis, ea ad invicem
discernendo; habet etiam eorum cognitionem absolute; alias inter ea
discernere non posset ut probatur in II de anima. Ergo multo
fortius, ratio quae est magis virtus immaterialis, non solum potest
conferre, sed etiam absolute accipere, quod pertinet ad intellectum;
et sic intellectus et ratio non videntur esse potentiae diversae.
5. Praeterea, in Lib. de spiritu et anima dicitur, quod mens
universorum capax, omnium rerum similitudine insignita: anima dicitur
et natura esse cum quadam potentia, et naturali dignitate. Sed id
quod totam animam nominat, non debet distingui ab aliqua animae
potentia. Ergo mens a ratione quae est quaedam animae potentia,
distingui non debet; et ita nec intellectus, quia videtur esse idem
quod mens.
6. Praeterea, in operatione animae humanae duplex compositio
invenitur; una qua componit et dividit praedicatum cum subiecto,
formando propositiones; alia qua componit principia cum conclusionibus
conferendo. Sed in prima compositione eadem potentia animae humanae
est quae ipsa simplicia apprehendit, id est praedicatum et subiectum,
secundum proprias quidditates, et quae componendo propositionem
format; utrumque enim intellectui possibili attribuitur in III de
anima. Ergo et similiter una potentia erit quae ipsa principia
accipit, quod est intellectus, et quae principia in conclusionem
ordinat, quod est rationis.
7. Praeterea, in Lib. de spiritu et anima dicitur: anima est
spiritus intellectualis vel rationalis; ex quo videtur quod ratio sit
idem quod intellectus.
8. Praeterea, Augustinus dicit in XII de Trinitate, quod ubi
primum occurrit aliquid quod non sit nobis commune et pecori, hoc ad
rationem pertinet. Hoc etiam idem ad intellectum pertinet, secundum
philosophum in Lib. de anima. Ergo idem est ratio et intellectus.
9. Praeterea, differentia obiectorum quantum ad accidentales
conditiones, non demonstrat diversitatem potentiarum. Homo enim
coloratus et lapis coloratus eadem potentia sentiuntur; accidit enim
sensibili in quantum est sensibile esse hominem vel lapidem. Sed
obiecta quae in Lib. de spiritu et anima assignantur intellectui et
rationi, scilicet spiritus creatus et natura corporea, non differunt,
sed conveniunt quantum ad per se rationem cognoscibilis. Sicut enim
spiritus incorporeus creatus ex hoc ipso intelligibilis est quod
immaterialis est, ita etiam naturae corporeae non intelliguntur nisi in
quantum a materia separantur; et sic utrumque, in quantum
cognoscitur, communicat in una ratione cognoscibilis, in ratione
scilicet immaterialis. Ergo ratio et intellectus non sunt diversae
potentiae.
10. Praeterea, omnis potentia quae comparat aliqua ad invicem,
oportet quod habeat utriusque absolute cognitionem; unde philosophus
probat in II de anima, quod oportet in nobis esse unam potentiam quae
cognoscat album et dulce, per hoc quod discernimus inter ea. Sed
sicut qui discernit inter aliqua diversa, comparat ea ad invicem, ita
etiam qui confert, unum alteri comparat. Ergo illius potentiae quae
confert, scilicet rationis, est etiam absolute aliquid accipere; quod
pertinet ad intellectum.
11. Praeterea, nobilius est conferre quam conferri, sicut agere
quam pati. Sed per idem est aliquid intelligibile et conferibile.
Ergo et per idem est anima intelligens et conferens. Ergo ratio et
intellectus sunt idem.
12. Praeterea, unus habitus non est in diversis potentiis. Sed
idem habitus potest esse quo conferimus, et absolute aliquid
accipimus; sicut fides, quae absolute aliquid accipit, in quantum
ipsi primae veritati inhaeret; confert vero, in quantum eam in speculo
creaturarum quodam quasi decursu intuetur. Ergo eadem potentia est
quae confert, et absolute aliquid accipit.
Responsio. Dicendum, quod ad evidentiam istius quaestionis
investigare oportet intellectus et rationis differentiam. Sciendum est
igitur, secundum Augustinum in III de Trinit. quod, sicut est
ordo quidam inter substantias corporales, ex quo quaedam aliis
superiores dicuntur, et earum regitivae; ita est etiam quidam ordo
inter substantias spirituales. Superiorum autem et inferiorum corporum
haec videtur esse differentia: quod inferiora corpora suum perfectum
esse per motum consequuntur, generationis scilicet, alterationis et
augmenti; ut patet in lapidibus, plantis et animalibus. Superiora
vero corpora suum perfectum esse habent quantum ad substantiam,
virtutem, quantitatem et figuram, absque omni motu, statim in ipso
sui principio; ut patet in sole, luna et stellis. Perfectio autem
spiritualis naturae in cognitione veritatis consistit. Unde sunt
quaedam substantiae spirituales superiores quae sine aliquo motu vel
discursu statim in prima et subita sive simplici acceptione cognitionem
obtinent veritatis; sicut est in Angelis, ratione cuius deiformem
intellectum habere dicuntur. Quaedam vero sunt inferiores, quae ad
cognitionem veritatis perfectam pervenire non possunt nisi per quemdam
motum, quo ab uno in aliud discurrunt, ut ex cognitis in incognitorum
notitiam perveniant; quod est proprie animarum humanarum. Et inde est
quod ipsi Angeli intellectuales substantiae dicuntur, animae vero
rationales. Intellectus enim simplicem et absolutam cognitionem
designare videtur; ex hoc enim aliquis intelligere dicitur quod intus
in ipsa rei essentia veritatem quodammodo legit. Ratio vero discursum
quemdam designat, quo ex uno in aliud cognoscendum anima humana
pertingit vel pervenit. Unde dicit Isaac in Lib. de
definitionibus, quod ratiocinatio est cursus causae in causatum.
Motus autem omnis ab immobili procedit, ut dicit Augustinus,
VIII super Genes. ad litteram; motus etiam finis est quies, ut
in V Physic. dicitur. Et sic motus comparatur ad quietem et ut ad
principium et ut ad terminum, ita etiam et ratio comparatur ad
intellectum ut motus ad quietem, et ut generatio ad esse; ut patet ex
auctoritate Boetii supra inducta. Comparatur ad intellectum ut ad
principium et ut ad terminum. Ut ad principium quidem, quia non
posset mens humana ex uno in aliud discurrere, nisi eius discursus ab
aliqua simplici acceptione veritatis inciperet, quae quidem acceptio
est intellectus principiorum. Similiter etiam nec rationis discursus
ad aliquid certum perveniret, nisi fieret examinatio eius quod per
discursum invenitur, ad principia prima, in quae ratio resolvit. Ut
sic intellectus inveniatur rationis principium quantum ad viam
inveniendi, terminus vero quantum ad viam iudicandi. Unde, quamvis
cognitio humanae animae proprie sit per viam rationis, est tamen in ea
aliqua participatio illius simplicis cognitionis quae in superioribus
substantiis invenitur, ex quo etiam intellectivam vim habere dicuntur;
et hoc secundum illum modum quem Dionysius, VII cap. de Divin.
Nomin., assignat dicens, quod divina sapientia semper fines priorum
coniungit principiis secundorum; hoc est dictu: quod inferior natura
in sui summo attingit ad aliquid infimum superioris naturae. Et hanc
quidem differentiam Angelorum et animarum Dionysius, VII cap. de
Divin. Nomin., ostendit, sic dicens: ex ipsa, scilicet divina
sapientia, intellectuales angelicarum mentium virtutes, simplices et
bonos habent intellectus, non a divisibilibus aut sensibus, aut
sermonibus diffusis congregantes divinam cognitionem; sed uniformiter
intelligibilia divinorum intelligunt. Postea subiungit de animabus:
propter divinam sapientiam et animae rationale habent diffusive quidem,
et circulo circa existentium veritatem circumeuntes, divisibili
varietate deficientes ab unitivis mentibus; sed per convolutionem
multorum ad unum, sunt dignae habitae intellectibus aequalibus
angelicis, in quantum animabus est proprium et possibile; quod ideo
dicit, quia illud quod est superioris naturae, non potest esse in
inferiori natura perfecte, sed secundum quamdam tenuem
participationem; sicut in natura sensitiva non est ratio, sed aliqua
rationis participatio, in quantum bruta habent quamdam prudentiam
naturalem, ut patet in principio Metaphysic. Id autem quod sic
participatur, non habetur ut possessio, id est sicut aliquid perfecte
subiacens potentiae habentis illud; sicut dicitur in 1 metaphysicae,
quod cognitio Dei est divina, et non humana possessio. Unde ad id
quod hoc modo habetur, non deputatur aliqua potentia; sicut bruta non
dicuntur habere rationem aliquam, quamvis aliquid prudentiae
participent: sed hoc inest eis secundum quamdam aestimationem
naturalem. Similiter etiam nec in homine est una specialis potentia
per quam simpliciter et absolute sine discursu cognitionem veritatis
obtineat; sed talis veritatis acceptio inest sibi secundum quemdam
habitum naturalem, qui dicitur intellectus principiorum. Non est
igitur in homine aliqua potentia a ratione separata, quae intellectus
dicatur; sed ipsa ratio intellectus dicitur ratione eius quod
participat de intellectuali simplicitate, ex quo est principium et
terminus in eius propria operatione. Unde etiam in Lib. de spiritu
et anima proprius actus intellectus rationi attribuitur. Id autem quod
est rationis proprium, ponitur ut rationis actus, ubi dicitur, quod
ratio est animi aspectus, quo per seipsum verum intuetur; ratiocinatio
autem est rationis inquisitio. Dato etiam quod ad simplicem
acceptionem et absolutam veritatis quae est in nobis aliqua potentia
nobis proprie et perfecte competeret, non tamen esset alia potentia a
ratione: quod sic patet. Quia secundum Avicennam in VI de
naturalibus, diversi actus indicant potentiarum differentiam tunc
tantum quando non possunt in idem principium referri; sicut in
corporalibus non reducitur in idem principium, recipere et retinere,
sed hoc in humidum, illud autem in siccum. Et ideo imaginatio, quae
retinet formas corporales in organo corporali, est alia potentia a
sensu, qui recipit praedictas formas per organum corporale. Actus
autem rationis, qui est discurrere, et intellectus, qui est
simpliciter apprehendere veritatem, comparantur ad invicem ut generatio
ad esse, et motus ad quietem. In idem autem principium reducitur
quiescere et moveri in omnibus in quibus utrumque invenitur: quia per
quam naturam aliquid quiescit in loco, per eamdem movetur ad locum;
sed se habent quiescens et motum ut perfectum et imperfectum. Unde et
potentia discurrens et veritatem accipiens non erunt diversae, sed
una; quae, in quantum perfecta est, absolute veritatem cognoscit; in
quantum vero imperfecta, discursu indiget. Unde ratio proprie accepta
nullo modo potest esse alia potentia ab intellectu in nobis; sed
interdum ipsa vis cogitativa, quae est potentia animae sensitivae,
ratio dicitur, quia confert inter formas individuales, sicut ratio
proprie dicta inter formas universales, ut dicit Commentator in III
de anima. Et haec habet organum determinatum, scilicet mediam
cellulam cerebri; et haec ratio absque dubio alia potentia est ab
intellectu. Sed de hac ad praesens non intendimus.
Ad primum igitur dicendum, quod liber de spiritu et anima non est
authenticus, nec creditur esse Augustini. Sustinendo tamen eum,
potest dici quod auctor eius non intendit per illa distinguere potentias
animae, sed ostendere diversos gradus quibus anima in cognoscendo
proficit: ut per sensum cognoscat formas in materia; per imaginationem
formas accidentales, tamen sine materia, sed cum materiae
conditionibus; per rationem ipsam essentialem formam rerum materialium
sine individuali materia; ex qua ulterius consurgit in habendo
aliqualem cognitionem de spiritibus creatis; et sic dicitur habere
intellectum, quia huiusmodi spiritus substantias penitus sine materia
existentes per prius cognoscunt; et ex hoc ulterius pertingit in
aliquam cognitionem ipsius Dei; et sic dicitur intelligentiam habere,
quae proprie actum intellectus nominat, eo quod Deum cognoscere
proprium Dei est, cuius intellectus est sua intelligentia, id est
suum intelligere.
Ad secundum dicendum, quod, sicut dicit Boetius in V de
consolatione, superior vis amplectitur inferiorem, inferior vero ad
superiorem nullo modo consurgit: unde natura superior plene potest in
id quod est inferioris naturae, non autem plene in id quod est
superioris. Et ideo natura animae rationalis habet potentias ad ea
quae sunt sensitivae vel vegetativae naturae, non autem ad ea quae sunt
intellectualis naturae quae supra ipsam existit.
Ad tertium dicendum, quod sensus communis, cum omnia sensibilia
percipiat, secundum philosophum, oportet quod in ea feratur secundum
unam communem rationem, alias non haberet unum per se obiectum; sed in
hanc communem obiecti rationem nullus sensuum propriorum pertingere
potest. Sed in simplicem acceptionem ratio pertingit sicut ad suum
terminum, ut quando discursus rationis in scientia concluditur. Unde
non oportet quod in nobis intellectus sit alia potentia a ratione,
sicut sensus communis a propriis.
Ad quartum dicendum, quod iudicare non est proprium rationis, per
quod ab intellectu distingui possit, quia etiam intellectus iudicat hoc
esse verum, illud falsum. Sed pro tanto rationi iudicium
attribuitur, et comprehensio intelligentiae, quia iudicium in nobis ut
communiter fit per resolutionem in principia, simplex autem veritatis
comprehensio per intellectum.
Ad quintum dicendum, quod illud quod est omnibus modis simplex,
totaliter compositione caret: sed simplicia in compositis salvantur.
Et inde est quod in simplici non invenitur id quod est compositi in
quantum est compositum: sicut corpus simplex non habet saporem, qui
sequitur mixtionem; sed corpora mixta habent ea quae sunt simplicium
corporum, licet modo imperfectiori: sicut calidum et frigidum, et
leve et grave invenitur in corporibus mixtis. Et ideo in intellectu
divino, qui est omnino simplex, nulla compositio invenitur. Sed
ratio nostra quamvis sit composita, ex hoc quod in ipsa aliquid de
natura simplicis invenitur, sicut exemplar in sua imagine, potest in
aliquem actum simplicem, et in aliquem actum compositum vel prout
componit praedicatum subiecto, vel prout componit principia in ordine
ad conclusionem. Unde eadem potentia in nobis est quae cognoscit
simplices rerum quidditates, et quae format propositiones, et quae
ratiocinatur: quorum ultimum proprium est rationis in quantum est
ratio; alia duo possunt esse etiam intellectus, in quantum est
intellectus. Unde secundum invenitur in Angelis, cum per plures
species cognoscant; sed in Deo est solum primum, qui cognoscendo
essentiam suam omnia intelligit, et simplicia et complexa.
Ad sextum dicendum, quod anima quodammodo cognoscit se per seipsam,
secundum quod nosse est notitiam sui apud se tenere; et quodammodo se
cognoscit per speciem intelligibilis, prout cognoscere cognitionem et
discretionem sui importat: et sic de eodem philosophus et Augustinus
loquuntur. Unde non sequitur ratio.
Ad septimum dicendum, quod talis differentia obiectorum non potest
potentias diversificare, eo quod est per accidentales differentias, ut
in obiiciendo probatum est. Ideo autem rationis obiectum ponitur
natura corporea, quia proprium humanae cognitioni est ut a sensu et
phantasmate ortum habeat. Unde circa naturas rerum sensibilium primo
figitur intuitus nostri intellectus, qui ratio proprie dicitur, in
quantum ratio est humano generi propria. Ex hinc autem ulterius
assurgit in cognoscendo spiritum creatum vel increatum, quod magis
competit ei secundum quod participat aliquid de natura superiori, quam
secundum id quod est sibi proprium et perfecte conveniens.
Ad octavum dicendum, quod Boetius vult intelligentiam et rationem
esse diversas vires cognitivas, non tamen eiusdem, sed diversorum.
Rationem enim vult esse hominum: et ideo dicit quod cognoscit formas
universales in particularibus, quia humana cognitio proprie consistit
circa formas a sensibus abstractas. Intelligentiam autem vult esse
substantiarum superiorum, quae primo intuitu formas penitus
immateriales apprehendunt: et ideo vult quod ratio nunquam pertingat ad
id quod est intelligentiae; quia ad videndas quidditates substantiarum
immaterialium secundum infirmitatem huius cognitionis pertingere non
possumus. Hoc autem erit in patria, cum per gloriam erimus
deiformes.
Ad nonum dicendum, quod prout ratio et intellectus sunt in diversis,
non sunt una potentia; sed nunc quaeritur de eis prout utrumque in
homine invenitur.
Ad decimum dicendum, quod ratio illa procedit de actibus qui sunt
diversarum potentiarum. Contingit autem unius potentiae esse diversos
actus, quorum unus est alio prior; sicut intellectus possibilis actus
est intelligere quod quid est, et formare propositiones.
Ad undecimum dicendum, quod utrumque cognoscit anima, sed per eamdem
potentiam. Hoc tamen proprium esse humanae animae videtur, in quantum
est rationalis, quod cognoscat entitatem in hoc. Entitatem vero
absolute cognoscere magis videtur esse substantiarum superiorum, ut ex
auctoritate supra inducta patet.
Ad duodecimum dicendum, quod diligere Deum et eligere virtutes
attribuitur rationi, non quod sint immediate ipsius, sed in quantum ex
iudicio rationis voluntas afficitur in Deum sicut in finem, et ad
virtutes sicut ad ea quae sunt ad finem. Et per hunc etiam modum
rationale distinguitur contra irascibile et concupiscibile: quia ad
agendum inclinamur vel iudicio rationis, vel passione, quae est in
irascibili vel concupiscibili. Dicitur etiam voluntas esse in
ratione, in quantum est in parte animae rationali, sicut dicitur
memoria esse in sensitivo, in quantum est in parte sensitiva, non quod
sit eadem potentia.
Et per hoc patet solutio ad tertiumdecimum, et ad quartumdecimum.
|
|