|
Et videtur quod sic.
1. Ut enim Augustinus dicit in XIII de Trinitate, imago
Trinitatis est in superiori parte rationis, non autem in inferiori.
Sed imago Dei in anima consistit in tribus potentiis. Ergo inferior
ratio non pertinet ad eamdem potentiam vel easdem ad quas pertinet
superior; et sic videntur esse diversae potentiae.
2. Praeterea, cum pars ad totum dicatur, eodem modo in aliquo
genere invenitur pars quo invenitur totum. Sed anima non dicitur esse
totum nisi potentiale. Ergo et diversae partes animae sunt diversae
potentiae. Sed ratio superior et inferior nominantur ab Augustino
diversae portiones rationis. Ergo sunt diversae potentiae.
3. Praeterea, omne aeternum est necessarium, et omne mutabile et
temporale est contingens, ut patet per philosophum in IX Metaph.
Sed pars animae quae dicitur scientificum a philosopho in VI Ethic.
circa necessaria versatur; ratiocinativum autem sive opinativum circa
contingentia. Cum ergo ratio superior secundum Augustinum inhaereat
aeternis, inferior vero temporalia et caduca disponat videtur quod idem
sit ratiocinativum quod inferior ratio et scientificum idem quod
superior. Sed scientificum et ratiocinativum sunt diversae potentiae,
ut patet per philosophum, ibidem. Ergo et ratio superior et inferior
sunt diversae potentiae.
4. Praeterea, sicut philosophus, ibidem dicit, ad ea quae sunt
genere altera, oportet determinari alteras potentias animae; cum omnis
potentia animae quae ad aliquod genus determinatur, determinetur ad
illud propter aliquam similitudinem; et sic ipsa diversitas obiectorum
secundum genus attestatur diversitati potentiarum. Sed aeternum et
corruptibile sunt omnino genere altera, cum corruptibile et
incorruptibile nec in genere conveniant, ut dicitur in X Metaph.
Ergo ratio superior, cuius obiectum sunt res aeternae, est alia
potentia a ratione inferiori, quae habet pro materia res caducas.
5. Praeterea, potentiae distinguuntur per actus, et actus per
obiecta. Sed aliud obiectum est verum contemplabile, et bonum
operabile. Ergo et alia potentia est ratio superior, quae verum
contemplatur; et alia ratio inferior, quae bonum operatur.
6. Praeterea, illud quod in se non est unum, multo minus, alii
comparatum, est unum. Sed superior ratio non est una potentia, sed
plures, cum in ea sit imago in tribus potentiis consistens. Ergo nec
potest dici quod superior et inferior ratio sint una potentia.
7. Praeterea, ratio est simplicior quam sensus. In parte autem
sensitiva non invenitur quod eadem potentia habeat diversa officia.
Ergo multo minus in parte intellectiva una potentia diversa officia
habere potest. Sed ratio superior et inferior per officia geminantur,
ut Augustinus dicit, XII de Trinitate. Ergo sunt diversae
potentiae.
8. Praeterea, quandocumque animae attribuuntur aliqua quae non est
reducere in idem principium, oportet secundum hoc diversas potentias in
anima assignare; sicut secundum recipere et retinere distinguitur
imaginatio a sensu. Sed aeternum et corruptibile in eadem principia
reduci non possunt; non enim sunt eadem principia corruptibilium et
incorruptibilium proxima, ut probatur in XI Metaph. Ergo non eidem
potentiae animae attribui debent; et sic ratio superior et inferior
sunt diversae potentiae.
9. Praeterea, Augustinus in XII de Trinit. per tria quae ad
peccatum hominis concurrerunt, scilicet virum, mulierem et serpentem,
tria significari dicit quae sunt in nobis, scilicet rationem
superiorem, et inferiorem, et sensualitatem. Sed sensualitas est
alia potentia ab inferiori ratione. Ergo et ratio inferior a
superiori.
10. Praeterea, una potentia non simul potest peccare et non
peccare. Sed quandoque peccat ratio inferior superiori non peccante,
ut patet per Augustinum de Trinit. Ergo ratio inferior et superior
non sunt una potentia.
11. Praeterea, diversae perfectiones sunt diversorum
perfectibilium, cum proprius actus requirat propriam potentiam. Sed
habitus animae sunt perfectiones potentiarum. Ergo diversi habitus
sunt diversarum potentiarum. Sed ratio superior deputatur sapientiae,
secundum Augustinum; inferior autem scientiae, quae sunt diversi
habitus. Ergo et ratio superior et inferior sunt diversae potentiae.
12. Praeterea, quaelibet potentia perficitur per suum actum. Sed
diversitas aliquorum actuum inducit vel manifestat potentiarum
diversitatem. Ergo et ubicumque invenitur diversitas actuum, debet
iudicari diversitas potentiarum. Sed ratio superior et inferior habent
diversos actus, quia per officia geminantur, ut Augustinus dicit.
Ergo sunt diversae potentiae.
13. Praeterea, ratio superior et inferior magis differunt quam
intellectus agens et possibilis, cum circa idem intelligibile
attendatur actus agentis et possibilis; non autem actus superioris et
inferioris rationis, sed circa diversa, ut dictum est. Sed agens
intellectus et possibilis sunt diversae potentiae. Ergo et ratio
superior et inferior.
14. Praeterea, omne quod deducitur ab aliquo, est aliud ab illo,
quia nulla res est sui ipsius causa. Sed inferior ratio deducitur a
superiore, ut dicit Augustinus, XII de Trinit. Ergo est alia
potentia a superiori.
15. Praeterea, nihil movetur a seipso, ut probatur in VII
Physic. Sed ratio superior movet inferiorem, in quantum dirigit et
gubernat eam. Ergo superior ratio et inferior sunt diversae
potentiae.
1. Sed contra. Diversae potentiae animae sunt diversae res. Sed
ratio superior et inferior non sunt res diversae; unde dicit
Augustinus, XII de Trinitate: cum disserimus de natura mentis
humanae, de una quadam re disserimus; nec eam in haec duo quae
commemoravimus, nisi per officia geminamus. Ergo superior et inferior
ratio non sunt diversae potentiae.
2. Praeterea, quanto aliqua potentia est immaterialior, tanto ad
plura se potest extendere. Sed ratio est immaterialior quam sensus.
Eadem autem potentia sensitiva (scilicet visu) et aeterna, sive
incorruptibilia vel perpetua, scilicet caelestia corpora, et
corruptibilia, sicut haec inferiora, cernuntur. Ergo et eadem
potentia rationis est quae aeterna contemplatur, et temporalia
disponit.
Responsio. Dicendum, quod ad evidentiam huius quaestionis oportet
duo praecognoscere: scilicet qualiter potentiae animae distinguantur,
et quomodo ratio superior et inferior differant. Ex quibus duobus
tertium poterit esse notum, quod ad praesens intendimus; scilicet
utrum ratio superior et inferior sint una potentia, vel diversae.
Sciendum est igitur, quod potentiarum diversitas penes actus et
obiecta distinguitur. Quidam autem dicunt, hoc non esse sic
intelligendum quod actuum et obiectorum diversitas sit causa
diversitatis potentiarum, sed solummodo signum. Quidam vero dicunt
quod diversitas obiectorum est causa diversitatis potentiarum in
passivis potentiis, non autem in activis. Sed si diligenter
consideretur, in utrisque potentiis inveniuntur actus et obiecta esse
non solum signa diversitatis, sed aliquo modo causae. Omne enim cuius
esse non est nisi propter finem aliquem, habet modum sibi determinatum
ex fine ad quem ordinatur; sicut serra est huiusmodi, et quantum ad
materiam et quantum ad formam, ut sit conveniens ad finem suum, qui
est secare. Omnis autem potentia animae, sive activa sive passiva,
ordinatur ad actum sicut ad finem, ut patet in IX Metaph.; unde
unaquaeque potentia habet determinatum modum et speciem, secundum quod
potest esse conveniens ad talem actum. Et ideo secundum hoc
diversificatae sunt potentiae, quod diversitas actuum diversa principia
requirebat a quibus elicerentur. Cum autem obiectum comparetur ad
actum sicut terminus, a terminis autem specificentur actus, ut patet
in V Phys., oportet quod etiam actus penes obiecta distinguantur;
et ideo obiectorum diversitas, potentiarum diversitatem inducit. Sed
obiectorum diversitas dupliciter attendi potest: uno modo secundum
naturam rerum; alio modo secundum rationes diversas obiectorum,
secundum naturam rerum ut color et sapor: secundum diversam rationem
obiecti, ut bonum et verum. Cum autem potentiae quae sunt actus
determinatorum organorum, non possit se extendere ultra suorum
organorum dispositionem (non autem potest esse organum corporale unum
et idem omnibus naturis cognoscendis accommodatum); oportet de
necessitate quod potentiae quae sunt organis affixae, circa quasdam
naturas determinatae sint: scilicet circa naturas corporeas. Operatio
enim quae per organum corporeum exercetur, non se potest extendere
ultra naturam corpoream. Sed cum in natura corporea inveniatur aliquid
in quo omnia corpora conveniunt, aliquid vero in quo diversa corpora
diversificantur; possibile erit aptari unam potentiam corpori alligatam
omnibus corporibus secundum id quod commune habent; sicut imaginatio
prout omnia corpora communicant in ratione quantitatis et figurae et
consequentium (unde non solum ad naturalia, sed ad mathematica se
extendit); sensus vero communis prout in omnibus corporibus
naturalibus, ad quae solummodo se extendit, invenitur vis activa sive
immutativa. Quaedam vero potentiae aptabuntur his in quibus corpora
diversificantur, secundum diversum modum immutandi; et sic est visus
circa colorem, auditus circa sonum, et sic de aliis. Ex hoc igitur
quod pars sensitiva animae utitur organo in operando, duo ipsam
consequuntur: scilicet quod non potest ei attribui aliqua potentia
respiciens obiectum commune omnibus entibus; sic enim iam transcenderet
corporalia; et iterum quod possibile est inveniri in ea diversas
potentias secundum diversam naturam obiectorum propter conditionem
organi, quae aptari potest vel huic vel illi naturae. Illa vero pars
animae quae non utitur organo corporeo in opere suo, remanet non
determinata, sed quodammodo infinita, in quantum est immaterialis; et
ideo eius virtus se extendit ad obiectum commune omnibus entibus. Unde
obiectum intellectus dicitur esse quid quod in omnibus generibus entium
invenitur. Unde etiam philosophus dicit, quod intellectus est quo est
omnia facere, et quo est omnia fieri. Unde impossibile est quod in
parte intellectiva distinguantur diversae potentiae ad diversas naturas
obiectorum; sed solummodo secundum diversam rationem obiecti, prout,
scilicet, secundum diversam rationem in unam et eamdem rem quandoque
actus animae fertur. Et sic bonum et verum in parte intellectiva
diversificant intellectum et voluntatem: in verum enim intelligibile
fertur intellectus ut in formam, cum oporteat eo quod intelligitur,
intellectum esse informatum; in bonum autem fertur (voluntas) ut in
finem. Unde et a philosopho in VI Metaphys. dicitur verum esse in
mente et bonum in rebus; cum forma sit intus, et finis extra. Non
eadem ratione autem finis et forma perficit: et sic bonum et verum non
habent eamdem rationem obiecti. Sic etiam et circa intellectum agens
intellectus et possibilis distinguuntur. Non enim eadem ratione est
obiectum aliquid in quantum est in actu et in quantum est in potentia,
aut in quantum agit et patitur: intelligibile enim actu, est obiectum
intellectus possibilis agens quasi in ipsum, prout eo exit de potentia
in actum; intelligibile vero in potentia est obiectum intellectus
agentis, prout fit per intellectum agentem intelligibile actu. Sic
igitur patet qualiter in parte intellectiva potentiae distingui
possunt. Ratio vero superior et inferior hoc modo distinguuntur.
Sunt enim quaedam naturae anima rationali superiores, quaedam vero
inferiores. Cum vero omne quod intelligitur, intelligatur per modum
intelligentis: rerum quae sunt supra animam, intellectus est in anima
rationali inferior ipsis rebus intellectis; earum vero quae sunt infra
animam, inest animae intellectus superior ipsis rebus, cum in ea res
ipsae nobilius esse habeant quam in seipsis. Et sic ad utrasque res
diversam habitudinem habet, et ex hoc diversa sortitur officia.
Secundum enim quod ad superiores naturas respicit, sive ut earum
veritatem et naturam absolute contemplans, sive ut ab eis rationem et
quasi exemplar operandi accipiens; superior ratio nominatur. Secundum
vero quod ad inferiora convertitur vel conspicienda per
contemplationem, vel per actionem disponenda, inferior ratio
nominatur. Utraque autem natura, scilicet et superior et inferior,
secundum communem rationem intelligibilis ab anima humana
apprehenduntur; superior quidem prout est immaterialis in seipsa,
inferior autem prout a materia per actum animae denudatur. Unde patet
quod ratio superior et inferior non nominant diversas potentias, sed
unam et eamdem ad diversa diversimode comparatam.
Ad primum igitur dicendum, quod, sicut dictum est in quaestione de
mente, imago Trinitatis in anima attenditur quidem in potentiis ut in
radice, sed completive in actibus potentiarum: et secundum hoc dicitur
imago ad superiorem et non ad inferiorem rationem pertinere.
Ad secundum dicendum, quod pars potentiae non semper potentiam
distinctam designat; sed aliquando pars potentiae accipitur secundum
partem obiectorum, secundum quae virtualis quantitatis divisio
attenditur; ut si aliquis possit centum libras portare, dicetur
potentiae illius partem habere qui non potest portare nisi
quinquaginta, cum tamen sit eadem potentia specie. Et per hunc modum
superior et inferior rationis portio dicuntur rationis portiones,
secundum quod feruntur in partem obiectorum quae communiter accepta
ratio respicit.
Ad tertium dicendum, quod scientificum et rationativum vel opinativum
non sunt idem quod ratio superior et inferior: quia etiam circa naturas
inferiores quas respicit ratio inferior, possunt accipi necessariae
considerationes, quae ad scientificum pertinent: alias physica et
mathematica non essent scientiae; similiter etiam et superior ratio ad
actus humanos ex libero arbitrio dependentes, et per hoc contingentes,
quodammodo convertitur: alias rationi superiori non attribueretur
peccatum, quod circa haec contingit. Et sic ratio superior non ex
toto separatur a rationativo vel opinativo. Scientificum autem et
rationativum diversae quidem potentiae sunt, quia quantum ad ipsam
rationem intelligibilis distinguuntur. Cum enim actus alicuius
potentiae non se extendat ultra virtutem sui obiecti, omnis operatio
quae non potest reduci in eamdem rationem obiecti, oportet quod sit
alterius potentiae, quae habeat aliam obiecti rationem. Obiectum
autem intellectus est quid, ut dicitur in III de anima: et propter
hoc, actio intellectus extenditur quantum potest extendi virtus eius
quod quid est. Per hanc autem statim ipsa principia prima cognita
fiunt, ex quibus cognitis ulterius ratiocinando pervenitur in
conclusionum notitiam: et hanc potentiam quae ipsas conclusiones in
quod quid est nata est resolvere, philosophus scientificum appellat.
Sunt autem quaedam in quibus non est possibile talem resolutionem fieri
ut perveniatur usque ad quod quid est, et hoc propter incertitudinem
sui esse; sicut est in contingentibus in quantum contingentia sunt.
Unde talia non cognoscuntur per quod quid est, quod erat proprium
obiectum intellectus, sed per alium modum, scilicet per quamdam
coniecturam de rebus illis de quibus plena certitudo haberi non potest.
Unde ad hoc alia potentia requiritur. Et quia haec potentia non
potest reducere rationis inquisitionem usque ad suum terminum quasi ad
quietem, sed sistit in ipsa inquisitione quasi in motu, opinionem
solummodo inducens de his quae inquirit; ideo quasi a termino suae
operationis haec potentia ratiocinativum vel opinativum nominatur. Sed
ratio superior et inferior distinguuntur penes ipsas naturas, et ideo
non sunt diversae potentiae, sicut scientificum et opinativum.
Ad quartum dicendum, quod obiecta scientifici et ratiocinativi sunt
altera genere quantum ad proprium genus cognoscibilis, cum secundum
rationem diversam genere cognoscantur. Sed res aeternae et temporales
sunt diversae genere naturae; non autem quantum ad rationem
cognoscibilis, secundum quam oportet similitudinem attendi inter
potentiam et obiectum.
Ad quintum dicendum, quod verum contemplabile et bonum operabile ad
diversas potentias pertinent, scilicet ad intellectum et voluntatem.
Sed penes hoc non distinguitur ratio superior et inferior, cum utraque
possit esse et speculativa et activa, quamvis ratione diversorum, ut
ex dictis patet, unde ratio non sequitur.
Ad sextum dicendum, quod id quod in se multa continet, nihil prohibet
esse unum cum alio in se multa continente, si eadem multa contineantur
ab utroque: sicut hic acervus et haec congregatio lapidum sunt unum et
idem. Et per hunc modum ratio superior et inferior sunt una potentia,
quamvis utraque plures potentias quodammodo contineat; easdem enim
utraque continet. Non autem dicuntur in ratione superiori esse plures
potentiae, quasi in plures potentias ipsa rationis potentia dividatur;
sed secundum quod voluntas sub intellectu comprehenditur: non quod sint
una potentia, sed quia ex apprehensione intellectus voluntas movetur.
Ad septimum dicendum, quod etiam in parte sensitiva est aliqua
potentia una, diversa officia habens; sicut imaginatio, cuius
officium est reservare ea quae sunt accepta a sensibus, et iterum
intellectui repraesentare. Tamen cum virtus, quanto est
immaterialior, tanto ad plura se possit extendere, unam et eandem
potentiam nihil prohiberet in parte intellectiva habere diversa officia
non autem in parte sensitiva.
Ad octavum dicendum, quod quamvis aeternum et temporale non reducantur
in eadem principia proxima, tamen cognitio aeterni et temporalis ad
idem principium reducitur; cum secundum unam rationem immaterialitatis
utrumque ab intellectu apprehendatur.
Ad nonum dicendum, quod sicut ad naturam humanam pertinebat vir et
mulier, inter quos erat carnale coniugium, non autem serpens; ita ad
naturam superioris rationis pertinet ratio inferior tanquam mulier, non
autem sensualitas tamquam serpens, ut dicit Augustinus, XII de
Trin.
Ad decimum dicendum, quod cum peccare sit actus quidam, proprie
loquendo, non est rationis neque superioris neque inferioris, sed
hominis secundum hanc vel illam. Nec est inconveniens, si una
potentia ad diversa comparatur, quin secundum unam habitudinem sit
peccatum et non secundum alteram; sicut cum plures habitus sunt in una
potentia, contingit peccare secundum actum unius habitus, et non
secundum actum alterius; ut si idem sit grammaticus et geometra, et
vera de lineis enuntiet, soloecismum faciendo.
Ad undecimum dicendum, quod quando perfectio complet perfectibile
secundum totam eius capacitatem, impossibile est unius perfectibilis
plures perfectiones esse in eodem ordine. Et ideo non potest esse quod
materia simul perficiatur duabus formis substantialibus, quia una
materia non est capax nisi unius esse substantialis. Secus autem est
de accidentalibus formis, quae non perficiunt sua subiecta secundum
totam eorum potentiam: unde possibile est plura accidentia esse unius
perfectibilis. Et ideo etiam plures habitus esse unius potentiae
possibile est, cum habitus potentiarum sint accidentales perfectiones;
superveniunt enim post completae potentiae rationem.
Ad duodecimum dicendum, quod sicut dicit Avicenna in VI de
naturalibus diversitas actus quandoque indicat diversitatem
potentiarum, quandoque non. Quinque enim modis in actibus animae
diversitas inveniri potest. Uno modo secundum fortitudinem et
debilitatem, sicut opinari et credere. Alio modo secundum velocitatem
et tarditatem, sicut currere et moveri. Tertio modo secundum habitum
et privationem, ut quiescere et moveri. Quarto modo secundum
comparationem ad contraria eiusdem generis, ut sentire album et sentire
nigrum. Quinto modo quando actus sunt diversorum generum, ut
apprehendere et movere, vel sentire sonum et sentire colorem.
Diversitas igitur primi et secundi modi diversitatem potentiae non
indicat: quia sic oporteret tot esse potentias animae distinctas, quot
gradus fortitudinis et debilitatis, vel velocitatis, vel tarditatis
inveniuntur in actibus. Similiter etiam nec diversitas tertii et
quarti modi, cum eiusdem potentiae sit ad utrumque oppositum
comparari. Sola autem diversitas quinti modi indicat potentiae
diversitatem, ut dicamus actus esse genere diversos qui in ratione
obiecti non conveniunt: et secundum hoc diversitas actuum rationis
superioris et inferioris diversitatem potentiae non indicat ut ex dictis
patet.
Ad decimumtertium dicendum, quod agens intellectus et possibilis plus
differunt quam ratio superior et inferior; cum agens intellectus et
possibilis respiciant obiecta diversa formaliter etsi non materialiter.
Respiciunt enim diversam rationem obiecti, quamvis utraque in eadem re
intelligibili possibile sit inveniri; unum enim et idem potest esse
prius intelligibile in potentia, et post intelligibile in actu. Sed
ratio superior et inferior respiciunt obiecta diversa materialiter, non
autem formaliter; cum respiciant diversas naturas secundum unam
rationem obiecti, ut ex dictis patet. Diversitas autem formalis maior
est quam materialis; et propter hoc ratio non sequitur.
Ad decimumquartum dicendum, quod inferior ratio dicitur a superiori
deduci, ratione eorum quae attendit inferior ratio, quae deducuntur ab
his quae superior attendit: rationes enim inferiores a superioribus
deducuntur. Unde nihil prohibet rationem inferiorem et superiorem esse
unam potentiam; sicut videmus quod eiusdem potentiae est considerare
principia subalternantis scientiae et principia subalternatae, quamvis
haec ab illis deducantur.
Ad decimumquintum dicendum, quod pro tanto dicitur ratio superior
inferiorem movere, quia inferiores rationes regulandae sunt secundum
superiores; sicut etiam scientia subalternata a subalternante
regulatur.
|
|