|
Et videtur quod non.
1. Quia ut dicit philosophus in III de anima, intellectus semper
rectus est. Ratio autem est eadem potentia cum intellectu, ut supra
habitum est. Ergo etiam ratio semper recta est, ergo in ea peccatum
non est.
2. Praeterea, quidquid est susceptivum alicuius perfectionis, si
sit susceptivum defectus, non poterit esse in eo nisi defectus
oppositus illi perfectioni: quia contrariorum idem est susceptivum.
Sed secundum Augustinum, XII de Trinit., propria perfectio
superioris rationis est sapientia, inferioris autem scientia. Ergo in
eis aliud peccatum esse non potest nisi ignorantia et stultitia.
3. Praeterea, secundum Augustinum omne peccatum in voluntate est.
Sed ratio est alia potentia a voluntate. Ergo in ratione peccatum non
est.
4. Praeterea, nihil est susceptivum sui contrarii; quia contraria
simul esse non possunt. Sed omne peccatum hominis est rationi
contrarium, malum enim hominis est contra rationem esse, ut dicit
Dionysius, IV cap. de divinis Nomin. Ergo peccatum in ratione
esse non potest.
5. Praeterea, peccatum quod circa aliquam materiam committitur, non
potest attribui illi potentiae quae ad illam materiam non se extendit.
Sed ratio superior habet pro materia res aeternas, non autem
delectabilia carnis. Ergo peccatum quod circa delectabilia carnis
committitur, nullo modo superiori rationi attribui debet, cum tamen
Augustinus dicat, quod consensus in actum rationi superiori
attribuitur. Praeterea, Augustinus dicit quod superior ratio est
quae superiora contemplatur et inhaeret eis, per amorem scilicet; sed
ex hoc non contingit esse peccatum; ergo in superiori ratione peccatum
esse non potest.
6. Praeterea, fortius non vincitur ab infirmiori. Sed ratio est
fortissimum eorum quae in nobis inveniuntur. Ergo non potest vinci vel
per concupiscentiam vel per iram vel aliud huiusmodi; et ita non potest
in ea peccatum esse.
1. Sed contra. Eiusdem est mereri et demereri. Sed meritum in
actu rationis consistit. Ergo et demeritum.
2. Praeterea, secundum philosophum, contingit peccare non solum ex
passione, sed etiam ex electione. Sed electio in actu rationis
consistit, cum sequatur consilium, ut dicitur in Ethic. Ergo in
ratione contingit esse peccatum.
3. Praeterea, per rationem dirigimur et in speculabilibus et in
operabilibus. Sed in speculativis contingit esse peccatum circa
rationem, ut cum aliquis ratiocinando paralogizat. Ergo etiam in
operativis contingit esse peccatum in ratione.
Responsio. Dicendum, quod secundum Augustinum in XII de
Trinit., peccatum quandoque est in superiori ratione, quandoque in
inferiori. Ad cuius intellectum oportet duo praecognoscere: scilicet
quis actus rationi attribui possit; et iterum quis superiori, et quis
inferiori. Sciendum est igitur, quod sicut est duplex apprehensiva,
scilicet inferior, quae est sensitiva, et superior, quae est
intellectiva vel rationalis; ita est etiam duplex appetitiva, scilicet
inferior, quae vocatur sensualitas, quae dividitur per irascibilem et
concupiscibilem; et superior, quae nominatur voluntas. Huiusmodi
autem appetitivae duae ad suas apprehensivas quantum ad aliquid
similiter se habent, quantum ad aliquid autem diversimode. Similiter
quidem quantum ad hoc, quod in neutro appetitu potest esse aliquis
motus nisi praecedente aliqua apprehensione. Appetibile enim non movet
appetitum vel superiorem vel inferiorem, nisi apprehensum vel ab
intellectu vel phantasia et sensu; ratione cuius non solum appetitus
dicitur esse motivus, sed etiam intellectus et phantasia et sensus.
Dissimiliter autem quantum ad hoc, quod in appetitu inferiori inest
quaedam naturalis inclinatio, qua quodammodo naturaliter cogitur
appetitus ut in appetibile tendat. Sed superior appetitus non
determinatur ad alterum, quia superior appetitus liber est, non autem
inferior. Et inde est quod motus inferioris appetitus non invenitur
attribui potentiae apprehensivae, quia causa illius motus non est ex
apprehensione, sed ex inclinatione appetitus; sed motus appetitus
superioris attribuitur suae apprehensivae, scilicet rationi, quia
superioris appetitus inclinatio vel in hoc vel in illud ex iudicio
rationis causatur. Et inde est quod vires motivas distinguimus per
rationalem, irascibilem, et concupiscibilem, in parte superiori
nominantes quod apprehensionis est, in inferiori vero quod appetitus.
Sic igitur patet quod aliquis actus rationi attribuitur dupliciter.
Uno modo quia est immediate eius, utpote ab ipsa ratione elicitus,
sicut conferre de agendis vel scibilibus. Alio modo quod eius est
mediante voluntate, quae per eius iudicium movetur. Sicut autem motus
appetitus qui consequitur iudicium rationis, rationi attribuitur; ita
motus appetitus consequentis deliberationem superioris rationis,
attribuitur superiori rationi; utpote cum aliquis deliberat de
agendis, ex hoc quod aliquid est Deo acceptum, vel divina lege
praeceptum, vel aliquo huiusmodi modo. Inferioris vero rationis erit
quando motus appetitus consequitur iudicium inferioris rationis ut cum
deliberatur de agendis per causas inferiores, utpote considerando
turpitudinem actus, dignitatem rationis, offensam hominum, vel
aliquid huiusmodi. Huiusmodi autem duae considerationes ordinatae
sunt. Finis enim, secundum philosophum, VII Ethicorum, in
operabilibus rationem principii tenet. In speculativis autem scientiis
non perficitur iudicium rationis nisi quando conclusiones resolvuntur in
prima principia. Unde nec in operabilibus perficietur nisi quando fiet
reductio usque ad ultimum finem: tunc enim solummodo ratio ultimam
sententiam de operando dabit; et haec sententia est consensus in opus.
Et inde est quod consensus in actum attribuitur rationi superiori,
quae finem ultimum inspicit; sed delectatio, vel delectationis
complacentia, sive consensus, attribuitur ab Augustino rationi
inferiori. Quando igitur peccat aliquis consentiendo in actum malum,
est peccatum in ratione superiori: quando vero per solam delectationem
cum aliqua deliberatione, dicitur esse peccatum in inferiori ratione,
propter hoc quod ipsa huiusmodi inferioribus disponendis immediate
insistit. Sic autem dicitur esse peccatum in superiori ratione vel
inferiori in quantum motus appetitivae, rationi attribuitur. Sed
considerando actum proprium rationis, dicitur esse peccatum in
superiori vel inferiori ratione, quando ratio superior vel inferior in
propria collatione decipitur.
Ad primum igitur dicendum, quod secundum philosophum in III de
anima, sicut sensus in propriis sensibilibus nunquam decipitur, circa
sensibilia autem communia et per accidens decipi potest; ita
intellectus circa proprium obiectum, scilicet quod quid est, nunquam
decipitur, nisi forte per accidens; nec circa prima principia, quae
statim notis terminis cognoscuntur; sed decipitur in conferendo et
applicando principia communia ad particulares conclusiones; et ita
contingit rationem sua rectitudine privari, et in ea esse peccatum.
Ad secundum dicendum, quod sapientiae et scientiae secundum se
opponuntur directe stultitia et ignorantia; sed quodammodo indirecte
etiam omnia alia peccata: in quantum scilicet regimen sapientiae et
scientiae, quod in agendis requiritur, per peccatum depravatur,
ratione cuius omnis malus dicitur esse ignorans.
Ad tertium dicendum, quod peccatum dicitur esse in voluntate non sicut
in subiecto, sed sicut in causa, quia ad peccatum requiritur quod sit
voluntarium; illud autem quod a voluntate causatur, rationi etiam
attribuitur, ratione supradicta.
Ad quartum dicendum, quod peccatum hominis dicitur esse contra
rationem, in quantum est contra rationem rectam, in qua peccatum esse
non potest.
Ad quintum dicendum, quod ratio superior fertur in rationes aeternas
directe sicut in propria obiecta; sed ab eis quodammodo reflectitur ad
temporalia et caduca, prout ex illis rationibus aeternis de huiusmodi
temporalibus iudicat; et sic, cum eius iudicium pervertitur circa
aliquam materiam, peccatum illud rationi superiori ascribitur. Ad
sextum dicendum quod quamvis ratio superior ad hoc sit ordinata ut
aeternis inhaereat non tamen semper eis inhaeret; et sic in ea potest
esse peccatum.
Ad septimum dicendum, quod similem rationem Socrates faciebat,
ostendere volens, quod nullum scientem contingit peccare, quia
scientia, cum sit fortior, a passione non vincitur. Ad quod
respondet philosophus, VII Ethic., distinguendo scientiam in
universalem et particularem, et scientiam in habitu et in actu; et in
habitu scientiam distinguit per hoc quod habitus potest esse solutus vel
ligatus, ut in ebriosis accidit. Contingit igitur aliquem habentem
scientiam universalem in actu, in particulari, circa quod est opus,
non habere scientiam nisi in habitu ligato per concupiscentiam, vel
aliam passionem; ut sic iudicium rationis in particulari operabili non
possit informari secundum universalem scientiam. Et ita contingit
errare rationem in electione; et a tali errore electionis omnis malus
est ignorans, quantumcumque habeat in universali scientiam. Et per
hunc etiam modum ratio ad peccatum deducitur, in quantum per
concupiscentiam ligatur.
|
|