|
Et videtur quod non.
1. Ut enim dicit Augustinus in Enchiridion, tunsio pectoris et
oratio dominica sunt remedia contra veniale deputata. Sed consensus in
delectationem sine consensu in opus, inter illa peccata computatur
quibus remedium adhibetur per pectoris contunsionem et orationem
dominicam; dicit enim Augustinus in XII de Trinitate: nec sane
cum sola cogitatione mens oblectatur illicitis, non quidem decernens
esse facienda, tenens tamen et volvens libenter quae statim ut
attigerunt animum, respui debuerunt; negandum est esse peccatum; sed
longe minus quam si opere statuatur implendum: et ideo de talibus
quoque cogitationibus venia petenda est, pectusque percutiendum, et
dicendum: dimitte nobis debita nostra, et cetera. Ergo consensus in
delectationem praedictus non est peccatum mortale.
2. Praeterea, consensus in veniale peccatum venialis est, sicut et
consensus in mortale mortalis; sed delectatio peccatum veniale est.
Ergo et consensus in eam venialis erit.
3. Praeterea, in actu fornicationis duo invenimus propter quae malus
iudicari potest: scilicet vehementiam delectationis, quae absorbet
rationem; et nocumentum ex actu proveniens, scilicet incertitudo
prolis, et alia huiusmodi quae consequerentur, nisi concubitus
matrimonii lege ordinaretur. Non autem potest dici quod fornicatio sit
peccatum mortale ratione delectationis, quia illa delectationis
vehementia invenitur in actu matrimonii, qui non est peccatum. Ergo
non est peccatum mortale nisi propter nocumentum quod ex actu provenit;
ergo ille qui consentit in delectationem fornicationis et non in actum,
non appropinquat fornicationi ex parte illa qua est peccatum mortale;
et ita non videtur peccare mortaliter.
4. Praeterea, non minus peccatum est homicidium quam fornicatio.
Sed qui cogitat de homicidio, et delectatur, et consentit in
delectationem, non peccat mortaliter; alias omnes qui delectantur in
historiis bellorum audiendis, et in hanc delectationem consentirent,
mortaliter peccarent, quod non videtur probabile. Ergo nec consensus
in delectationem fornicationis est peccatum mortale.
5. Praeterea, cum veniale et mortale quasi in infinitum distent,
quod ex distantia poenae perpenditur, veniale non potest fieri
mortale. Sed delectatio quae in sola cogitatione consistit, ante
consensum est venialis. Ergo consensu adveniente non potest fieri
mortalis.
6. Praeterea, ratio peccati mortalis in aversione a Deo consistit.
Averti autem a Deo non est inferioris rationis, sed superioris,
cuius est etiam converti: opposita enim eiusdem sunt; ergo peccatum
mortale in inferiori ratione esse non potest, et ita consensus in
delectationem, qui ab Augustino inferiori rationi adscribitur, non
erit peccatum mortale.
7. Praeterea, ut Augustinus in libro I contra Manichaeos dicit,
si cupiditas nostra mota fuerit, quasi iam mulieri persuasum erit; sed
aliquando ratio viriliter etiam commotam cupiditatem refrenat atque
compescit, quod cum fit, non labimur in peccatum. Ex quo videtur
accipi, quod in spirituali coniugio nobis intimo si mulier peccat, et
non vir, non est peccatum. Sed quando consentitur in delectationem et
non in actum, mulier peccat, et non vir, ut Augustinus dicit in
XII de Trinit. Ergo consensus in delectationem non est peccatum
mortale.
8. Praeterea, secundum philosophum in X Ethic., delectatio in
bonitate et malitia consequitur operationem ex qua causatur. Sed actus
exterior fornicationis, qui consistit in motu corporali, alius est ab
interiori, scilicet cogitatione. Ergo et delectatio quae consequitur
interiorem actum, alia erit ab illa quae consequitur exteriorem.
Actus autem interior ex genere suo non est peccatum mortale, sicut
erat exterior. Ergo nec delectatio interior est de genere peccati
mortalis; ergo videtur quod consensus in talem delectationem non sit
peccatum mortale.
9. Praeterea, illud solum videtur esse peccatum mortale quod lege
divina prohibetur, ut patet per definitionem peccati ab Augustino
datam, quod peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem
Dei. Sed non invenitur lege divina prohibitus consensus in
delectationem. Ergo non est peccatum mortale.
10. Praeterea, idem iudicium videtur esse de consensu
interpretativo et de consensu expresso. Sed consensus interpretativus
non videtur esse peccatum mortale, quia peccatum non transfertur in
aliquam potentiam nisi per actum illius potentiae; in interpretativo
autem consensu non invenitur aliquis actus rationis, quae dicitur
consentire, sed sola negligentia reprimendi illicitos motus. Ergo
consensus interpretativus in delectationem non est peccatum mortale; et
similiter nec consensus expressus.
11. Praeterea, ex hoc est aliquod peccatum mortale, ut dictum
est, argum. 6, quod est contra praeceptum divinum; alias non
contemneretur Deus in transgressione praecepti, et sic peccantis
animus non averteretur a Deo. Sed ratio inferior non advertit
rationem praecepti divini; hoc enim est officium superioris rationis,
quae aeternas rationes consulit. Ergo in inferiori ratione peccatum
mortale esse non potest, et sic consensus praedictus non est mortalis.
12. Praeterea cum in peccato sint duo: conversio et aversio; ad
conversionem aversio sequitur. Hoc enim ipso quod aliquis ad unum
contrarium convertitur, ab uno avertitur. Sed ille qui consentit in
delectationem et non in actum, non plene convertitur ad bonum
commutabile, quia complementum in actu consistit. Ergo nec est ibi
completa aversio, et ita nec est ibi mortale peccatum.
13. Praeterea, ut dicitur in Glossa, in Princ. Hierem.,
Deus pronior est ad miserendum quam ad puniendum. Sed si aliquis in
meditatione divinorum praeceptorum delectaretur, et in talem
delectationem consentiret, dummodo non proponeret opere implere divina
praecepta, non mereretur praemium. Ergo nec poenam meretur, si in
delectationem peccati consentiat, dummodo non statuat opere implere.
14. Praeterea, inferior pars rationis mulieri comparatur. Sed
mulier non est suae voluntatis, quia non habet potestatem sui
corporis, ut apostolus dicit. Ergo nec inferior pars rationis suae
voluntatis est, et ita non potest peccare.
1. Sed contra. Nullus damnatur nisi pro peccato mortali. Sed homo
damnabitur pro consensu in delectationem: unde dicit Augustinus,
XII de Trinitate: totus homo damnabitur, nisi haec quae sine
voluntate operandi, sed tamen cum voluntate animum talibus oblectandi,
solius cogitationis sentiuntur esse peccata, per mediatoris gratiam
remittantur. Ergo consensus in delectationem est peccatum mortale.
2. Praeterea, delectatio operationis alicuius et ipsa operatio ad
idem genus peccati reducuntur, sicut et operatio virtutis et delectatio
in ea ad eamdem virtutem; iusti enim est et operari iusta, et
delectari de iustis operibus, ut patet in I Ethicorum. Sed ipse
actus fornicationis est in genere peccati mortalis. Ergo et etiam
delectatio in cogitatione de fornicatione, et sic consensus in
delectationem erit peccatum mortale.
3. Praeterea, si in ratione inferiori peccatum mortale esse non
posset, gentiles, qui non deliberabant de actibus nisi secundum
inferiores rationes, mortaliter non peccassent fornicando; vel aliquid
huiusmodi faciendo, quod patet esse falsum. Ergo in inferiori ratione
potest esse mortale peccatum.
Responsio. Dicendum, quod eadem quaestio est qua quaeritur de
delectatione morosa utrum sit peccatum mortale, et qua quaeritur de
consensu in delectationem. Dubitatio enim de delectatione morosa esse
non potest an sit peccatum mortale, si dicatur esse morosa a mora
temporis. Certum est enim quod prolixitas temporis non potest dare
actui rationem peccati mortalis, nisi aliquid aliud interveniat; cum
non sit circumstantia in infinitum aggravans. Sed hoc videtur
dubitabile, utrum delectatio quae dicitur morosa ex consensu rationis
superveniente, mortale peccatum sit. Circa quod diversimode aliqui
opinati sunt. Quidam enim dixerunt quod non est peccatum mortale, sed
veniale. Quae quidem opinio dictis Augustini adversari videtur, qui
ex tali consensu damnationem homini comminatur, ut patet ex verbis eius
inductis. Contradicit etiam isti opinioni fere communis modernorum
opinio; et videtur etiam in periculum vergere animarum, cum ex
consensu in talem delectationem homo promptissime in peccatum incidere
possit. Unde alteri opinioni magis videtur assentiendum, quae ponit
talem consensum esse peccatum mortale: cuius opinionis veritas hinc
accipi potest. Sciendum namque est, quod sicut ad exteriorem
fornicationis actum sequitur sua delectatio sensibilis, ita etiam ad
actum cogitationis sequitur quaedam interior delectatio. Sed ad
cogitationem duplex delectatio sequitur: una quidem ex parte ipsius
cogitationis; alia vero ex parte ipsius cogitati. Delectamur enim
quandoque in cogitando propter ipsam cogitationem, ex qua nobis
acquiritur quaedam cognitio in actu aliquorum, quamvis illa nobis
displiceant; sicut aliquis iustus cogitat de peccatis, de eis
disputando vel conferendo, et in veritate huius cogitationis
delectatur. Sed tunc propter ipsa cogitata delectatio sequitur,
quando ipsa res cogitata affectum movet et allicit. Et hae quidem duae
cogitationes in quibusdam actibus manifeste differunt, et aperte
distinguuntur. Sed earum distinctio in cogitationibus de peccatis
carnis magis latet, eo quod propter corruptionem concupiscibilis, ad
cogitationem talium concupiscibilium statim sequitur motus in
concupiscibili ex ipsis concupiscibilibus causatus. Delectatio igitur
illa quae cogitationem sequitur ex parte ipsius cogitationis, omnino ad
aliud genus reducitur quam delectatio exterioris actus. Unde talis
delectatio qualiumcumque malorum cogitationem sequatur vel penitus non
est peccatum, sed laudabilis delectatio, cum quis delectatur in
cognitione veri; vel si sit ibi aliqua immoderantia, continebitur sub
peccato curiositatis. Sed illa delectatio quae sequitur cogitationem
ex parte rei cogitatae, in idem genus coincidit cum delectatione
exterioris actus. Ut enim dicitur in XI Metaph., delectatio per
se in actu consistit; sed spes et memoria propter actum delectabilia
sunt. Unde constat quod talis delectatio secundum genus suum
inordinata est eadem inordinatione qua est inordinata delectatio
exterior. Dato igitur quod delectatio exterior sit peccati mortalis,
tunc etiam interior delectatio in se et absolute considerata de genere
peccati mortalis est. Quandocumque autem ratio se subiicit peccato
mortali per approbationem tunc est peccatum mortale: excluditur enim a
ratione rectitudo iustitiae, cum ipsa subiicitur iniquitati per
approbationem. Tunc autem se subiicit huic delectationi perversae
quando in eam consentit. Et haec est prima subiectio qua ei se
subiicit; et ex hac subiectione consequitur quandoque ut ipsum actum
inordinatum eligat propter hanc delectationem perfectius consequendam.
Et quanto in plures inordinationes tendit, ad hoc quod delectationem
consequatur, tanto magis in peccato progreditur. Totius tamen istius
progressus prima radix erit ille consensus quo delectationem
acceptavit; unde ibi peccatum mortale inchoatur. Unde simpliciter
concedimus, consensum in delectationem fornicationis vel alterius
mortalis esse peccatum mortale. Ex quo etiam sequitur quod quidquid
homo agit ex consensu talis delectationis, ad hoc ut huiusmodi
delectationem nutriat et teneat, sicut sunt turpes tactus vel
libidinosa oscula vel aliquid huiusmodi, totum est peccatum mortale.
Ad primum igitur dicendum, quod, sicut Augustinus in Ench. dicit,
oratio dominica et alia huiusmodi non solum ad delenda venialia peccata
valent, sed etiam ad remissionem mortalium, quamvis non ita ad
deletionem mortalium sicut sufficiunt ad deletionem venialium.
Ad secundum dicendum, quod delectatio illa quae consequitur
cogitationem de fornicatione ex parte cogitati, est mortalis secundum
suum genus; sed per accidens tantum est veniale peccatum, in quantum
scilicet praevenit consensum deliberatum, in quo perficitur ratio
peccati mortalis; sine quo etiamsi corpus inquinaretur per violentiam,
non esset peccatum mortale: quia non potest inquinari corpus
inquinatione peccati sine consensu mentis, ut dicit Lucia. Et ideo
quando consensus advenit, removetur praedictum accidens, et fit
peccatum mortale, sicut etiam accideret in ea quae per violentiam
corrumperetur, si consentiret.
Ad tertium dicendum, quod tota inordinatio fornicationis, undecumque
contingat, redundat in delectationem quae ex ipsa causatur; unde qui
huius generis delectationem approbat, mortaliter peccat.
Ad quartum dicendum, quod si aliquis delectaretur in cogitatione
homicidii propter ipsam rem cogitatam, hoc non esset nisi propter
affectionem quam haberet ad homicidium, et ita peccaret mortaliter,
sed si aliquis delectaretur in cogitatione tali propter notitiam eorum
de quibus cogitat, vel propter aliquid aliud huiusmodi, non erit
peccatum mortale semper, sed reducetur ad aliquod aliud genus peccati
quam homicidium, scilicet ad curiositatem, vel aliquid huiusmodi.
Ad quintum dicendum, quod illa delectatio quae fuit venialis, nunquam
eadem numero erit mortalis; sed actus consensus superveniens peccatum
mortale erit.
Ad sextum dicendum, quod quamvis ratio superior sola per se
convertatur ad Deum, tamen huius conversionis aliqualiter fit
particeps inferior ratio, secundum quod a superiori regulatur; sicut
et irascibilis et concupiscibilis dicuntur participare aliqualiter
ratione, in quantum rationi obediunt. Et ita etiam aversio peccati
mortalis potest pertinere ad rationem inferiorem.
Ad septimum dicendum, quod Augustinus in Lib. contra Manichaeum
non eodem modo exponit illa tria, sicut in libro de Trinit. In
XII de Trinitate enim serpentem attribuit sensualitati, mulierem
inferiori rationi, virum superiori; sed in Lib. contra Manichaeum,
serpentem sensui, mulierem concupiscentiae sive sensualitati, virum
rationi. Unde patet quod ratio non sequitur.
Ad octavum dicendum, quod actus interior, scilicet cogitatio, habet
alterius modi delectationem a delectatione actus exterioris quae
consequitur cogitationem per seipsam. Sed delectatio quae consequitur
cogitationem ex parte actus cogitati, reducitur in idem genus; quia
nullus delectatur in aliquo, nisi afficiatur ad illud, et apprehendat
illud ut conveniens. Unde qui consentit in delectationem interiorem
approbat etiam exteriorem delectationem, et vult ea frui, saltem
cogitando de ea.
Ad nonum dicendum, quod consensus in delectationem prohibetur
praecepto illo. Non concupisces etc.; non enim sine causa de actu
exteriori et de interiori concupiscentia diversa praecepta dantur in
lege. Nihilominus tamen si in nullo praecepto speciali prohiberetur,
ex hoc ipso quod fornicatio prohibetur, prohibentur et omnia
consequentia quae ad idem pertinent.
Ad decimum dicendum, quod antequam ratio delectationem perpendat vel
nocumentum ipsius, non habet interpretativum consensum, etiamsi non
resistat; sed quando iam perpendit ratio de delectatione insurgente,
et de nocumento consequente; utpote cum percipit homo se totaliter per
huiusmodi delectationem in peccatum inclinari, et in praeceps ruere,
nisi expresse resistat, videtur consentire. Et tunc peccatum ad
rationem transfertur per actum eius: quia agere et non agere, cum quis
agere debet, ad genus actus reducuntur, secundum quod peccatum
omissionis ad peccatum actus reducitur.
Ad undecimum dicendum, quod vis praecepti divini pervenit usque ad
rationem inferiorem, in quantum participat regimen superioris
rationis, ut prius dictum est.
Ad duodecimum dicendum, quod conversio qua quis post deliberationem ad
aliquid de genere mali convertitur, sufficit ad rationem peccati
mortalis; quamvis post hanc completionem aliqua alia completio addi
possit.
Ad decimumtertium dicendum, quod, sicut dicit Dionysius, bonum
causatur ex una tota et perfecta causa, sed malum ex singularibus
defectibus: et ita plura requiruntur ad hoc quod aliquid sit bonum
meritorium, quam ad hoc quod sit malum demeritorium; quamvis Deus sit
pronior ad remunerandum bona quam ad puniendum mala. Unde consensus
delectationis sine consensu operis non sufficit ad merendum, sufficit
autem in malis ad demerendum.
Ad decimumquartum dicendum, quod mulier de iure non debet velle contra
viri debitam ordinationem; sed tamen de facto quandoque potest
contrarium velle, et vult: et ita etiam est de inferiori ratione.
Rationes in contrarium concedimus, quamvis ultima falso concludat.
Procedit enim ac si gentilis secundum superiorem rationem peccare non
posset, quod falsum est. Nullus est enim qui non aestimet in aliquo
esse finem humanae vitae; et cum ex illo deliberationem accipit, ad
rationem superiorem pertinet.
|
|