|
Et videtur quod non.
1. Superioris enim rationis est inhaerere rationibus aeternis. Ergo
et peccatum in ea esse non potest nisi per hoc quod deflectitur ab
aeternis rationibus. Sed deflecti a rationibus aeternis est peccatum
mortale. Ergo in superiori ratione non potest esse peccatum nisi
mortale.
2. Praeterea, peccatum veniale, per contemptum fit mortale. Sed
non videtur esse sine contemptu quod aliquis deliberet aliquid esse
malum et a Deo puniendum, et tamen illud committere consentiat. Ergo
videtur quod quandocumque post deliberationem superioris rationis in
actum consentitur etiam peccati venialis sit mortale peccatum.
3. Praeterea, est aliquid in anima in quo non potest esse peccatum
nisi veniale, scilicet sensualitas; aliquid vero in quo potest esse et
veniale et mortale, ut ratio inferior; ergo videtur quod aliquid etiam
sit in anima in quo non sit nisi peccatum mortale: hoc autem non est
synderesis quia in ea nullum est peccatum; ergo hoc convenit superiori
rationi.
4. Praeterea, in Angelo et in homine in statu innocentiae non
poterat esse peccatum veniale, propter hoc quod peccatum veniale ex
corruptione carnis oritur, quae tunc non erat. Sed ratio superior est
remota a carnis corruptione. Ergo in ea peccatum veniale esse non
potest.
1. Sed contra. Consensus in actum peccati non est gravior quam ipse
actus peccati. Sed consensus in actu venialis peccati ad superiorem
rationem pertinet. Ergo et peccatum veniale.
2. Praeterea, subitus motus infidelitatis peccatum veniale est; et
non est nisi in superiori ratione. Ergo in ea est peccatum veniale.
Responsio. Dicendum, quod in superiori parte rationis potest esse
peccatum veniale et mortale; sed tamen aliqua materia est circa quam in
superiori ratione non potest esse nisi peccatum mortale: quod sic
patet. Superior enim ratio habet actum circa aliquam materiam
directe, scilicet circa rationes aeternas; et circa aliquam materiam
indirecte, scilicet circa res temporales, de quibus iudicat secundum
rationes aeternas. Circa materiam autem propriam, scilicet circa
rationes aeternas, habet actum duplicem, et subitum et deliberatum.
Cum autem peccatum mortale non perficiatur nisi post actum
deliberationis, poterit esse in superiori ratione peccatum veniale,
quando est motus subitus; mortale autem quando est deliberatus, sicut
in peccato infidelitatis apparet. Sed circa materiam temporalium rerum
non habet nisi actum deliberatum, quia non fertur in ea nisi conferens
ad ea rationes aeternas. Unde quantum ad huiusmodi materiam, si sit
in genere peccati mortalis semper actus rationis superioris erit
peccatum mortale; si autem sit in genere venialis peccati, erit
veniale, ut patet cum quis consentit in verbum otiosum.
Ad primum igitur dicendum, quod ratio superior peccat per hoc quod
deflectitur a rationibus aeternis, non solum faciendo contra eas, sed
etiam faciendo praeter eas, quod est peccatum veniale.
Ad secundum dicendum, quod non quilibet contemptus facit peccatum
mortale, sed contemptus Dei; per hunc enim solum homo a Deo
avertitur. Post quantamcumque autem deliberationem aliquis in peccatum
veniale consentiat, non contemnit Deum, nisi forte aestimaret
peccatum illud esse contrarium praecepto divino, unde ratio non
sequitur.
Ad tertium dicendum, quod hoc quod in sensualitate non possit esse
nisi peccatum veniale, contingit ex imperfectione eius. Ratio autem,
perfecta potentia est; et ideo in ea potest esse peccatum secundum
omnem peccati differentiam: actus enim eius potest esse in in quolibet
genere completus. Unde si sit in genere peccati venialis, erit
veniale; si in genere mortalis, erit mortale.
Ad quartum dicendum, quod quamvis ratio superior non sit immediate
carni coniuncta, tamen corruptio carnis usque ad eam pertingit, in
quantum superiores potentiae ab inferioribus accipiunt.
|
|