|
Et videtur quod sit potentia.
1. Ea enim quae veniunt in eamdem divisionem, sunt eiusdem generis.
Sed synderesis dividitur contra rationabilem, irascibilem et
concupiscibilem in Glossa Hieronymi Ezech. I 9. Cum igitur
irascibilis et concupiscibilis et rationalis sint potentiae, synderesis
potentia erit.
2. Sed dicebat, quod non significat potentiam absolute, sed
potentiam cum habitu.- Sed contra, subiectum cum accidente non
dividitur contra subiectum absolute sumptum: non enim esset conveniens
divisio qua diceretur animalium aliud homo, aliud homo albus. Ergo
cum habitus comparetur ad potentiam sicut accidens ad subiectum,
videtur quod non possit convenienter dividi id quod dicit potentiam
tantum, ut rationabilis et concupiscibilis et irascibilis, contra id
quod nominat potentiam cum habitu.
3. Praeterea, unius potentiae contingit esse diversos habitus. Si
ergo ratione habitus una potentia contra aliam distingueretur, quot
sunt habitus potentiarum, tot membra esse deberent illius divisionis
qua partes animae ad invicem distinguuntur.
4. Praeterea, nihil unum et idem potest esse regulans et regulatum.
Sed potentia per habitum regulatur. Ergo non potest potentia et
habitus in idem coincidere, ut unum nomen potentiam et habitum designet
simul.
5. Praeterea, habitui non inscribitur aliquid, sed potentiae
tantum. Sed universalia principia iuris dicuntur inscribi synderesi.
Ergo ipsa potentiam nominat absolute.
6. Praeterea, ex duobus non potest unum fieri nisi eorum altero
transmutato. Sed habitus ille naturalis quem significare dicitur nomen
synderesis, non mutatur, quia naturalia oportet manere; nec iterum
potentiae animae transmutantur. Et ita videtur quod ex habitu et
potentia non potest unum fieri, ut utrumque uno nomine nominari
possit.
7. Praeterea, sensualitas synderesi opponitur, quia sicut
sensualitas inclinat semper ad malum, ita synderesis semper ad bonum.
Sed sensualitas est absolute potentia sine habitu. Ergo et synderesis
potentiam nominat absolute.
8. Praeterea, ut dicitur in IV Metaphys., ratio quam significat
nomen, est definitio. Ergo illud quod non est hoc modo unum quo
definibile est, uno nomine nominari non potest; sed aggregatum ex
subiecto et accidente, ut hoc quod dico: homo albus, definiri non
potest, ut probatur VII Metaph. Et sic etiam nec aggregatum ex
potentia et habitu; ergo non potest potentia cum habitu uno nomine
significari.
9. Praeterea, superior ratio potentiam nominat absolute. Sed
synderesis est idem quod superior ratio, ut videtur: ut enim dicit
Augustinus in Lib. de libero arbitrio: in naturali iudicatorio,
quod nos synderesim dicimus, adsunt quaedam regulae et lumina
virtutum, et vera et incommutabilia. Incommutabilibus autem
rationibus adhaerere, secundum Augustinum, XII de Trinitate, est
superioris rationis. Ergo synderesis est potentia absolute.
10. Praeterea, secundum philosophum in II Ethic., omne quod
est in anima, est potentia, aut habitus, aut passio. Ergo vel
divisio philosophi est insufficiens, vel non est aliquid in anima quod
sit simul potentia et habitus.
11. Praeterea, contraria non possunt esse in eodem. Sed nobis est
fomes innatus, qui semper inclinat ad malum. Ergo in nobis non potest
esse aliquis habitus semper inclinans ad bonum: et ita synderesis,
quae semper inclinat ad bonum, non est habitus, vel potentia cum
habitu, sed potentia absolute.
12. Praeterea, ad operandum sufficit potentia et habitus. Si ergo
synderesis sit potentia cum habitu innato, cum synderesis inclinet ad
bonum, homo sufficiens erit ex puris naturalibus ad bene operandum;
quod videtur esse Pelagii haeresis.
13. Praeterea, si synderesis sit potentia cum habitu, non erit
potentia passiva, sed activa, cum habeat operationem aliquam. Sicut
autem potentia passiva fundatur supra materiam, ita activa supra
formam. In anima autem humana est duplex forma: una per quam cum
Angelis convenit in quantum spiritus est, quae est superior; alia
inferior per quam corpus vivificat in quantum anima est. Oportet
igitur quod synderesis fundetur vel supra formam superiorem vel supra
formam inferiorem. Si supra formam superiorem, est superior ratio;
si supra inferiorem, est ratio inferior. Sed tam ratio superior quam
inferior potentiam nominat absolute. Ergo synderesis absolute potentia
est.
14. Praeterea, si synderesis nominat potentiam cum habitu, hoc non
est nisi cum habitu innato; si enim cum habitu acquisito vel infuso,
possibile esse synderesim amittere. Sed synderesis non nominat habitum
innatum. Ergo nominat potentiam absolute. Probatio mediae. Omnis
habitus qui praesupponit aliquem actum temporalem, non est habitus
innatus. Sed synderesis praesupponit actum temporalem: est enim
synderesis remurmurare malo, et instigare ad bonum; quod esse non
potest, nisi prius actualiter cognoscatur bonum et malum. Ergo
synderesis praeexigit actum temporalem.
15. Praeterea, officium synderesis videtur esse iudicare; unde et
naturale iudicatorium dicitur. Sed liberum arbitrium a iudicando nomen
accepit. Ergo synderesis est idem quod liberum arbitrium. Sed
liberum arbitrium est potentia absolute. Ergo et synderesis.
16. Praeterea, si synderesis sit potentia cum habitu, quasi
composita ex utroque; hoc non erit compositione logica qua species ex
genere et differentia componitur: quia potentia non se habet ad habitum
ut genus ad differentiam; sic enim quilibet habitus potentiae
superinductus specialem potentiam constitueret. Ergo est compositio
naturalis. Sed in naturali compositione compositum est aliud a
componentibus, ut probatur VII Metaphys. Ergo synderesis nec erit
potentia nec habitus, sed aliquid praeter haec; quod esse non potest.
Relinquitur igitur quod sit potentia absolute.
1. Sed contra. Si synderesis sit potentia, oportet quod sit
potentia rationalis. Rationales autem potentiae se habent ad
opposita. Ergo synderesis ad opposita se habebit; quod patet esse
falsum, quia semper instigat ad bonum, et nunquam ad malum.
2. Praeterea, si synderesis sit potentia, aut est eadem cum
ratione, aut alia. Sed non est eadem, quia contra rationem dividitur
in Glossa Ieronymi, Ezech. I prius inducta. Nec etiam potest
dici quod sit alia potentia a ratione: specialis enim potentia
specialem actum requirit; nullus actus autem synderesi attribuitur quem
ratio facere non possit; ratio enim ipsa et instigat ad bonum, et
remurmurat malo. Ergo synderesis nullo modo est potentia.
3. Praeterea, fomes semper inclinat ad malum, synderesis autem
semper ad bonum. Ergo ista duo directe opponuntur. Sed fomes est
habitus, vel per modum habitus se habens: ipsa enim concupiscentia,
quae in pueris habitualis est, secundum Augustinum, in adultis vero
actualis, fomes esse dicitur. Ergo et synderesis est habitus.
4. Praeterea, si synderesis est potentia, aut est cognitiva, aut
motiva. Sed constat quod non est cognitiva absolute, ex hoc quod
actus eius est inclinare ad bonum, et remurmurare malo. Ergo si sit
potentia, erit motiva. Hoc autem apparet esse falsum, quia potentiae
motivae, sufficienter dividuntur per irascibilem, concupiscibilem et
rationabilem, contra quas dividitur synderesis, ut prius, argum.
1, dictum est. Ergo synderesis nullo modo est potentia.
5. Praeterea, sicut in parte operativa animae synderesis nunquam
errat, ita in parte speculativa intellectus principiorum nunquam
errat. Sed intellectus principiorum est habitus quidam; ut patet per
philosophum in VI Ethic. Ergo et synderesis quidam habitus est.
Responsio. Dicendum, quod circa hanc quaestionem diversae
inveniuntur opiniones. Quidam namque dicunt, quod synderesis absolute
potentiam nominat, et potentiam aliam a ratione, ea superiorem. Alii
vero dicunt, esse quidem synderesim potentiam absolute sed esse rationi
eamdem secundum rem, sed consideratione diversam. Consideratur enim
ratio ut ratio, id est in quantum ratiocinatur et confert, et sic
nominatur vis rationalis; et ut natura, id est in quantum aliquid
naturaliter cognoscit, et sic dicitur synderesis. Alii vero dicunt,
synderesim nominare ipsam potentiam rationis cum aliquo habitu
naturali. Quid autem horum verius sit, sic videri potest. Sicut
enim dicit Dionysius in VII cap. de Divin. Nomin., divina
sapientia coniungit fines primorum principiis secundorum; naturae enim
ordinatae ad invicem sic se habent sicut corpora contiguata, quorum
inferius in sui supremo tangit superius in sui infimo: unde et natura
inferior attingit in sui supremo ad aliquid quod est proprium superioris
naturae, imperfecte illud participans. Natura autem humanae animae
est infra naturam angelicam, si consideremus naturalem modum
cognoscendi utriusque. Naturalis enim modus cognoscendi et proprius
naturae angelicae est, ut veritatem cognoscat sine inquisitione et
discursu; humanae vero animae proprium est ut ad veritatem cognoscendam
perveniat inquirendo, et ab uno in aliud discurrendo. Unde et anima
humana, quantum ad id quod in ipsa supremum est, aliquid attingit de
eo quod proprium est angelicae naturae; scilicet ut aliquorum
cognitionem habeat subito et sine inquisitione quamvis etiam quantum ad
hoc inveniatur Angelo inferior, in quantum in his etiam veritatem
cognoscere non potest nisi a sensu accipiendo. Invenitur autem in
natura angelica duplex cognitio: speculativa, qua ipsam rerum
veritatem simpliciter et absolute intuetur; et practica, tam secundum
philosophos, qui ponunt Angelos motores orbium, et omnes formas
naturales praeexistere in eorum praeconceptione, quam etiam secundum
theologos, qui ponunt Angelos Deo in spiritualibus officiis
ministrare, secundum quae ordines distinguuntur. Unde et in natura
humana, in quantum attingit angelicam, oportet esse cognitionem
veritatis sine inquisitione et in speculativis et in practicis; et hanc
quidem cognitionem oportet esse principium totius cognitionis
sequentis, sive practicae sive speculativae, cum principia oporteat
esse certiora et stabiliora. Unde et hanc cognitionem oportet homini
naturaliter inesse, cum haec quidem cognitio sit quasi seminarium
quoddam totius cognitionis sequentis; et in omnibus naturis sequentium
operationum et effectuum quaedam naturalia semina praeexistant.
Oportet etiam hanc cognitionem habitualem esse, ut in promptu existat
ea uti cum fuerit necesse. Sicut igitur humanae animae est quidam
habitus naturalis quo principia speculativarum scientiarum cognoscit,
quem vocamus intellectum principiorum; ita etiam in ea est quidam
habitus naturalis primorum principiorum operabilium, quae sunt
universalia principia iuris naturalis; qui quidem habitus ad synderesim
pertinet. Hic autem habitus non in alia potentia existit, quam
ratio; nisi forte ponamus intellectum esse potentiam a ratione
distinctam, cuius contrarium supra, dictum est. Restat igitur ut hoc
nomen synderesis vel nominet absolute habitum naturalem similem habitui
principiorum, vel nominet ipsam potentiam rationis cum tali habitu.
Et quodcumque horum fuerit, non multum differt; quia hoc non facit
dubitationem nisi circa nominis significationem. Quod autem ipsa
potentia rationis, prout naturaliter cognoscit, synderesis dicatur,
absque omni habitu esse non potest; quia naturalis cognitio rationi
convenit secundum habitum aliquem naturalem, ut de intellectu
principiorum patet.
Ad primum igitur dicendum, quod aliqua possunt in eamdem divisionem
venire secundum quod in aliquo communi conveniunt, quidquid sit illud
commune, sive sit genus, sive sit accidens. In illa igitur divisione
quadrimembri qua synderesis contra tres potentias distinguitur, non
distinguuntur ad invicem membra divisionis secundum quod conveniunt in
hoc communi quod est potentia; sed secundum quod conveniunt in hoc
communi quod est principium motivum. Unde non sequitur quod synderesis
sit potentia sed quod sit quoddam principium motivum.
Ad secundum dicendum, quod quando ex accidente supervenit subiecto
aliquid speciale praeter id quod competit sibi ex sua natura, tunc
nihil prohibet accidens dividi contra subiectum, vel subiectum cum
accidente contra subiectum absolute sumptum; sicut si dividerem
superficiem coloratam contra superficiem absolute sumptam. In quantum
superficies absolute sumpta, est quid mathematicum; per hoc vero quod
dicitur colorata, trahitur ad genus naturae. Ita etiam et ratio
nominat cognitionem secundum modum humanum; sed per habitum naturalem
trahitur ad alterius generis conditionem, ut ex dictis, in corp.
art., patet. Unde nihil prohibet vel ipsum habitum dividi contra
potentiam in divisione qua dividitur principium motivum; vel ipsam
potentiam habitualem dividi contra potentiam absolute sumptam.
Ad tertium dicendum, quod alii habitus qui insunt potentiae
rationali, eodem modo movent, per illum modum qui est proprius rationi
in quantum est ratio; et ideo illi habitus distingui non possunt contra
rationem, sicut habitus naturalis, a quo synderesis nominatur.
Ad quartum dicendum, quod synderesis non dicitur significare potentiam
et habitum quasi eadem res sit potentia et habitus; sed quia uno nomine
significatur ipsa potentia cum habitu cui substernitur.
Ad quintum dicendum, quod scribi aliquid in alio intelligitur
dupliciter. Uno modo sicut in subiecto: et sic in anima non potest
aliquid scribi nisi quantum ad potentiam. Vel sicut in continente: et
sic nihil prohibet etiam habitui aliquid inscribi, secundum quod
dicimus, singula quae ad geometriam pertinent, ipsi geometriae
inscribi.
Ad sextum dicendum, quod ratio illa procedit quando aliquid fit unum
ex duobus per modum mixtionis. Sic autem non fit unum ex habitu et
potentia; sed sicut ex accidente et subiecto.
Ad septimum dicendum, quod hoc quod sensualitas inclinat semper ad
malum, habet ex corruptione fomitis; quae quidem corruptio inest ei
per modum cuiusdam habitus. Et sic etiam synderesis ex habitu aliquo
naturali habet quod semper ad bonum inclinet.
Ad octavum dicendum, quod homo albus non potest definiri definitione
proprie dicta, qualis est definitio substantiarum quae significat unum
per se; sed potest definiri definitione quadam secundum quid, in
quantum ex accidente et subiecto fit unum secundum quid. Et talis
unitas sufficit ad hoc quod unum nomen possit imponi; unde etiam ibidem
philosophus, dicit, quod subiectum cum accidente uno nomine nominari
potest.
Ad nonum dicendum, quod synderesis neque nominat superiorem rationem
neque inferiorem, sed aliquid communiter se habens ad utramque. In
ipso enim habitu universalium principiorum iuris continentur quaedam
quae pertinent ad rationes aeternas, ut hoc quod est Deo esse
obediendum; quaedam vero quae pertinent ad rationes inferiores, utpote
secundum rationem esse vivendum. Aliter autem synderesis dicitur
incommutabilibus intendere et aliter ratio superior. Dicitur enim
aliquid incommutabile per incommutabilitatem naturae; et sic divina
incommutabilia sunt. Et hoc modo ratio superior incommutabilibus
dicitur inhaerere. Dicitur etiam aliquid immutabile per necessitatem
veritatis, quamvis etiam sit circa res secundum naturam mutabiles,
sicut ista veritas: omne totum maius est sua parte, incommutabilis est
etiam in mutabilibus rebus. Et hoc modo synderesis incommutabilibus
inhaerere dicitur.
Ad decimum dicendum, quod quamvis omne quod est in anima, sit solum
habitus, vel solum potentia, vel solum passio; tamen non omne quod in
anima nominatur, est alterum horum tantum: ea enim quae secundum rem
distincta sunt, potest intellectus coniungere, et uno nomine
nominare.
Ad undecimum dicendum, quod habitus ille inclinans ad malum innatus
pertinet ad inferiorem partem animae, qua corpori coniungitur; habitus
vero naturaliter inclinans ad bonum pertinet ad superiorem partem. Et
ideo hi duo contrarii habitus non sunt eiusdem secundum idem.
Ad duodecimum dicendum, quod habitus cum potentia sufficit ad actum
qui est illius habitus. Actus autem huius habitus naturalis, quem
synderesis nominat, est remurmurare malo, et inclinare ad bonum: et
ideo ad hunc actum homo naturaliter potest. Non autem ex hoc sequitur
quod in opus meritorium peragendum homo ex puris naturalibus possit.
Haec enim naturali facultati solummodo deputare, Pelagianae
impietatis est.
Ad decimumtertium dicendum, quod synderesis secundum quod potentiam
nominat, magis videtur nominare potentiam passivam quam activam. Non
enim distinguitur potentia activa a passiva ex hoc quod habet
operationem: quia, cum cuiuslibet potentiae animae tam activae quam
passivae sit operatio aliqua, quaelibet potentia animae esset activa.
Cognoscitur autem earum distinctio per comparationem potentiae ad
obiectum. Si enim obiectum se habeat ad potentiam ut patiens et
transmutatum, sic erit potentia activa; si autem e converso se habeat
ut agens et movens, sic est potentia passiva. Et inde est quod omnes
potentiae vegetabilis animae sunt activae, quia alimentum transmutatur
per animae potentiam tam in nutriendo quam in augendo et etiam quam in
generando; sed potentiae sensitivae omnes sunt passivae, quia per
sensibilia obiecta moventur et fiunt in actu. Circa intellectum vero
aliqua potentia est activa et aliqua passiva, eo quod per intellectum
fit intelligibile potentia intelligibile actu, quod est intellectus
agentis; et sic intellectus agens est potentia activa. Ipsum etiam
intelligibile in actu facit intellectum in potentia esse intellectum in
actu; et sic intellectus possibilis est potentia passiva. Non autem
ponitur quod intellectus agens sit subiectum habituum, sed magis
intellectus possibilis: unde et ipsa potentia quae habitui naturali
subiicitur, magis videtur esse potentia passiva quam activa. Dato
autem quod sit potentia activa, ulterius non recte procedit: non enim
in anima sunt duae formae, sed una tantum, quae est eius essentia,
quia per essentiam suam spiritus est, et per essentiam suam forma
corporis est, non per aliquid superadditum. Unde ratio superior et
inferior non fundantur super duas formas, sed super unam essentiam
animae. Nec etiam verum est quod ratio inferior fundetur super
essentiam animae secundum illam habitudinem qua est forma corporis; sic
enim fundantur in essentia animae solummodo illae potentiae quae sunt
organis affixae, qualis non est ratio inferior. Dato etiam quod illa
potentia quam nominat synderesis, sit idem quod ratio superior vel
inferior, nihil prohibet nomine rationis nominari illam potentiam
absolute, nomine autem synderesis nominari eamdem cum habitu sibi
inhaerente.
Ad decimumquartum dicendum, quod actus cognitionis non praeexigitur ad
potentiam vel habitum synderesis, sed ad actum ipsius. Unde per hoc
non excluditur quin habitus synderesis sit innatus.
Ad decimumquintum dicendum, quod iudicium est duplex, scilicet in
universali, et hoc pertinet ad synderesim; et in particulari
operabili, et est hoc iudicium electionis, et hoc pertinet ad liberum
arbitrium, unde non sequitur quod sint idem.
Ad decimumsextum dicendum, quod compositio physica et naturalis est
multiplex. Est enim compositio mixti ex elementis; et in hac
compositione loquitur philosophus quod oportet formam mixti esse aliud
omnino ab ipsis elementis. Est etiam compositio formae substantialis
et materiae, ex qua resultat tertium, scilicet forma speciei: quae
quidem non est aliud omnino a materia et forma, sed se habet ad eas ut
totum ad partes. Est etiam compositio subiecti et accidentis in qua
non resultat aliquid tertium ex utroque: et talis est compositio
potentiae et habitus.
|
|