|
Et videtur quod sic.
1. Quia dicitur in Glossa Ieronymi post mentionem de synderesi
factam Ezech. I, 9: hanc interdum praecipitari videmus. Sed
praecipitatio in operabilibus nihil est aliud quam peccatum. Ergo
synderesis peccare potest.
2. Praeterea, cum peccare non sit habitus, proprie loquendo, neque
potentiae, sed hominis, quia actus singularium sunt; dicitur tamen
aliquis habitus vel potentia peccare, secundum quod per actum alicuius
habitus vel potentiae homo inducitur ad peccandum. Sed per actum
synderesis homo inducitur ad peccandum quandoque: quia dicitur Ioan.
XVI, vers. 2: venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur
se obsequium praestare Deo; et sic ad occisionem apostolorum aliqui
inclinabantur ex hoc arbitrio quo iudicabant esse obsequendum Deo,
quod iudicium ad synderesim certum est pertinere. Ergo synderesis
peccat.
3. Praeterea, Hierem. III, 16, dicitur filii Mempheos
constupraverunt te usque ad verticem. Vertex autem est superior pars
animae, ut dicit Glossa, super illud Ps. VII, 17: in
verticem ipsius iniquitas eius descendet; et sic ad synderesim
pertinet, quae est supremum in anima. Ergo synderesis etiam a
Daemonibus per peccatum constupratur.
4. Praeterea, potentia rationalis se habet ad opposita, secundum
philosophum. Sed synderesis est rationalis potentia. Ergo se habet
ad opposita: ergo potest bonum facere, et peccare.
5. Praeterea, contraria nata sunt fieri circa idem. Sed virtus et
peccatum sunt contraria. Cum igitur in synderesi sit actus virtutis,
quia instigat ad bonum, erit etiam in ea actus peccati.
6. Praeterea, sicut se habet intellectus principiorum in
speculativis, ita synderesis in operativis. Sed omnis operatio
rationis speculativae ex principiis primis oritur. Ergo et omnis
operatio practicae rationis ex synderesi initium sumit. Ergo sicut
synderesi attribuitur operatio rationis practicae quae est secundum
virtutem, ita attribuetur ei operatio rationis quae est secundum
peccatum.
7. Praeterea, poena respondet culpae. Sed anima tota punietur in
damnatis, etiam secundum synderesim. Ergo etiam synderesis peccat.
1. Sed contra. Bonum potest esse magis purum quam malum: quia
aliquod bonum est cui non admiscetur aliquid de malo; nihil autem est
adeo malum, quod non habeat aliquid de bono permixtum. Sed in nobis
est aliquid quod semper inclinat ad malum, scilicet fomes. Ergo et
aliquid erit quod semper inclinat ad bonum. Hoc nihil videtur esse
nisi synderesis. Et sic synderesis numquam peccat.
2. Praeterea, quod naturaliter inest, semper inest. Sed naturale
est synderesi quod remurmuret malo. Ergo ipsa nunquam in malum
consentit; ergo non peccat.
Responsio. Dicendum, quod natura in omnibus suis operibus bonum
intendit, et conservationem eorum quae per operationem naturae fiunt;
et ideo in omnibus naturae operibus semper principia sunt permanentia et
immutabilia, et rectitudinem conservantia: principia enim manere
oportet, ut dicitur in I Phys. Non enim posset esse aliqua firmitas
vel certitudo in his quae sunt a principiis, nisi ipsa principia essent
firmiter stabilita. Et inde est quod omnia mutabilia reducuntur ad
aliquid primum immobile. Inde etiam est quod omnis speculativa
cognitio derivatur ab aliqua certissima cognitione circa quam error esse
non potest, quae est cognitio primorum principiorum universalium, ad
quae omnia illa cognita examinantur, et ex quibus omne verum
approbatur, et omne falsum respuitur. In quibus si aliquis error
posset accidere nulla certitudo in tota cognitione sequenti
inveniretur. Unde et in operibus humanis, ad hoc quod aliqua
rectitudo in eis esse possit, oportet esse aliquod principium
permanens, quod rectitudinem immutabilem habeat, ad quod omnia humana
opera examinentur; ita quod illud principium permanens omni malo
resistat, et omni bono assentiat. Et haec est synderesis, cuius
officium est remurmurare malo, et inclinare ad bonum; et ideo
concedimus quod in ea peccatum esse non potest.
Ad primum igitur dicendum, quod synderesis nunquam praecipitatur in
universali. Sed in ipsa applicatione universalis principii ad aliquod
particulare potest accidere error, propter falsam deductionem, vel
alicuius falsi assumptionem. Et ideo non dixit quod synderesis
simpliciter praecipitetur; sed quod conscientia praecipitatur, quae
universale iudicium synderesis ad particularia opera applicat.
Ad secundum dicendum, quod quando in aliquo syllogismo conclusio falsa
inducitur ex duabus propositionibus quarum una est vera et alia falsa,
peccatum conclusionis non attribuitur propositioni verae, sed falsae.
Et ideo in illo arbitrio quo occisores apostolorum arbitrabantur se
obsequium praestare Deo, peccatum non proveniebat ex universali
iudicio synderesis, quod est Deo esse obsequendum, sed ex falso
iudicio rationis superioris, quae arbitrabatur occisionem apostolorum
esse beneplacitam Deo. Et ideo non oportet concedere quod per actum
synderesis ad peccandum inclinarentur.
Ad tertium dicendum, quod vertex sicut est suprema pars corporis, ita
vertex animae dicitur suprema pars animae; unde secundum diversas
distinctiones partium animae vertex animae diversimode accipitur.
Distinguendo partem intellectivam a sensitiva, tota intellectiva pars
vertex animae dici potest. Ulterius distinguendo intellectivam partem
in rationem superiorem et inferiorem, ratio superior vertex dicetur.
Ulterius distinguendo rationem in naturale iudicium et rationis
deliberationem, naturale iudicium dicetur esse vertex. Cum igitur
anima dicitur usque ad verticem constuprari, intelligendum est secundum
quod vertex nominat superiorem rationem, non autem prout nominat
synderesim.
Ad quartum dicendum, quod potentia rationalis, quae de se se habet ad
opposita, per habitum quandoque determinatur ad unum; et maxime si sit
habitus completus. Synderesis autem non nominat potentiam rationalem
absolute, sed perfectam per habitum certissimum.
Ad quintum dicendum, quod actus synderesis non est actus virtutis
simpliciter, sed praeambulum ad actum virtutis, sicut naturalia sunt
praeambula virtutibus gratuitis et acquisitis.
Ad sextum dicendum, quod sicut in speculativis ratio falsa, quamvis
originem sumat a principiis, non tamen a principiis primis falsitatem
habet sed ex malo usu principiorum, ita etiam et in operativis
accidit, unde ratio non sequitur.
Ad septimum dicendum, quod Augustinus, XII de Trinit.,
ostendit hoc argumentum non valere. Dicit enim, quod pro peccato
solius inferioris rationis totus homo damnatur, et hoc ideo quia ad
unam personam pertinet utraque ratio, cuius est proprie peccare. Et
ideo poena respondet directe personae, et non potentiae, nisi in
quantum potentia est personae: pro peccato enim quod homo una sui parte
commisit, ipsa persona hominis poenam meretur quantum ad omnia quae in
persona continentur. Unde etiam et in iudicio saeculari, pro
homicidio, quod homo manu committit, non sola manus punitur.
|
|