|
Et videtur quod sic.
1. In Psalm. super illud: corrupti sunt, et abominabiles facti
sunt. Dicit Glossa: corrupti, id est omni lumine rationis privati.
Sed lumen synderesis est lumen rationis. Ergo synderesis in aliquibus
extinguitur.
2. Praeterea, haeretici non habent aliquem remorsum de sua
infidelitate quandoque; infidelitas autem peccatum est. Cum igitur
officium synderesis sit remurmurare peccato, videtur quod ipsa in eis
sit extincta.
3. Praeterea, secundum philosophum in VII Ethic. ille qui habet
habitum vitii est corruptus circa principia operabilium. Sed principia
operabilium pertinent ad synderesim. Ergo in omni habente habitum
vitii alicuius synderesis extincta est.
4. Praeterea, Proverb. XVIII, 3: impius, cum in profundum
peccatorum venerit, contemnet: quod cum accidit, synderesis suum
locum non tenet, ut dicit Hieronymus in Glossa Ezech. I, 9.
Ergo synderesis in quibusdam extinguitur.
5. Praeterea, in beatis amovetur omnis inclinatio ad malum. Ergo
in damnatis omnis inclinatio ad bonum e contrario removetur; sed
synderesis inclinat ad bonum, igitur in eis ipsa extinguitur.
1. Sed contra, Isaiae ult.: vermis eorum non morietur; et
exponitur secundum Augustinum de verme conscientiae qui est
conscientiae remorsus; sed remorsus conscientiae causatur ex hoc quod
synderesis remurmurat malo. Ergo synderesis non extinguitur.
2. Praeterea, in peccatis profundissimum locum tenet desperatio,
quae est peccatum in spiritum sanctum. Sed etiam in desperatis
synderesis non extinguitur, ut patet per Hieronymum in Glossa super
Ezech., qui dicit, quod synderesis nec etiam in Cain extincta est,
quem tamen constat desperatum fuisse per hoc quod dixit Genes.,
IV, 13: maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Ergo
idem quod prius.
Responsio. Dicendum quod synderesim extingui, potest intelligi
dupliciter. Uno modo quantum ad ipsum lumen habituale; et sic
impossibile est quod synderesis extinguatur: sicut impossibile est quod
anima hominis privetur lumine intellectus agentis, per quod principia
prima et in speculativis et in operativis nobis innotescunt; hoc enim
lumen est de natura ipsius animae, cum per hoc sit intellectualis; de
quo dicitur in Psalm.: signatum est super nos lumen vultus tui,
domine, quod scilicet nobis bona ostendit; hoc enim est responsio ad
id quod dixerat: multi dicunt: quis ostendit nobis bona? Alio modo
quantum ad actum; et hoc dupliciter. Uno modo ut dicatur actus
synderesis extingui, in quantum actus synderesis omnino intercipitur.
Et sic contingit actum synderesis extingui in non habentibus usum
liberi arbitrii, neque aliquem usum rationis: et hoc propter
impedimentum proveniens ex laesione organorum corporalium, a quibus
ratio nostra accipere indiget. Alio modo per hoc quod actus synderesis
ad contrarium deflectatur. Et sic impossibile est in universali
iudicium synderesis extingui; in particulari autem operabili
extinguitur quandocumque peccatur in eligendo. Vis enim
concupiscentiae aut alterius passionis ita rationem absorbet, ut in
eligendo universale synderesis iudicium ad particularem actum non
applicetur. Sed hoc non est extingui synderesim simpliciter, sed
secundum quid tantum. Unde simpliciter loquendo, concedimus quod
synderesis nunquam extinguitur.
Ad primum igitur dicendum, quod dicuntur aliqui peccatores omni lumine
rationis privati quantum ad actum electionis, in qua ratio errat,
propter hoc quod absorbetur ab aliqua passione, vel deprimitur ab
aliquo habitu, ut lumen synderesis non sequatur in eligendo.
Ad secundum dicendum, quod in haereticis non remurmurat conscientia
eorum infidelitati, propter errorem qui est in ratione eorum
superiori, ex quo contingit ut synderesis iudicium huic particulari non
applicetur. In universali enim iudicium synderesis in eis manet:
iudicant enim malum esse non credere his quae a Deo dicuntur; in hoc
autem errant secundum rationem superiorem, quod non credunt hoc esse a
Deo dictum.
Ad tertium dicendum, quod ille qui habet habitum alicuius vitii, est
quidem corruptus circa principia operabilium, non in universali, sed
in particulari operabili; in quantum scilicet per habitum vitii
deprimitur ratio, ne universale iudicium ad operabile particulare
applicet eligendo. Et per hunc etiam modum impius in profundum
peccatorum veniens contemnere dicitur.
Unde patet solutio ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod malum est praeter naturam, et ideo nihil
prohibet inclinationem ad malum a beatis removeri. Sed bonum et
inclinatio ad bonum consequitur ipsam naturam; unde manente natura,
non potest inclinatio ad bonum tolli etiam a damnatis.
|
|