|
Et videtur quod sit potentia.
1. Dicit enim Hieronymus in Glossa Ezech., cap. I, 9,
postquam de synderesi mentionem fecerat: hanc conscientiam interdum
praecipitari videmus; ex quo videtur quod idem sit conscientia quod
synderesis. Sed synderesis aliquo modo est potentia. Ergo et
conscientia.
2. Praeterea, nihil est subiectum vitii nisi potentia animae. Sed
conscientia est subiectum inquinationis peccati, ut patet ad Titum,
I, 15: inquinata est eorum mens et conscientia. Ergo conscientia
est potentia.
3. Sed dicebat, quod inquinatio non est in conscientia sicut in
subiecto.- Sed contra, nihil potest numero idem esse inquinatum et
mundum, nisi sit subiectum inquinationis. Sed omne quod mutatur de
inquinatione in munditiam idem numero manens, quandoque est mundum et
quandoque inquinatum. Ergo omne quod mutatur de inquinatione in
munditiam vel e converso, est subiectum inquinationis et munditiae.
Sed conscientia mutatur de inquinatione in munditiam; Hebr., IX
14: sanguis Christi (...) emundabit conscientiam nostram ab
operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. Ergo conscientia est
potentia.
4. Praeterea, conscientia dicitur esse dictamen rationis, quod
quidem dictamen nihil est aliud quam rationis iudicium. Sed iudicium
rationis ad liberum arbitrium pertinet, a quo etiam nominatur. Ergo
videtur quod liberum arbitrium et conscientia sint idem. Sed liberum
arbitrium est potentia. Ergo et conscientia.
5. Praeterea, Basilius dicit, quod conscientia est naturale
iudicatorium; naturale autem iudicatorium est synderesis; ergo
conscientia est idem quod synderesis: synderesis autem est aliquo modo
potentia, ergo et conscientia.
6. Praeterea, peccatum non est nisi in voluntate vel ratione.
Peccatum autem est in conscientia. Ergo conscientia est ratio vel
voluntas. Sed ratio et voluntas sunt potentiae. Ergo et
conscientia.
7. Praeterea, neque habitus neque actus dicitur scire. Sed
conscientia dicitur scire; Eccle. VII, 23: scit enim
conscientia tua, quia tu crebro maledixisti aliis. Ergo conscientia
non est habitus neque actus; ergo est potentia.
8. Praeterea, Origenes dicit, quod conscientia est spiritus
correptor et paedagogus animae sociatus, quo separatur a malis, et
adhaeret bonis. Sed spiritus nominat potentiam animae, vel etiam
essentiam. Ergo conscientia aliquam potentiam animae nominat.
9. Praeterea, conscientia vel est actus, vel habitus, vel
potentia. Sed non est actus, quia actus non semper manet, sed nec
est in dormiente, qui tamen conscientiam habere dicitur. Nec etiam
est habitus; ergo est potentia. Quod autem non sit habitus sic
ostenditur. Nullus habitus rationis est de particularibus; sed
conscientia est particularium actuum; ergo conscientia non est rationis
habitus nec alicuius alterius potentiae, cum conscientia ad rationem
pertineat.
10. Praeterea, in ratione non sunt nisi habitus speculativi et
operativi. Sed conscientia non est habitus speculativus, cum habeat
ordinem ad opus; nec etiam est operativus, cum non sit nec ars, nec
prudentia: hos enim solos philosophus in VI Ethic., in parte
operativa ponit. Ergo conscientia non est habitus. Quod autem
conscientia non sit ars, manifestum est. Quod vero etiam non sit
prudentia, sic probatur. Prudentia est recta ratio agibilium, ut
dicitur in VI Ethic. Non autem respicit agibilia singularia, quia
cum sint infinita, non potest eorum esse ratio; et iterum sequeretur
quod prudentia augeretur, per se loquendo, secundum considerationem
plurimorum actuum singularium, quod non videtur esse verum;
conscientia autem respicit opera singularia. Ergo conscientia non est
prudentia.
11. Sed dicebat, quod conscientia est habitus quidam, quo
applicatur universale iudicium rationis ad particulare opus.- Sed
contra, ad illud quod potest fieri per unum habitum, non requiruntur
duo habitus. Sed habens habitum universalem potest applicare ad
singulare, solummodo potentia sensitiva interveniente; sicut ex habitu
quo quis scit omnem mulam esse sterilem, sciet hanc mulam sterilem
esse, cum eam perceperit esse mulam per sensum. Ergo ad applicationem
universalis iudicii ad particularem actum non requiritur aliquis
habitus. Et sic conscientia non est habitus; et sic idem quod prius.
12. Praeterea, omnis habitus vel est naturalis, vel infusus, vel
acquisitus. Sed conscientia non est habitus naturalis, quia talis
habitus est idem apud omnes: conscientiam autem non habent omnes
eamdem. Neque iterum est habitus infusus, quia talis habitus semper
est rectus: conscientia autem quandoque non recta. Neque est iterum
habitus acquisitus, quia sic in pueris conscientia non esset, nec in
homine, antequam per multos actus habitum acquisivisset. Ergo
conscientia non est habitus et sic idem quod prius.
13. Praeterea, habitus, secundum philosophum, ex multis actibus
acquiritur. Sed ex uno actu quis habet conscientiam. Ergo
conscientia non est habitus.
14. Praeterea, conscientia poena est in damnatis, ut habetur I
Corinth. III, 13, ss., in Glossa. Sed habitus non est
poena, sed magis perfectio habentis. Ergo conscientia non est
habitus.
1. Sed e contra, videtur quod conscientia sit habitus. Conscientia
enim, secundum Damascenum, est lex intellectus nostri. Sed lex
intellectus est habitus universalium principiorum iuris. Ergo et
conscientia est habitus.
2. Praeterea, Roman. II, 14, super illud, cum enim gens
quae legem etc., dicit Glossa: etsi gentiles non habent legem
scriptam, habent tamen legem naturalem, quam quisque intelligit, et
qua quisque sibi conscius est quid sit bonum et malum. Ex quo videtur
quod lex naturalis sit qua aliquis sibi conscius est. Sed quilibet
sibi conscius est per conscientiam. Ergo conscientia est lex
naturalis; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, scientia nominat habitum conclusionis. Sed
conscientia quaedam scientia est. Ergo est habitus.
4. Praeterea, ex actibus multiplicatis generatur aliquis habitus.
Sed aliquis frequenter operatur secundum conscientiam. Ergo ex
talibus actibus generatur aliquis habitus, qui conscientia dici
potest.
5. Praeterea, I Tim. I, 5: finis praecepti est caritas de
corde puro, conscientia bona et fide non ficta, Glosa: de
conscientia bona, id est spe. Sed spes est habitus quidam. Ergo et
conscientia.
6. Praeterea, illud quod est in nobis per immissionem a Deo,
videtur esse habitus infusus. Sed, secundum Damascenum in IV
Lib., sicut fomes est per immissionem a Daemone, ita conscientia
per immissionem a Deo. Ergo conscientia est habitus infusus.
7. Praeterea, secundum philosophum in II Ethic., omne quod est
in anima, est potentia vel habitus, vel passio. Sed conscientia non
est passio; quia passionibus nec meremur nec demeremur, nec laudamur
nec vituperamur, ut ibidem philosophus dicit. Neque iterum est
potentia, quia potentia non potest deponi, conscientia autem
deponitur. Ergo conscientia est habitus.
8. Sed e contra, videtur quod conscientia sit actus. Conscientia
enim dicitur accusare vel excusare. Sed non accusatur aliquis vel
excusatur, nisi secundum quod actu aliquid considerat. Ergo
conscientia actus aliquis est.
9. Praeterea, scire quod consistit in collatione, est scire in
actu. Sed conscientia nominat scientiam cum collatione; dicitur enim
conscire, quasi simul scire. Ergo conscientia est scientia actualis.
Responsio. Dicendum, quod quidam dicunt conscientiam tripliciter
dici. Quandoque enim conscientia sumitur pro ipsa re conscita, sicut
etiam fides accipitur pro re credita; quandoque pro potentia qua
conscimus; quandoque etiam pro habitu; a quibusdam etiam dicitur quod
quandoque pro actu. Et huius distinctionis haec videtur esse ratio;
quia cum conscientiae sit aliquis actus, circa actum autem consideretur
obiectum, potentia, habitus, et ipse actus; invenitur quandoque
aliquod nomen quod ad ista quatuor aequivocatur: sicut hoc nomen
intellectus quandoque significat rem intellectam, sicut nomina dicuntur
significare intellectus; quandoque vero ipsam intellectivam potentiam;
quandoque vero habitum quemdam; quandoque etiam actum. In huiusmodi
tamen nominationibus sequendus est usus loquendi; quia nominibus
utendum ut plures, ut dicitur II Topic. Istud quidem secundum usum
loquentium esse videtur ut conscientia quandoque pro re conscita
accipiatur, ut cum dicitur: dicam tibi conscientiam meam; id est quod
est in conscientia mea. Sed potentiae vel habitui hoc nomen attribui
proprie non potest, sed solum actui; in qua significatione sola
concordant omnia quae de conscientia dicuntur. Sciendum est enim,
quod non consuevit idem nomen esse actus et potentiae vel habitus, nisi
quando actus aliquis est proprius alicuius potentiae vel alicuius
habitus; sicut videre est proprium potentiae visivae, et scire in actu
habitus scientiae: unde visus quandoque nominat potentiam, quandoque
actum; et similiter scientia. Si autem sit aliquis actus qui
conveniat pluribus aut omnibus habitibus vel potentiis, non consuevit a
tali nomine actus aliqua potentia vel aliquis habitus denominari: sicut
patet de hoc nomine usus; significat enim actum cuiuslibet habitus.
Actus quidem cuiuslibet habitus et potentiae usus quidam est illius
cuius est actus; unde hoc nomen usus ita significat actum, quod nullo
modo potentiam vel habitum. Et similiter esse videtur de conscientia.
Nomen enim conscientiae significat applicationem scientiae ad aliquid;
unde conscire dicitur quasi simul scire. Quaelibet autem scientia ad
aliquid applicari potest; unde conscientia non potest nominare aliquem
habitum specialem, vel aliquam potentiam, sed nominat ipsum actum,
qui est applicatio cuiuscumque habitus vel cuiuscumque notitiae ad
aliquem actum particularem. Applicatur autem aliqua notitia ad aliquem
actum dupliciter: uno modo secundum quod consideratur an actus sit vel
fuerit: alio modo secundum quod consideratur an actus sit rectus vel
non rectus. Et secundum quidem primum modum applicationis dicimur
habere conscientiam alicuius actus, in quantum scimus illum actum esse
factum vel non factum; sicut est in communi loquendi usu, quando
dicitur, hoc non est factum de conscientia mea, idest nescio vel
nescivi an hoc factum sit vel fuerit. Et secundum hunc modum loquendi
intelligitur quod habetur Gen. XLIII, 22: non est in
conscientiis nostris quis pecuniam posuerit in saccis nostris; et
Eccle. VII, 23: scit conscientia tua te crebro maledixisse
aliis. Et secundum hoc dicitur conscientia testificari aliquid;
Rom. IX, 1: testimonium mihi perhibente conscientia mea et
cetera. Secundum vero alium modum applicationis, quo notitia
applicatur ad actum, ut sciatur an rectus sit, duplex est via. Una
secundum quod per habitum scientiae dirigimur ad aliquid faciendum vel
non faciendum. Alio modo secundum quod actus postquam factus est,
examinatur ad habitum scientiae, an sit rectus vel non rectus. Et
haec duplex via in operativis distinguitur secundum duplicem viam quae
etiam est in speculativis; scilicet viam inveniendi et iudicandi.
Illa enim via qua per scientiam inspicimus quid agendum sit, quasi
consiliantes, est similis inventioni, per quam ex principiis
investigamus conclusiones. Illa autem via qua ea quae iam facta sunt,
examinamus et discutimus an recta sint, est sicut via iudicii, per
quam conclusiones in principia resolvuntur. Secundum autem utrumque
applicationis modum nomine conscientiae utimur. Secundum enim quod
applicatur scientia ad actum ut dirigens in ipsum, secundum hoc dicitur
conscientia instigare, vel inducere, vel ligare. Secundum vero quod
applicatur scientia ad actum per modum examinationis eorum quae iam acta
sunt, sic dicitur conscientia accusare vel remordere, quando id quod
factum est, invenitur discordare a scientia ad quam examinatur;
defendere autem vel excusare, quando invenitur id quod factum est,
processisse secundum formam scientiae. Sed sciendum, quod in prima
applicatione qua applicatur scientia ad actum ut sciatur an factum sit,
est applicatio ad actum particularem notitiae sensitivae, ut memoriae,
per quam eius quod factum est, recordamur; vel sensus, per quem hunc
particularem actum quem nunc agimus, percipimus. Sed in secunda et
tertia applicatione, qua consiliamur quid agendum sit, vel examinamus
iam facta, applicantur ad actum habitus rationis operativi, scilicet
habitus synderesis et habitus sapientiae, quo perficitur superior
ratio, et habitus scientiae, quo perficitur ratio inferior; sive
simul omnes applicentur, sive alter eorum tantum. Ad hos enim habitus
examinamus quae fecimus, et secundum eos consiliamur de faciendis.
Examinatio tamen non solum est de factis, sed etiam de faciendis; sed
consilium est de faciendis tantum.
Ad primum igitur dicendum, quod cum dicit Hieronymus: hanc
conscientiam praecipitari videmus, non demonstratur ipsa synderesis,
quam dixerat esse conscientiae scintillam; sed demonstratur ipsa
conscientia, de qua supra fecerat mentionem. Vel potest dici, quod
quia tota vis conscientiae examinantis vel consiliantis ex iudicio
synderesis pendet, sicut tota veritas rationis speculativae pendet ex
principiis primis. Ideo conscientiam synderesim nominat, in quantum
scilicet ex vi eius agit: et praecipue quando volebat exprimere
defectum quo synderesis deficere potest: non enim deficit in
universali, sed in applicatione ad singularia; et sic synderesis non
in se deficit, sed quodammodo in conscientia. Et ideo in explicando
defectum synderesis, synderesi conscientiam coniunxit.
Ad secundum dicendum, quod inquinatio non dicitur esse in conscientia
sicut in subiecto, sed sicut scitum in cognitione; dicitur enim
aliquis habere conscientiam inquinatam, quando alicuius inquinationis
sibi est conscius.
Ad tertium dicendum, quod secundum hoc conscientia inquinata emundari
dicitur, secundum quod aliquis qui prius fuit sibi peccati conscius,
postmodum scit se esse a peccato mundatum; et ita dicitur habere
conscientiam puram. Est igitur eadem conscientia quae prius erat
immunda, et postmodum munda; non quidem ita quod conscientia sit
subiectum munditiae et immunditiae, sed quia per conscientiam
examinantem utrumque cognoscitur; non quod sit idem actus numero quo
prius sciebat aliquis se esse immundum, et post scit se esse purum;
sed quia ex eisdem principiis utrumque cognoscitur, sicut dicitur esse
eadem consideratio quae ex eisdem principiis procedit.
Ad quartum dicendum, quod iudicium conscientiae et liberi arbitrii
quantum ad aliquid differunt, et quantum ad aliquid conveniunt.
Conveniunt quidem quantum ad hoc quod utrumque est de hoc particulari
actu; competit autem iudicium conscientiae in via qua est examinans;
et in hoc differt iudicium utriusque a iudicio synderesis. Differt
autem iudicium conscientiae et liberi arbitrii, quia iudicium
conscientiae consistit in pura cognitione, iudicium autem liberi
arbitrii in applicatione cognitionis ad affectionem: quod quidem
iudicium est iudicium electionis. Et ideo contingit quandoque quod
iudicium liberi arbitrii pervertitur, non autem iudicium conscientiae;
sicut cum aliquis examinat aliquid quod imminet faciendum, et iudicat,
quasi adhuc speculando per principia, hoc esse malum, utpote fornicari
cum hac muliere; sed quando incipit applicare ad agendum, occurrunt
undique multae circumstantiae circa ipsum actum, ut puta fornicationis
delectatio, ex cuius concupiscentia ligatur ratio, ne eius dictamen in
electionem prorumpat. Et sic aliquis errat in eligendo, et non in
conscientia; sed contra conscientiam facit: et dicitur hoc mala
conscientia facere, in quantum factum iudicio scientiae non concordat.
Et sic patet quod non oportet conscientiam esse idem quod liberum
arbitrium.
Ad quintum dicendum, quod conscientia dicitur esse naturale
iudicatorium, in quantum tota examinatio vel consiliatio conscientiae
ex naturali iudicatorio dependet, ut prius dictum est.
Ad sextum dicendum, quod peccatum est in ratione et voluntate sicut in
subiecto, in conscientia autem alio modo, ut dictum est.
Ad septimum dicendum, quod conscientia dicitur scire aliquid non
proprie sed secundum illum modum loquendi quo dicitur scire illud quo
scimus.
Ad octavum dicendum, quod conscientia dicitur esse spiritus, idest
spiritus nostri instinctus, prout spiritus ratio dicitur.
Ad nonum dicendum, quod conscientia nec est potentia nec habitus, sed
actus. Et quamvis actus conscientiae non sit semper, nec sit in
dormiente, tamen actus ipse manet in sua radice, idest in habitibus
applicabilibus ad actum. Rationes autem illas quae probant
conscientiam non esse habitum, concedimus.
Ad primum vero quod in contrarium obiicitur, quod scilicet sit
habitus, dicendum quod conscientia dicitur esse lex intellectus nostri
quia est iudicium rationis ex lege naturali deductum.
Ad secundum dicendum, quod aliquis sibi ipsi conscius esse dicitur per
legem naturalem eo modo loquendi quo aliquis considerare dicitur
secundum principia; sed per conscientiam, eo modo loquendi quo aliquis
dicitur considerare ipso actu considerationis.
Ad tertium dicendum, quod quamvis scientia sit habitus, tamen
applicatio scientiae ad aliquid non est habitus, sed est actus; et hoc
significatur nomine conscientiae.
Ad quartum dicendum, quod ex actibus non generatur habitus alterius
modi ab illo habitu a quo actus eliciuntur; sed vel aliquis habitus
eiusdem rationis, sicut ex actibus infusae caritatis generatur aliquis
habitus acquisitus dilectionis, vel etiam habitus praeexistens
augmentatur: sicut in eo qui habet habitum temperantiae acquisitum ex
actibus temperantiae, ipse habitus augmentatur. Et ita, cum actus
conscientiae procedat ex habitu sapientiae et scientiae, non
generabitur inde aliquis habitus alius ab eis, sed illi habitus
perficientur.
Ad quintum dicendum, quod cum conscientia dicitur esse spes, est
praedicatio per causam, in quantum scilicet conscientia bona facit
hominem esse bonae spei, ut Glossa, ibidem, exponit.
Ad sextum dicendum, quod etiam ipsi habitus naturales insunt nobis ex
immissione divina; et ideo cum conscientia sit actus proveniens ex
habitu naturali ipsius synderesis, dicitur conscientia ex divina
immissione esse, per modum quod omnis cognitio veritatis quae est in
nobis, dicitur esse a Deo, a quo principiorum primorum cognitio
naturae nostrae est indita.
Ad septimum dicendum, quod in illa divisione philosophi actus in
habitu includitur, eo quod habitus ex actibus generari probaverat, et
similium actuum eos esse principium; et sic conscientia nec est passio
nec potentia, sed actus, qui ad habitum reducitur. Rationes autem
quae probant conscientiam esse actum, concedimus.
|
|