|
Et videtur quod non.
1. Naturale enim iudicatorium nunquam errat; sed conscientia est
naturale iudicatorium secundum Basilium; ergo non errat.
2. Praeterea, conscientia addit aliquid supra scientiam: id autem
quod addit, nihil diminuit de ratione scientiae. Sed scientia nunquam
errat, quia est habitus quo semper verum dicitur, ut patet in VI
Ethic. Ergo nec conscientia errare potest.
3. Praeterea, synderesis est scintilla conscientiae, ut dicitur in
Glossa Ezech. I, 9. Ergo conscientia comparatur ad synderesim
sicut ignis ad scintillam. Sed eadem est operatio et motus unius ignis
et scintillae. Ergo et conscientiae et synderesis. Sed synderesis
non errat. Ergo nec conscientia.
4. Praeterea, conscientia, secundum Damascenum, IV Lib., est
lex intellectus nostri. Sed lex intellectus nostri est certior quam
ipse intellectus; intellectus autem semper rectus est, ut dicitur in
III de anima. Ergo multo fortius et conscientia semper recta est.
5. Praeterea, ratio ex ea parte qua synderesim attingit, non
errat. Sed ratio coniuncta synderesi facit conscientiam. Ergo
conscientia nunquam errat.
6. Praeterea, in iudicio statur dicto testium. Sed in iudicio
divino testis est conscientia, ut patet Rom. II, 15:
testimonium illis reddente conscientia sua, et cetera. Cum igitur
iudicium divinum nunquam possit falli, videtur quod et conscientia
nunquam errare possit.
7. Praeterea, in omnibus, regulam ad quam alia regulantur, oportet
habere rectitudinem indeficientem. Sed regula quaedam humanorum operum
est conscientia. Ergo oportet conscientiam esse semper rectam.
8. Praeterea, spes innititur conscientiae, sicut habetur per
Glossam I Tim. I, 5 super illud: de corde puro et conscientia
bona etc.; sed spes certissima est ut habetur Hebr. VI, 18 ubi
dicitur certissimum habemus solatium qui confugimus ad tenendam
propositam nobis spem, quam sicut etc.; ergo conscientia
indeficientem rectitudinem habet.
1. Sed contra. Est quod dicitur Ioan. XVI, vers. 2: venit
hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare
Deo. Ergo his qui occidebant apostolos, dictabat conscientia quod
eos occiderent. Sed hoc erat erroneum. Ergo conscientia errat.
2. Praeterea, conscientia collationem quamdam dicit. Sed ratio in
conferendo decipi potest. Ergo conscientia potest errare.
Responsio. Dicendum quod sicut dictum est, conscientia nihil aliud
est quam applicatio scientiae ad aliquem specialem actum. In qua
quidem applicatione contingit esse errorem dupliciter: uno modo, quia
id quod applicatur, in se errorem habet; alio modo ex eo quod non
recte applicat. Sicut etiam in syllogizando contingit peccatum
dupliciter: vel ex eo quod quis falsis utitur, vel ex eo quod non
recte syllogizat. Sed hoc quidem quod falsis utatur, ex una quidem
parte contingit, ex alia autem parte non contingit. Dictum enim est
supra quod per conscientiam applicatur notitia synderesis, et rationis
superioris et inferioris, ad actum particularem examinandum. Cum
autem actus sit particularis, et synderesis iudicium universale
existat; non potest applicari iudicium synderesis ad actum, nisi fiat
assumptio alicuius particularis. Quam quidem particularem quandoque
subministrat ratio superior, quandoque vero ratio inferior; et sic
conscientia perficitur quasi quodam syllogismo particulari: ut si ex
iudicio synderesis proferatur, nihil prohibitum lege Dei est
faciendum; et ex superioris rationis notitia assumatur, concubitum cum
ista muliere esse contra legem Dei; fiet applicatio conscientiae
concludendo, ab hoc concubitu esse abstinendum. In universali quidem
synderesis iudicio, errorem esse non contingit, ut ex supra dictis
patet; sed in iudicio superioris rationis contingit esse peccatum;
sicut cum quis exstimat esse secundum legem Dei, vel contra, quod non
est: ut haeretici qui credunt iuramentum esse a Deo prohibitum. Et
ita error accidit in conscientia propter falsitatem quae erat in
superiori parte rationis. Et similiter contingere potest error in
conscientia ex errore existente in inferiori parte rationis; ut cum
aliquis errat circa civiles rationes iusti vel iniusti, honesti vel non
honesti. Ex hoc autem quod non recto modo applicatio fiat, etiam in
conscientia error contingit; quia sicut in syllogizando in speculativis
contingit formam debitam argumentandi praetermitti, et ex hoc in
conclusione accidere falsitatem: ita etiam contingit in syllogismo qui
in operabilibus requiritur, ut dictum est. Sciendum tamen, quod in
quibusdam conscientia nunquam errare potest; quando scilicet actus ille
particularis ad quem conscientia applicatur, habet de se universale
iudicium in synderesi. Sicut enim in speculativis non contingit errare
circa particulares conclusiones quae directe sub principiis
universalibus assumuntur in eisdem terminis, ut in hoc quod est, hoc
totum esse maius sua parte, nullus decipitur; sicut nec in hoc, omne
totum est maius sua parte; ita etiam nec in hoc quod est, Deum a me
non esse diligendum, vel, aliquod malum esse faciendum, nulla
conscientia errare potest; eo quod in utroque syllogismo, tam
speculabilium quam operabilium, et maior est per se nota, utpote in
universali iudicio existens; et minor etiam in qua idem de seipso
praedicatur particulariter; ut cum dicitur: omne totum est maius sua
parte. Hoc totum est totum. Ergo est maius sua parte.
Ad primum igitur dicendum, quod conscientia dicitur esse naturale
iudicatorium, in quantum est conclusio quaedam ex naturali iudicatorio
deducta, in qua potest error accidere, etsi non propter errorem
naturalis iudicatorii, tamen propter errorem particularis assumptae,
vel propter indebitum modum ratiocinandi, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod conscientia addit supra scientiam
applicationem scientiae ad actum particularem; et in ipsa applicatione
potest esse error, quamvis in scientia error non sit. Vel dicendum,
quod cum dico conscientiam, non implico scientiam solummodo stricte
acceptam prout est tantum verorum, sed scientiam largo modo acceptam
pro quacumque notitia, secundum quod omne quod novimus, communi usu
loquendi scire dicimur.
Ad tertium dicendum, quod sicut scintilla est id quod purius est de
igne, et quod supervolat toti igni, ita synderesis est illud quod
supremum in conscientiae iudicio reperitur; et secundum hanc metaphoram
synderesis scintilla conscientiae dicitur. Nec oportet propter hoc ut
in omnibus aliis se habeat synderesis ad conscientiam sicut scintilla ad
ignem. Et tamen etiam in igne materiali aliquis modus accidit igni
propter admixtionem ad materiam alienam, qui non accidit scintillae
ratione suae puritatis; ita etiam et aliquis error potest accidere
conscientiae propter commixtionem eius ad particularia, quae sunt quasi
materia a ratione aliena, qui non accidit synderesi in sui puritate
existenti.
Ad quartum dicendum, quod conscientia dicitur lex intellectus secundum
id quod habet ex synderesi; et ex hoc nunquam errat, sed aliunde, ut
dictum est.
Ad quintum dicendum, quod licet ratio ex hoc quod coniungitur
synderesi, non erret, tamen ratio superior vel inferior errans potest
synderesi applicari, sicut minor falsa adiungitur maiori verae.
Ad sextum dicendum, quod in iudicio statur dicto testium, quando
dicta testium non possunt per aliqua manifesta indicia argui
falsitatis. In eo autem qui in conscientia errat, testimonium
conscientiae arguitur falsitatis ex ipso dictamine synderesis; et sic
non stabitur dicto conscientiae errantis in divino iudicio sed magis
dictamini naturalis legis.
Ad septimum dicendum, quod conscientia non est prima regula humanorum
operum, sed magis synderesis; conscientia autem est quasi regula
regulata; unde nihil mirum, si in ea error accidere potest.
Ad octavum dicendum, quod spes illa quae super rectam conscientiam
fundatur, certitudinem habet; et haec est spes gratuita. Spes autem
quae super erroneam conscientiam fundatur, est illa de qua dicitur,
Prov., X, 28: spes impiorum peribit.
|
|