|
Et videtur quod non.
1. Nullus enim ligatur ad aliqua faciendum nisi aliqua lege. Sed
homo non facit sibi ipsi legem. Ergo, cum conscientia sit ex actu
hominis, conscientia non ligat.
2. Praeterea, ad consilia aliquis non ligatur. Sed conscientia se
habet per modum consiliationis; ita enim videtur conscientia praecedere
electionem, sicut consilium. Ergo conscientia non ligat.
3. Praeterea, nullus ligatur nisi ex aliquo superiori. Sed
conscientia hominis non est superior quam ipse homo. Ergo homo ex sua
conscientia non ligatur.
4. Praeterea, eiusdem est ligare et solvere. Sed conscientia non
sufficit ad hominem absolvendum. Ergo nec etiam ad ligandum.
1. Sed contra. Eccle., VII, 23: scit conscientia tua;
Glossa: qua iudice nemo nocens absolvitur. Sed praeceptum iudicis
obligat. Ergo et conscientiae dictamen ligat.
2. Praeterea, super illud Rom., XIV, 23: omne quod non est
ex fide etc., dicit Origenes: vult apostolus ut nihil dicam, nihil
cogitem, nihil agam, nisi secundum conscientiam. Ergo conscientia
ligat.
Responsio. Dicendum, quod conscientia procul dubio ligat. Ad
videndum autem quomodo liget, sciendum est, quod ligatio metaphorice a
corporalibus ad spiritualia assumpta, necessitatis impositionem
importat. Ille enim qui ligatus est, necessitatem habet consistere in
loco ubi ligatus est, et aufertur ei potestas ad alia divertendi.
Unde patet quod ligatio non habet locum in illis quae ex se necessaria
sunt: non enim possumus dicere ignem esse ligatum ad hoc quod sursum
feratur, quamvis necesse sit sursum ipsum ferri. Sed in his tantum
necessariis ligatio locum habet quibus ab alio necessitas imponitur.
Est autem duplex necessitas quae ab alio agente imponi potest. Una
quidem coactionis, per quam aliquis absolute necesse habet hoc facere
ad quod determinatur ex actione agentis; alias coactio non proprie
diceretur: sed magis inductio. Alia vero necessitas est
conditionata, scilicet ex suppositione finis; sicut imponitur alicui
necessitas ut si non fecerit hoc, non consequatur suum praemium.
Prima quidem necessitas, quae est coactionis, non cadit in motibus
voluntatis, sed solum in corporalibus rebus, eo quod voluntas
naturaliter est a coactione libera. Sed secunda necessitas voluntati
imponi potest; ut scilicet necessarium sit ei hoc eligere, si hoc
bonum debeat consequi, vel si hoc malum debeat evitare. Carere enim
malo in idem computatur cum habere bonum in talibus, ut patet per
philosophum in V Ethicorum. Sicut autem necessitas coactionis
imponitur rebus corporalibus per aliquam actionem, ita etiam ista
necessitas conditionata imponitur voluntati per aliquam actionem.
Actio autem qua voluntas movetur, est imperium regentis et
gubernantis. Unde philosophus dicit, in V Metaph., quod rex est
principium motus per suum imperium. Ita igitur se habet imperium
alicuius imperantis ad ligandum in rebus voluntariis illo modo
ligationis qui voluntati accidere potest, sicut se habet actio
corporalis ad ligandum res corporales necessitate coactionis. Actio
autem corporalis agentis numquam inducit necessitatem in rem aliam nisi
per contactum ipsius actionis ad rem in quam agitur; unde nec ex
imperio alicuius regis vel domini ligatur aliquis, nisi imperium
attingat ipsum cui imperatur; attingit autem eum per scientiam. Unde
nullus ligatur per praeceptum aliquod nisi mediante scientia illius
praecepti. Et ideo ille qui non est capax notitiae praecepti, non
ligatur praecepto; nec aliquis ignorans praeceptum dicitur esse ligatus
ad praeceptum faciendum, nisi quatenus tenetur scire praeceptum. Si
autem non teneatur scire, nec sciat, nullo modo ex praecepto ligatur.
Sicut igitur in corporalibus agens corporale non agit nisi per
contactum, ita in spiritualibus praeceptum non ligat nisi per
scientiam. Et ideo, sicut est eadem vis qua tactus agit, et qua
virtus agentis agit, cum tactus non agat nisi per virtutem agentis,
nec virtus agentis nisi mediante tactu; ita etiam eadem vis est qua
praeceptum ligat et qua scientia ligat: cum scientia non liget nisi per
virtutem praecepti, nec praeceptum nisi per scientiam. Unde, cum
conscientia nihil aliud sit quam applicatio notitiae ad actum, constat
quod conscientia ligare dicitur in vi praecepti divini.
Ad primum igitur dicendum, quod homo non facit sibi legem; sed per
actum suae cognitionis, qua legem ab alio factam cognoscit, ligatur ad
legem implendam.
Ad secundum dicendum, quod consilium dupliciter dicitur. Quandoque
enim consilium nihil est aliud quam actus rationis inquirentis de
agendis; et hoc consilium hoc modo se habet ad electionem sicut
syllogismus vel quaestio ad conclusionem, ut patet per philosophum in
III Ethicor. Hoc autem modo acceptum consilium non dividitur
contra praeceptum: quia de his quae sunt in praecepto etiam consiliamur
in hunc modum; unde ex tali consilio contingit aliquem obligari. Sic
autem dictum consilium invenitur in conscientia quantum ad unum modum
applicationis; cum scilicet inquiritur de agendo. Alio modo dicitur
consilium persuasio vel inductio ad aliquid agendum, non habens vim
coactivam. Et sic consilium contra praeceptum dividitur, cuiusmodi
sunt amicabiles exhortationes; et ex isto etiam consilio aliquando
etiam conscientia procedit. Applicatur enim aliquando scientia huius
consilii ad particularem actum. Sed cum conscientia non liget nisi ex
virtute eius quod in conscientia habetur, conscientia quae ex consilio
sequitur, non alio modo potest obligare quam ipsum consilium; ex quo
aliquis obligatur ut non contemnat, sed non ut impleat.
Ad tertium dicendum, quod quamvis homo seipso non sit superior, tamen
ille de cuius praecepto scientiam habet, eo superior est, et sic ex
sua conscientia ligatur.
Ad quartum dicendum, quod tunc conscientia erronea non sufficit ad
absolvendum, quando in ipso errore peccat, ut quando errat circa ea
quae scire tenetur. Si autem esset error circa ea quae quis non
tenetur scire, ex conscientia sua absolvitur; sicut patet in eo qui ex
ignorantia facti peccat, ut cum quis accedit ad alienam uxorem, quam
credit suam.
|
|