|
Et videtur quod non.
1. Quia ut dicit Augustinus, peccatum est dictum vel factum vel
concupitum contra legem Dei. Ergo nihil ligat ad peccatum nisi lex
Dei. Sed conscientia erronea non est secundum legem Dei. Ergo non
obligat ad peccatum.
2. Praeterea, Rom., XIII, 1, super illud: omnis anima
potestatibus etc., dicit Glossa Augustini, quod inferiori potestati
non est obediendum contra praeceptum superioris; sicut non est
obediendum proconsuli, si contrarium imperator praecipiat. Sed
conscientia erronea est inferior ipso Deo. Cum igitur conscientia
praecipit contraria praeceptis Dei, praeceptum conscientiae errantis
nullo modo obligare videtur.
3. Praeterea, secundum Ambrosium, peccatum est transgressio legis
divinae, et caelestium inobedientia mandatorum. Ergo quicumque deviat
ab obedientia legis divinae, peccat. Sed conscientia erronea facit
deviare ab oboedientia potestatis divinae; quando scilicet aliquis
habet conscientiam faciendi illud quod est lege divina prohibitum.
Ergo conscientia erronea magis inducit in peccatum observata, quam
liget in peccatum si non observetur.
4. Praeterea, secundum iura, si aliquis habet conscientiam quod
uxor sua attineat sibi in aliquo gradu prohibito, et conscientia illa
sit probabilis, tunc debet eam sequi etiam contra praeceptum
Ecclesiae, etiam si excommunicatio addatur: si autem non sit
probabilis conscientia, non ligatur ad hoc quod eam impleat, sed debet
magis Ecclesiae obedire. Sed conscientia erronea, praecipue de per
se malis, nullo modo est probabilis. Ergo talis conscientia non
ligat.
5. Praeterea, Deus est misericordior quam aliquis dominus
temporalis. Sed dominus temporalis non imputat homini ad peccatum
illud quod ex errore committitur. Ergo multo minus per conscientiam
errantem aliquis penes Deum obligatur ad peccatum.
6. Sed dicebat, quod conscientia erronea ligat circa indifferentia,
non autem circa ea quae sunt per se mala.- Sed contra, ideo in illis
quae sunt per se mala, conscientia errans dicitur non ligare, quia
dictamen naturalis rationis est in contrarium. Sed similiter etiam
naturalis ratio dictet contrarium conscientiae erroneae quae circa
indifferentia errat. Ergo similiter ista non ligat.
7. Praeterea, opus indifferens se habet ad utrumlibet. Sed quod
est ad utrumlibet, non est necessarium fieri vel non fieri. Ergo ad
opera indifferentia aliquis non obligatur ex necessitate per
conscientiam.
8. Praeterea, si aliquis ex erronea conscientia contra legem Dei
faciat, non excusatur a peccato. Si igitur ille etiam qui contra
conscientiam sic errantem ageret, peccaret; sequeretur quod sive
ageret secundum conscientiam erroneam, sive non ageret, peccatum
incurreret; ergo esset perplexus ut peccatum evitare non posset; quod
videtur impossibile, quia nullus peccat in eo quod vitare non potest,
secundum Augustinum. Ergo impossibile est quod conscientia taliter
errans liget.
9. Praeterea, omne peccatum ad aliquod genus peccati reducitur.
Sed si alicui dictat conscientia quod fornicetur, abstinere a
fornicatione non potest ad aliquod genus peccati reduci. Ergo non
peccaret sic contra conscientiam agens; ergo conscientia talis non
ligat.
1. Sed contra. Est quod dicitur Rom. XIV, vers. 23: omne
quod non est ex fide, peccatum est, Glosa idest secundum conscientiam
peccatum est, etiam si bonum sit in se. Sed conscientia quae prohibet
illud quod in se est bonum, est conscientia erronea. Ergo talis
conscientia ligat.
2. Praeterea, observare legalia post tempus gratiae revelatae non
erat indifferens, sed per se malum: unde dicitur Gal. V, 2: si
circumcidamini, Christus nihil vobis proderit. Sed tamen conscientia
de circumcisione servanda obligabat; unde ibidem subditur: testificor
autem omni circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis
faciendae. Ergo conscientia erronea ligat etiam in per se malis.
3. Praeterea, peccatum principaliter in voluntate consistit.
Quicumque autem vult transgredi praeceptum divinum, habet malam
voluntatem. Ergo peccat. Sed quicumque credit aliquid esse
praeceptum, et vult transgredi, habet voluntatem non servandi legem.
Ergo peccat. Qui autem habet erroneam conscientiam sive in his quae
sunt per se mala, sive in quibuscumque, credit id quod est contrarium
suae conscientiae esse contra legem Dei. Ergo, si vult facere
illud, facere vult contra legem Dei, et ita peccat; et ita
conscientia, quantumcumque erronea, obligat ad peccatum.
4. Praeterea, secundum Damascenum, conscientia est lex intellectus
nostri. Sed facere contra legem est peccatum. Ergo et facere contra
conscientiam quomodocumque.
5. Praeterea, aliquis ex praecepto ligatur. Sed hoc quod
conscientia dictat, hoc factum est praeceptum. Ergo, quantumcumque
conscientia sit erronea, ligat.
Responsio. Dicendum, quod circa hoc diversae sunt opiniones.
Quidam enim dicunt, quod conscientia potest errare vel in his quae
sunt per se mala, vel in indifferentibus. Conscientia igitur errans
in his quae sunt per se mala, non ligat; in indifferentibus autem
ligat. Sed qui hoc dicunt, non videtur intelligere quid sit
conscientiam ligare. Secundum hoc enim ligare conscientia dicitur,
quod aliquis, nisi conscientiam impleat, peccatum incurrit; non autem
hoc modo quod aliquis implens recte faciat. Alias enim consilium
obligare diceretur: implens enim consilium recte agit; sed tamen ad
consilia dicimur non ligari, quia qui consilium praeterit, non
peccat; ad praecepta autem ligari dicimur, quia non servantes
praecepta, peccata incurrimus. Non igitur propter hoc conscientia
dicitur ad aliquid faciendum ligare, quod si illud fiat, ex tali
conscientia bonum sit: sed quia si non fiat, peccatum incurritur.
Non videtur autem possibile quod aliquis peccatum evadat, si
conscientia, quantumcumque errans, dictet aliquid esse praeceptum Dei
sive sit indifferens sive etiam per se malum; si contrarium, tali
conscientia manente, agere disponat. Quantum enim in se est, ex hoc
ipso habet voluntatem legem Dei non observandi; unde mortaliter
peccat. Quamvis igitur talis conscientia, quae est erronea, deponi
possit; nihilominus tamen dum manet, obligativa est, quia
transgressor ipsius peccatum de necessitate incurrit. Diversimode
tamen recta conscientia et erronea ligat: recta quidem ligat
simpliciter et per se; erronea autem secundum quid et per accidens.
Dico autem rectam ligare simpliciter, quia ligat absolute et in omnem
eventum. Si enim aliquis conscientiam habeat de vitando adulterio,
istam conscientiam sine peccato non potest deponere, quia in hoc ipso
quod eam deponeret errando, graviter peccaret; ea autem manente, non
potest praeteriri in actu sine peccato. Unde absolute ligat et in
omnem eventum. Sed conscientia erronea non ligat nisi secundum quid
quia sub conditione. Ille enim cui dictat conscientia quod teneatur ad
fornicandum, non est obligatus ut fornicationem sine peccato dimittere
non possit, nisi sub hac conditione, si talis conscientia duret.
Haec autem condicio removeri potest et absque peccato. Unde talis
conscientia non obligat in omnem eventum: potest enim aliquid
contingere, scilicet depositio conscientiae, quo contingente, aliquis
ulterius non ligatur. Quod autem sub conditione tantum est, secundum
quid esse dicitur. Dico etiam quod conscientia recta per se ligat,
erronea autem per accidens; quod ex hoc patet. Qui enim unum vult vel
amat propter alterum, illud quidem propter quod amat reliquum per se
amat; quod vero propter alterum amat quasi per accidens, sicut qui
vinum amat propter dulce, amat dulce per se, vinum autem per
accidens. Ille autem qui conscientiam erroneam habet credens eam esse
rectam (alias non erraret), inhaeret conscientiae erroneae propter
rectitudinem quam in ea credit; inhaeret quidem, per se loquendo,
rectae conscientiae, sed erroneae quasi per accidens: in quantum hanc
conscientiam, quam credit esse rectam, contingit esse erroneam. Et
exinde est quod, per se loquendo, ligatur a conscientia recta, per
accidens autem ab erronea. Et haec solutio potest accipi ex verbis
philosophi in VII Ethic., ubi quasi eamdem quaestionem quaerit,
utrum scilicet dicendus sit incontinens qui abscedit a ratione recta
solum, vel qui abscedit etiam a falsa. Et solvit quod incontinens per
se recedit a ratione recta, per accidens autem a falsa; et ab una
quidem simpliciter, ab alia autem secundum quid. Quia quod per se
est, simpliciter est; quod autem per accidens, secundum quid.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis id quod dictat erronea
conscientia, non sit consonum legi Dei, tamen accipitur ab errante ut
ipsa lex Dei. Et ideo, per se loquendo, si ab hoc recedat, recedit
a lege Dei; quamvis per accidens sit quod a lege Dei non recedat.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit quando superioris et
inferioris sunt distincta praecepta, et utrumque per se distinctim
pervenit ad eum qui praecepto obligatur. Quod hic non contingit; quia
conscientiae dictamen nihil aliud est quam perventio praecepti Dei ad
eum qui conscientiam habet, ut ex dictis, art. 1 et 2, patet.
Esset autem simile in exemplo proposito, si praeceptum imperatoris
nunquam ad aliquem pervenire posset nisi mediante proconsule, et
proconsul quod praecipit non praeciperet nisi quasi recitans imperatoris
praeceptum. Tunc enim idem esset contemnere praeceptum imperatoris et
proconsulis, sive proconsul verum diceret, sive mentiretur.
Ad tertium dicendum, quod conscientia erronea errans in his quae sunt
per se mala, dictat contraria legi Dei; sed tamen illa quae dictat,
dicit esse legem Dei. Et ideo transgressor illius conscientiae
efficitur quasi transgressor legis Dei; quamvis etiam conscientiam
sequens, et eam opere implens, contra legem Dei faciens mortaliter
peccet: quia in ipso errore peccatum erat, cum contingeret per
ignorantiam eius quod scire debebat.
Ad quartum dicendum, quod quando conscientia non est probabilis, tunc
debet eam deponere; sed tamen dum manet, si contra eam faciat,
mortaliter peccat. Unde per hoc non probatur quod conscientia erronea
non liget dum manet, sed solum quod non ligat simpliciter et in omnem
eventum.
Ad quintum dicendum, quod ex illo argumento non concluditur quod
conscientia erronea non liget ad peccatum si non impleatur; sed quod si
impleatur, excusat a peccato. Unde non est ad propositum. Concludit
autem verum, quando ipse error non est peccatum: utpote cum contingit
ex ignorantia facti. Si autem ex ignorantia iuris, sic non
concludit, quia ipsa ignorantia peccatum est; sic enim etiam apud
saecularem iudicem non excusatur qui ignorantiam legis quam scire
debet, allegat.
Ad sextum dicendum, quod licet in ratione naturali sit unde possit
procedi ad contrarium eius quod erronea conscientia dictat, sive sit
error circa indifferentia, sive circa per se mala; tamen actu
naturalis ratio non dictat; si enim dictaret contrarium, non erraret
conscientia.
Ad septimum dicendum, quod quamvis opus indifferens, quantum in se
est, ad utrumlibet se habeat; tamen huic qui exstimat hoc opus cadere
sub praecepto, efficitur non indifferens propter suam aestimationem.
Ad octavum dicendum, quod ille qui habet conscientiam faciendi
fornicationem, non est simpliciter perplexus, quia potest aliquid
facere quo facto non incidet in peccatum, scilicet conscientiam
erroneam deponere; sed est perplexus secundum quid, scilicet
conscientia erronea manente. Et hoc non est inconveniens, ut aliquo
supposito, homo peccatum vitare non possit; sicut supposita intentione
inanis gloriae, ille qui tenetur eleemosynam dare, peccatum evitare
non potest: si enim dat ex tali intentione, peccat; si vero non dat,
transgressor est.
Ad nonum dicendum, quod quando conscientia erronea dictat aliquid
faciendum, dictat illud sub aliqua ratione boni, vel quasi opus
iustitiae, vel quasi temperantiae, et sic de aliis; et ideo
transgressor incurrit in vitium contrarium illi virtuti sub cuius specie
conscientia illud dictat. Vel si dictat illud sub specie divini
praecepti, vel alicuius praelati tantum, incurret peccatum
inobedientiae conscientiam transgrediens.
|
|