|
Et videtur quod minus.
1. Subditus enim religiosus vovit oboedire praelato suo. Sed
tenetur votum reddere ut in Psalm. dicitur: vovete et reddite. Ergo
videtur quod tenetur praelato obedire contra conscientiam; et ita magis
praelato quam conscientiae.
2. Praeterea, praelato semper est obediendum in his quae non sunt
contra Deum. Sed indifferentia non sunt contra Deum. Ergo in his
tenetur obedire praelato; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, potestati superiori magis est obediendum quam
inferiori, ut habetur in Glossa, Rom. XIII, 2. Sed anima
praelati est superior quam anima subditi. Ergo magis ligatur subditus
ex imperio praelati quam ex conscientia propria.
4. Praeterea, subditus non debet iudicare de praecepto praelati,
sed magis praelatus de actibus subditi. Iudicaret autem subditus de
praelati praecepto, si propter suam conscientiam ab eius praecepto
recederet. Ergo quantumcumque conscientia contrarium dictet in
indifferentibus, magis est praelati praecepto standum.
Sed contra. Vinculum spirituale fortius est quam corporale, et
intrinsecum quam extrinsecum. Sed conscientia est vinculum spirituale
intrinsecum, praelatio autem est vinculum extrinsecum et corporale, ut
videtur, quia secundum temporalem dispensationem omnis praelatio
agitur; unde, cum ad aeternitatem ventum fuerit, evacuabitur, ut
habetur ex Glossa, I Corinth. XV, 24. Ergo, videtur quod
magis est obediendum conscientiae quam praelato.
Responsio. Dicendum, quod huius quaestionis solutio satis ex his
quae dicta sunt, potest apparere. Dictum est enim supra, quod
conscientia non ligat nisi in vi praecepti divini, vel secundum legem
scriptam, vel secundum legem naturae inditi. Comparare igitur ligamen
conscientiae ad ligamen quod est ex praecepto praelati, nihil est aliud
quam comparare ligamen praecepti divini ad ligamen praecepti praelati.
Unde, cum praeceptum divinum obliget contra praeceptum praelati, et
magis obliget quam praeceptum praelati: etiam conscientiae ligamen erit
maius quam ligamen praecepti praelati, et conscientia ligabit, etiam
praecepto praelati in contrarium existente. Tamen hoc diversimode se
habet in conscientia recta et erronea. Conscientia enim recta
simpliciter et perfecte contra praeceptum praelati obligat.
Simpliciter quidem, quia eius obligatio auferri non potest, cum talis
conscientia sine peccato deponi non possit. Perfecte autem, quia
conscientia recta non solum hoc modo ligat, ut ille qui eam non
sequitur peccatum incurrat, sed etiam ut ille qui eam sequitur sit
immunis a peccato quantumcumque praeceptum praelati sit in contrarium.
Sed conscientia erronea ligat contra praeceptum praelati etiam in
indifferentibus secundum quid et imperfecte. Secundum quid quidem,
quia non obligat in omnem eventum, sed sub conditione suae durationis:
potest enim aliquis et debet talem conscientiam deponere. Imperfecte
autem, quia ligat quantum ad hoc quod ille qui eam non sequitur,
peccatum incurrit; non autem quantum ad hoc quod ille qui eam
sequitur, peccatum evitet, cum praeceptum praelati est in contrarium,
si tamen ad illud indifferens praeceptum praelati obliget: in tali enim
casu peccat, sive non faciat, quia contra conscientiam agit, sive
faciat, quia praelato inobediens est. Magis autem peccat si non
faciat, conscientia durante, quod conscientia dictat; cum plus liget
quam praeceptum praelati.
Ad primum igitur dicendum, quod ille qui vovit obedientiam, tenetur
obedire in his ad quae bonum obedientiae se extendit; nec ab ista
obligatione absolvitur per errorem conscientiae, nec iterum a
conscientiae absolvitur ligamine per istam obligationem: et ita manet
in eo duplex contraria obligatio. Quarum una, scilicet quae est ex
conscientia, est maior, quia intensior; minor vero quia solubilior;
alia vero e contrario. Obligatio enim illa quae est ad praelatum,
solvi non potest, sicut conscientia erronea potest deponi.
Ad secundum dicendum, quod quamvis opus illud per se sit indifferens,
tamen ex dictamine conscientiae fit non indifferens.
Ad tertium dicendum, quod quamvis praelatus sit superior subdito,
tamen Deus, sub cuius praecepti specie conscientia ligat, est maior
quam praelatus.
Ad quartum dicendum, quod subditus, non habet iudicare de praecepto
praelati, sed de impletione praecepti, quae ad ipsum spectat.
Unusquisque enim tenetur actus suos examinare ad scientiam quam a Deo
habet, sive sit naturalis, sive acquisita, sive infusa: omnis enim
homo debet secundum rationem agere.
|
|