|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Magister in IV Sentent. dist. 1, quod homo ante
peccatum Deum sine medio vidit. Sed videre Deum sine medio, est
videre per essentiam. Ergo in statu innocentiae vidit Deum per
essentiam.
2. Sed dicebat, quod Magister intelligit quod vidit Deum sine
medio quoad nubilum culpae, non autem sine medio creaturae.- Sed
contra est quod Magister ibidem dicit, quod quia nos per medium Deum
videmus, oportet quod ex visibilibus creaturis in ipsum deveniamus.
Ergo videtur quod intelligat de medio creaturae. Sed videre sine
medio creaturae, est videre per essentiam. Ergo et cetera.
3. Praeterea, Phil. IV, 7 dicitur: pax Dei quae exsuperat
omnem sensum, hoc - secundum quod intelligitur de pace quam Deus
facit in beatis in patria - Glosa ibid. sic exponit: omnem sensum,
idest intellectum nostrum, non eorum qui semper vident faciem patris.
Ex quo haberi potest quod pax sive gaudium beatorum excedit intellectum
omnis illius qui gaudio illo non perfruitur. Sed Adam in statu
innocentiae gaudia beatorum vidit: unde dicit Gregorius, IV
dialogorum: homo peccando extra semet ipsum fusus iam illa caelestis
patriae gaudia quae prius contemplari solebat, videre non poterat.
Ergo Adam in illo statu gaudio caelestis patriae fruebatur.
4. Praeterea, Hugo de sancto Victore, dicit, quod homo in statu
illo creatorem suum cognoscebat ea cognitione qua tunc per praesentiam
contemplationis manifestius cernebatur. Sed videre Deum per
praesentiam contemplationis, est videre ipsum per essentiam, ut
videtur. Ergo Deum per essentiam in statu illo Adam vidit.
5. Praeterea, homo factus est ad videndum Deum: ad hoc enim Deus
fecit rationalem creaturam, ut beatitudinis eius particeps esset, quae
in eius visione consistit, ut habetur 1 dist. II Sent. Si igitur
Adam in statu innocentiae Deum per essentiam non videbat, hoc non
erat nisi quia aliquod medium impediebat. Non autem impediebat medium
culpae, quia tunc ab ea immunis erat; nec etiam impediebat medium
creaturae, quia Deus est intimior animae hominis quam quaelibet alia
creatura. Ergo Adam in statu innocentiae vidit Deum per essentiam.
6. Praeterea, sicut affectiva hominis non perficitur nisi per summum
bonum, ita cognitiva non nisi per summum verum, ut patet in Lib. de
spiritu et anima. Sed unicuique inest desiderium suae perfectionis.
Ergo Adam in primo statu desiderabat Deum per essentiam videre. Sed
quicumque caret eo quod desiderat, affligitur. Si igitur Adam tunc
Deum per essentiam non vidit, affligebatur. Hoc autem est falsum,
quia afflictio, cum sit poena, culpam praecedere non potest. Ergo
Deum per essentiam vidit.
7. Praeterea, anima hominis ita facta est ad Dei imaginem, ut
nulla interposita creatura ab ipsa prima veritate formetur, ut dicitur
in libro de spiritu et anima. Sed imago manebat integra et pura in
homine in statu innocentiae. Igitur in ipsam summam veritatem
ferebatur nullo mediante; et ita Deum per essentiam videbat.
8. Praeterea, ad hoc quod aliquid intelligamus in actu, nihil aliud
requiritur nisi ut species fiat intelligibilis in actu per abstractionem
a materia et a conditionibus materiae: quod pertinet ad intellectum
agentem; et ut in intellectu recipiatur: quod pertinet ad intellectum
possibilem. Sed essentia divina est per se intelligibilis, utpote
omnino a materia separata. Erat etiam animae ipsius hominis intima,
cum in omnibus per essentiam Deus esse dicatur. Cum igitur nullum
esset impedimentum in anima hominis in statu innocentiae, videtur quod
Deum per essentiam videbat.
9. Praeterea, cum anima Adae in statu innocentiae esset debito modo
ordinata, non erat ratio superior minus perfecta circa suum obiectum
quam inferior circa obiectum proprium. Sed inferior ratio, cuius est
temporalia intendere, ipsa temporalia immediate videre poterat. Ergo
et ratio superior, cuius est aeterna conspicere, poterat immediate
aeternam Dei essentiam videre.
10. Praeterea, illud quo aliquid fit sensibile in actu, immediate
a sensu visus cognoscitur, scilicet lux. Ergo et illud quo fit
aliquid actu intelligibile, immediate ab intellectu hominis
cognoscitur. Sed non fit aliquid intelligibile actu ab aliquo nisi in
quantum est actu; et ita, cum solus Deus sit actus purus, ipse est
quo omnia intelligibilia fiunt. Ergo intellectus hominis in primo
statu Deum immediate videbat, cum tunc nullum haberet impedimentum.
11. Praeterea, Damascenus dicit, quod homo in statu innocentiae
beatam vitam habuit, et omnium divitem. Sed beatitudo vitae consistit
in hoc quod Deus per essentiam videatur. Ergo Deum per essentiam
tunc vidit.
12. Praeterea, Damascenus idem dicit, quod homo tunc reficiebatur
fruitione dulcissimae contemplationis, sicut alius Angelus. Sed
Angeli vident Deum per essentiam. Ergo et Adam in statu illo Deum
per essentiam vidit.
13. Praeterea, natura hominis erat perfectior in statu innocentiae
quam post statum peccati. Sed aliquibus post statum peccati concessum
est ut Deum per essentiam viderent adhuc in hac mortali vita
existentibus, sicut de Paulo et Moyse Augustinus dicit, XII
super Genes. ad litteram, et in Lib. de videndo Deum. Ergo multo
fortius Adam in statu innocentiae Deum per essentiam vidit.
14. Praeterea, Genes. II, 21, super illud: immisit dominus
Deus soporem in Adam etc., dicit Glossa: extasis recte
intelligitur ad hoc immissa, ut mens Adae particeps angelicae curiae
et intrans in sanctuarium Dei, novissima intelligeret. Ex quo
videtur quod sopor ille raptus quidam fuerit. Sed illi qui rapiuntur
Deum per essentiam vident. Ergo et Adam per essentiam vidit.
15. Praeterea, secundum Damascenum, Adam non tantum in corporali
Paradiso fuit collocatus, sed etiam in spirituali. Spiritualis autem
Paradisus nihil est aliud quam beatitudo in visione Dei per essentiam
consistens. Ergo vidit Deum per essentiam.
16. Praeterea, Augustinus dicit, XIV de civitate Dei, quod
in statu innocentiae non aberat quidquam quod bona voluntas
adipisceretur. Sed bona voluntas hoc adipisci poterat, ut Deum per
essentiam videret. Ergo hoc a primis parentibus non aberat; et ita
Deum per essentiam videbant.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit in I de Trinitate,
quod Dei visio per essentiam est tota merces sanctorum. Sed Adam in
statu innocentiae beatus non erat. Ergo Deum per essentiam non
vidit.
2. Praeterea, Bernardus dicit, quod Deus in statu viae potest
quidem totus diligi, sed non totus videri. Videretur autem totus si
per essentiam videretur, cum eius essentia sit simplex. Ergo cum
Adam esset in statu viae, Deum per essentiam videre non potuit.
3. Praeterea, anima oppressa mole carnis, distinctam rerum
cognitionem amittit; unde Boetius dicit in Lib. de Consolat. quod
summam retinens, singula perdit. Sed in statu innocentiae anima
hominis aliquatenus per corpus deprimebatur, licet non tantum sicut
post peccatum. Ergo retardabatur a visione essentiae divinae, ad quam
requiritur perfectissima dispositio mentis.
4. Praeterea, esse viatorem et comprehensorem simul, soli Christo
est proprium. Sed Adam in statu innocentiae viator erat; quod patuit
ex hoc quod peccare potuit; ergo non fuit comprehensor, et ita Deum
per essentiam non vidit.
Responsio. Dicendum, quod quidam dixerunt, quod Deum per essentiam
videre non solum contingit in patria, sed etiam in via, quamvis non
ita perfecte in via sicut in patria. Secundum hoc homo in statu
innocentiae mediam visionem habuit inter visionem beatorum et visionem
hominum post peccatum; quia minus perfecte vidit quam beati,
perfectius autem quam homo post peccatum videre potuerit. Sed istud
dictum est contrarium Scripturae testimoniis, quae concorditer in
divina visione beatitudinem hominis ultimam ponunt; unde ex hoc ipso
quod aliquis Deum per essentiam videt, beatus est. Et sic nullus
adhuc in via ad beatitudinem existens, Deum per essentiam videre
potuit, nec etiam ipse Adam in statu innocentiae, ut communis opinio
habet. Cuius etiam veritas ratione ostendi potest. Cuiuslibet enim
naturae est aliquod ultimum assignare, in quo eius ultima perfectio
consistit. Hominis autem, in quantum homo, est perfectio non
consistit nisi in actu intellectus, ex quo habet quod homo sit. In
operatione autem intellectus possunt differentes gradus distingui
dupliciter. Uno modo ex diversitate intelligibilium. Quanto enim
quis excellentius intelligibile intelligit, tanto excellentior est eius
intelligentia; unde, ut dicitur in X Ethic., perfectissima
operatio intellectus est intellectus bene dispositi ad optimum
intelligibile; sicut et pulcherrima visio corporalis est visus bene
dispositi ad pulcherrimum sub visu iacentium. Alio modo in operatione
intellectus accipiuntur gradus ex modo intelligendi. Possibile est
enim unum et idem intelligibile a diversis diversimode intelligi, ab
uno perfectius, ab alio minus perfecte. Non est autem possibile ut
ultimus terminus perfectionis humanae accipiatur secundum aliquem modum
intelligendi: quia in istis modis intelligendi possunt considerari
infiniti gradus, quorum unus alio perfectius intelligit. Nec est
aliquis ita perfecte intelligens quo non possit excogitari alium
perfectius intelligere nisi Deus qui infinita limpiditate omnia
intelligit. Unde oportet quod ultimus terminus humanae perfectionis
sit in intelligendo aliquod perfectissimum intelligibile, quod est
essentia divina. In hoc igitur unaquaeque rationalis creatura beata
est, quod essentiam Dei videt, non ex hoc quod ita limpide, vel plus
vel minus eam videt. Non igitur visio beati a visione viatoris
distinguitur per hoc quod est perfectius et minus perfecte videre, sed
per hoc quod est videre et non videre. Et ideo cum Adam fuerit adhuc
in via ad beatitudinem, Deum per essentiam non vidit.
Ad primum igitur dicendum, quod in aliqua visione triplex medium
considerari potest: unum est medium sub quo videtur; aliud quo
videtur, quod est species rei visae; aliud a quo accipitur cognitio
rei visae. Sicut in visione corporali medium sub quo videtur, est
lumen, quo aliquid fit actu visibile, et visus perficitur ad
videndum; medium vero quo videtur, est ipsa species rei sensibilis in
oculo existens, quae, sicut forma videntis in quantum est videns,
principium est visivae operationis; medium autem a quo accipitur
cognitio rei visae, est sicut speculum, a quo interdum species
alicuius visibilis, ut puta lapidis, fit in oculo, non immediate ab
ipso lapide. Et haec tria etiam in visione intellectuali inveniuntur:
ut lumini corporali respondeat lumen intellectus agentis, quasi medium
sub quo intellectus videt; speciei vero visibili species
intelligibilis, qua intellectus possibilis fit actu intelligens; medio
vero a quo accipitur visi cognitio, sicut a speculo, comparatur
effectus a quo in cognitionem causae devenimus; ita enim similitudo
causae nostro intellectui imprimitur non immediate ex causa, sed ex
effectu, in quo similitudo causae resplendet. Unde huiusmodi cognitio
dicitur specularis propter similitudinem quam habet ad visionem quae fit
per speculum. Homo igitur in statu post peccatum ad cognoscendum Deum
indiget medio, quod est quasi speculum, in quo resultat ipsius Dei
similitudo. Oportet enim ut per ea quae facta sunt, in invisibilia
eius deveniamus, ut dicitur Rom. I, 20. Hoc autem medio non
indigebat homo in statu innocentiae. Indigebat autem medio quod est
quasi species rei visae; quia per aliquod spirituale lumen menti
hominis influxum divinitus, quod erat quasi similitudo expressa lucis
increatae, Deum videbat. Sed hoc medio non indigebit in patria,
quia ipsam Dei essentiam per seipsam videbit, non per aliquam eius
similitudinem vel intelligibilem vel sensibilem, cum nulla creata
similitudo adeo perfecte Deum possit repraesentare, ut per eam videns
ipsam essentiam Dei cognoscere aliquis possit. Indigebit tamen lumine
gloriae in patria, quod erit quasi medium sub quo videtur, secundum
illud Psalm. XXXV, 10: in lumine tuo videbimus lumen, eo quod
ista visio nulli creaturae est naturalis, sed soli Deo: unde nulla
creatura in eam ex sua natura potest pertingere; sed ad eam
consequendam oportet quod illustretur lumine divinitus emisso. Secunda
autem visio, quae est per medium, quod est species, naturalis est
Angelo; sed est supra naturam hominis. Unde ad eam indiget lumine
gratiae. Tertia vero est competens naturae hominis; et ideo ea sola
sibi relinquitur post peccatum. Et ideo patet quod visio qua homo
Deum in statu innocentiae vidit, media fuit inter visionem qua nunc
videmus, et visionem beatorum. Patet igitur quod homo post peccatum
triplici medio indiget ad videndum Deum: scilicet ipsa creatura, ex
qua in divinam cognitionem ascendit; et similitudine ipsius Dei, quam
ex creatura accipit; et lumine, quo perficitur ad hoc ut in Deum
dirigatur: sive sit lumen naturae, ut intellectus agentis, sive
gratiae, ut lumen fidei vel sapientiae. In statu vero ante peccatum
indigebat duplici medio: scilicet medio quod est similitudo Dei; et
quod est lumen elevans vel dirigens mentem. Beati autem uno tantum
medio indigent, scilicet lumine gloriae elevante mentem. Ipse autem
Deus seipsum videt absque omni medio, ipse enimmet est lumen quo
seipsum videt.
Ad secundum dicendum, quod Magister non removet quin per aliquam
similitudinem creatam quasi per medium Deus in statu innocentiae
videretur; sed quia non indigebat ad hoc medio visibilis creaturae.
Ad tertium dicendum, quod Adam in statu innocentiae non videbat
gaudia caelestis curiae ut comprehenderet quae vel quanta essent, hoc
enim solum beatorum est; sed cognoscebat de eis an sint, per hoc quod
eorum aliquam participationem habebat.
Ad quartum dicendum, quod Deus in contemplatione videtur per medium,
quod est lumen sapientiae, mentem elevans ad divina cernenda; non
autem ut ipsa divina essentia immediate videatur: et sic per gratiam
videtur etiam a contemplativis post statum peccati, quamvis perfectius
in statu innocentiae.
Ad quintum dicendum, quod homo factus erat ad videndum Deum non in
principio, sed in ultimo suae perfectionis; et ideo quod in principio
suae conditionis Deum per essentiam non vidit, non fuit ex hoc quod
aliquo obstaculo impediretur; sed solum proprio defectu, quia nondum
ei inerat perfectio illa quae requiritur ad videndum divinam essentiam.
Ad sextum dicendum, quod Adam in statu innocentiae desiderabat Deum
per essentiam videre; sed eius desiderium erat ordinatum: ad hoc enim
tendebat ut videret Deum, quando tempus esset. Unde ex hoc quod
Deum ante tempus debitum non videbat, nulla ei afflictio inerat.
Ad septimum dicendum, quod mens nostra dicitur immediate formari ab
ipsa prima veritate, non quin eam cognoscat interdum mediante aliquo
habitu vel specie vel creatura; sed per modum quo exemplatum formatur
ad suum exemplar immediatum. Posuerunt enim quidam, ut patet per
Dionysium de Divin. Nomin., superiora in entibus esse inferiorum
exemplaria, et ita animam hominis a Deo procedere mediante Angelo,
et ad exemplar divinum formari mediante angelico exemplari. Quod
quidem ex verbis inductis removetur. Ipsa enim humana mens immediate a
Deo creatur, et immediate ab ipso sicut ab exemplari formatur; et per
hoc etiam immediate in ipso sicut in fine beatificatur.
Ad octavum dicendum, quod quamvis Deus sit per se maxime
intelligibilis, et adesset menti hominis in statu innocentiae, non
tamen aderat ei ut intelligibilis forma; quia intellectus hominis
nondum habebat illam perfectionem quae ad hoc requiritur.
Ad nonum dicendum, quod superioris rationis obiectum, secundum
conditionem naturae, non est ipsa divina essentia, sed rationes
quaedam a Deo in mentem profluentes, et etiam a creaturis acceptae,
quibus ad aeterna conspicienda perficimur.
Ad decimum dicendum, quod immediatum principium et proximum quo ea
quae sunt in potentia, fiunt intelligibilia actu, est intellectus
agens; sed primum principium quo omnia intelligibilia fiunt, est ipsa
lux increata. Et ita ipsa essentia divina comparatur ad
intelligibilia, sicut substantia solis ad visibilia corporalia. Non
est autem necesse ut ille qui videt colorem aliquem, videat substantiam
solis; sed ut videat lumen solis, prout eo color illustratur.
Similiter etiam non est necessarium ut ille qui cognoscit aliquod
intelligibile, videat essentiam divinam; sed quod percipiat lumen
intelligibile, quod a Deo originaliter manat, prout ipso est aliquid
intelligibile actu.
Ad undecimum dicendum, quod dictum Damasceni non est intelligendum
quod Adam simpliciter beatus esset; sed quadam beatitudine quae illi
statui competebat; sicut etiam et in statu miseriae aliqui dicuntur
secundum quid beati ratione alicuius perfectionis in eis existentis,
Matth., V, 5: beati pauperes spiritu et cetera.
Ad duodecimum dicendum, quod etiam Angelus in statu naturae conditae
non vidit Deum per essentiam; sed hoc ei competit solum per gloriam.
Adam autem in statu innocentiae per gratiam habuit illum modum visionis
quem Angelus habet per naturam, ut dictum est; et ideo dicitur sicut
alter Angelus vidisse.
Ad decimumtertium dicendum, quod Moyses et Paulus ex quadam
privilegiata gratia Deum per essentiam viderant. Et tamen, quamvis
simpliciter adhuc essent in statu viae, secundum quid tamen, prout
Deum per essentiam videbant, non erant in statu viae. Et ideo etiam
Adae secundum statum innocentiae, in quo adhuc viator erat, non
competebat Deum per essentiam videre. Si tamen per aliquem raptum ad
hoc fuerit elevatus supra communem cognitionem, quae tunc ei
competebat, ut Deum per essentiam videret, inconveniens non est; cum
talis gratia ita conferri potuerit homini in statu innocentiae sicut
homini et post statum peccati.
Ad decimumquartum dicendum, quod si intelligamus talem extasim Adae
fuisse qualis fuit raptus Pauli: tunc dicemus, quod illa visio erat
supra communem modum visionis qui ei tunc competebat. Sed quia non
expresse habetur quod in illo sopore Deum per essentiam viderit,
possumus dicere quod in illa extasi elevatus fuit non ad ipsam Dei
essentiam videndam, sed ad cognoscenda quaedam profundiora de divinis
mysteriis quam secundum communem modum humanae cognitionis tunc sibi
competeret.
Ad decimumquintum dicendum, quod Paradisus spiritualis, prout
perfectam delectationem designat, quae beatum facit, in Dei visione
consistit sed prout simpliciter delectationem de Deo habitam designat,
in qualicumque contemplatione Dei Paradisus spiritualis consistit.
Ad decimumsextum dicendum, quod non fuisset bona et ordinata
voluntas, si desiderasset tunc habere quod tunc ei non competebat; et
propter hoc ratio non sequitur.
|
|