|
Et videtur quod non.
1. Cognoscere enim Deum per creaturam, est cognoscere causam per
effectum. Haec autem est collativa sive venativa cognitio; quae, cum
languida et imperfecta sit, homini in statu innocentiae non
competebat. Ergo Adam in statu innocentiae non vidit Deum per
creaturas.
2. Praeterea, remota causa, removetur effectus. Sed Isidorus
assignat hanc causam quare homo Deum per creaturas vidit, quia a
creatore aversus ad creaturas se convertit; quod tunc in statu
innocentiae nondum erat. Ergo tunc Deum per creaturas homo non
videbat.
3. Praeterea, secundum Hugonem de sancto Victore homo in statu
illo Deum cognoscebat per praesentiam contemplationis. Sed in
contemplatione videtur sine medio creaturae. Ergo Deum non videbat
per creaturas.
4. Praeterea, Isidorus dicit, quod Angelus, ante omnem creaturam
factus, Deum per creaturam non cognovit. Sed homo in statu
innocentiae sicut alter Angelus Deum vidit, secundum Damascenum.
Ergo nec ipse Deum ex creaturis cognovit.
5. Praeterea, tenebra non est ratio cognoscendi lucem. Sed omnis
creatura creatori comparata, est tenebra. Ergo creator per creaturam
cognosci non potest.
6. Praeterea, Augustinus dicit in VIII super Genes. ad
litteram: forte, inquam, sic cum eis loquebatur, scilicet, primis
parentibus, etsi non tanta participatione divinae sapientiae quantam
capiunt Angeli, tamen pro humano modulo quantumlibet minus, sed ipso
genere visitationis et locutionis. Ex quo videtur posse accipi, quod
homo in statu innocentiae illo genere cognitionis Deum cognoscebat quo
Angeli cognoscunt. Sed Angeli non cognoscunt Deum per creaturas,
ut patet per Augustinum, II super Genes. ad Litt., et per
Dionysium cap. de Divin. Nom. Ergo homo in statu innocentiae
Deum per creaturas non cognoscebat.
7. Praeterea, anima hominis similior est Deo quam aliqua sensibilis
creatura. Ergo quando anima hominis in sua puritate erat, non
tendebat ad Dei cognitionem per visibilem creaturam.
8. Praeterea, posita cognitione perfectiori, superfluit minus
perfecta. Sed homo in statu innocentiae per praesentiam
contemplationis Deum cognoscebat, ut patet per auctoritatem inductam
Hugonis de sancto Victore. Ergo Deum per creaturas non cognovit.
Sed contra. Est quod Damascenus dicit II Lib., quod Adam in
Paradiso corporali constitutus est, ubi per creaturas suum creatorem
consideraret.
Responsio. Dicendum, quod ad evidentiam huius quaestionis sciendum
est, quod secundum Boetium in libro de consolatione, natura a
perfectis principium sumit. Quod etiam in operibus divinis considerari
potest. In quolibet enim eius opere ea quae prima sunt, perfectionem
habent. Unde, cum in statu innocentiae constitueretur Adam ab ipso
ut totius humani generis principium, non solum ut a quo natura humana
propagaretur in posteros, sed etiam qui in alios originalem iustitiam
transfunderet, oportet ponere hominem in statu innocentiae duplicem
perfectionem habuisse: unam quidem naturalem, aliam autem gratis a
Deo concessam supra debitum naturalium principiorum. Secundum autem
naturalem perfectionem sibi competere non poterat ut Deum cognosceret
nisi ex creaturis: quod sic patet. In nullo enim genere potentia
passiva se extendit nisi ad illa ad quae se extendit potentia activa;
et ideo dicit Commentator, IX Metaph., quod non est aliqua
potentia passiva in natura cui non respondeat activa. In natura autem
humana duplex potentia ad intelligendum invenitur: una quasi passiva,
quae est intellectus possibilis; alia quasi activa, quae est
intellectus agens; et ideo intellectus possibilis secundum naturalem
viam non est in potentia nisi ad illas formas quae per intellectum
agentem actu intelligibiles fiunt. Hae autem non sunt nisi formae
sensibilium rerum, quae a phantasmatibus abstrahuntur. Nam
substantiae immateriales sunt intelligibiles per seipsas, non quia nos
eas intelligibiles faciamus. Et ideo intellectus possibilis noster non
potest se extendere ad aliqua intelligibilia nisi per illas formas quas
a phantasmatibus abstrahit; et inde est quod nec Deum nec substantias
alias immateriales cognoscere possumus naturaliter nisi per res
sensibiles. Sed ex perfectione gratiae hoc habebat homo in statu
innocentiae ut Deum cognosceret per inspirationem internam ex
irradiatione divinae sapientiae; per quem modum Deum cognoscebat non
ex visibilibus creaturis, sed ex quadam spirituali similitudine suae
menti impressa. Ita igitur in homine duplex Dei cognitio erat: una
qua cognoscebat Deum conformiter Angelis per inspirationem internam;
alia qua cognoscebat Deum conformiter nobis per sensibiles creaturas.
Differebat tamen haec eius secunda cognitio a cognitione nostra, sicut
differt inquisitio habentis habitum scientiae, qui ex notis considerat
ea quae ante noverat, ab inquisitione addiscentis qui ex notis ad
ignota nititur pervenire. Nos enim aliter Deum notum habere non
possumus, nisi ex creaturis ad eius notitiam veniamus. Adam vero
Deum aliter sibi notum, scilicet per illustrationem internam, ex
creaturis considerabat.
Ad primum igitur dicendum, quod illa cognitio collativa qua ex notis
in ignota devenimus, imperfectionem habet, cum per eam aliquid quasi
ignoratum quaeratur. Talis autem non fuit illa collativa cognitio qua
homo in statu innocentiae utebatur. Nihil tamen prohibet dicere, quin
etiam aliquid imperfectum homini in illo statu competebat, non quidem
quantum ad id quod debetur suae naturae, sed per comparationem ad
naturam digniorem: non enim fuit tantae perfectionis humana natura in
sua conditione, quanta angelica vel divina.
Ad secundum dicendum, quod hoc quod Isidorus dicit, causa est quare
homo necesse habebat ex creaturis cognitionem Dei, quasi ignoti,
accipere; et hoc homo in statu innocentiae non indigebat, ut dictum
est, in corp. art.
Ad tertium dicendum, quod praeter illam contemplationem cognitionis,
habebat aliam Dei notitiam qua eum ex creaturis cognoscebat, ut dictum
est.
Ad quartum dicendum, quod Adam conformabatur Angelo in cognitione
contemplationis per gratiam; sed praeter hoc habebat aliam cognitionem
suae naturae competentem, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod creatura est tenebra in quantum est ex
nihilo; in quantum vero est a Deo, similitudinem aliquam eius
participat, et sic in eius similitudinem ducit.
Ad sextum dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de illa cognitione
quae est per inspirationem divinam. Quod patet ex hoc quod de
locutione Dei ibi mentionem facit, nec omnino tacet de alio
cognitionis modo, unde subiungit: fortassis etiam illo locutionis
genere. Deus ei loquebatur, qui fit per creaturam, sive in extasi
spiritus corporalibus imaginibus, sive ipsis sensibus corporis aliqua
specie praesentata.
Ad septimum dicendum, quod anima quamvis sit Deo similior quam alia
creatura, non tamen in cognitionem suae naturae, ut eam a ceteris
discernat, potest pervenire nisi ex sensibilibus creaturis, a quibus
nostra cognitio ortum habet.
Ad octavum dicendum, quod quamvis Adam Deum viderit per lumen
contemplationis, non tamen superfluit illa cognitio qua Deum ex
creaturis consideravit: ut scilicet idem pluribus modis cognosceret;
et quod non solum gratuitam cognitionem, sed etiam naturalem haberet.
|
|