|
Et videtur quod non.
1. Cognitio enim fidei est cognitio aenigmatica, ut patet I
Cor., cap. XIII, 12: videmus nunc per speculum et cetera.
Sed Adam in statu innocentiae habuit visionem non aenigmaticam, sed
apertam. Ergo fidem non habuit.
2. Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit, quod cognovit
creatorem suum non ea cognitione qua modo a credentibus absens fide
quaeritur. Ergo idem quod prius.
3. Praeterea, Gregorius, in IV Dialog., dicit: fides illis
competit qui ea quae credenda sunt, per experimentum cognoscere non
possunt. Adam autem, ut ibidem dicitur, per experimentum cognovit ea
quae nos credimus. Ergo fidem non habuit.
4. Praeterea, fides non solum est de creatore, sed etiam de
redemptore. Sed Adam in statu innocentiae nihil videtur cognovisse de
redemptore, quia sui casus praescius non fuit, sine quo redemptio non
fuisset. Ergo Adam fidem tunc (non) habuit.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit, Lib. XIV de
civitate Dei, quod Adam in statu innocentiae habuit caritatem de
corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Ergo fidem habuit.
2. Praeterea, habuit omnes virtutes, ut Magister dicit in II
Sent., dist. 29. Ergo et fidem.
Responsio. Dicendum, quod Adam in primo statu fidem habuit: quod
quidem apparet si obiectum fidei consideremus. Ipsa enim veritas
prima, prout est non apparens, est fidei obiectum; dico autem non
apparens neque per speciem, sicut beatis apparet, neque per naturalem
rationem, sicut aliquibus philosophis de Deo sunt nota, ut eum esse
intelligentem et incorporeum et alia huiusmodi. Adam autem non solum
sciebat illa de Deo quae naturali ratione cognosci possunt, sed etiam
amplius; nec tamen ad videndum Dei essentiam pervenerat: unde constat
quod de Deo cognitionem fidei habebat. Sed fides est duplex secundum
duplicem auditum, et duplicem locutionem. Est enim fides ex auditu,
ut dicitur Rom., X, 17. Est enim quaedam locutio exterior, qua
nobis Deus per praedicatores loquitur; quaedam autem interior
locutio, qua nobis loquitur per internam inspirationem. Dicitur autem
ipsa interna inspiratio locutio quaedam ad similitudinem exterioris
locutionis: sicut enim in exteriori locutione proferimus ad audientem
non ipsam rem quam notificare cupimus, sed signum illius rei, scilicet
vocem significativam; ita Deus interius inspirando non exhibet
essentiam suam ad videndum, sed aliquod suae essentiae signum, quod
est aliqua spiritualis similitudo suae sapientiae. Ab utroque autem
auditu fides in cordibus fidelium oritur. Per auditum quidem
interiorem in his qui primo fidem acceperunt et docuerunt, sicut in
apostolis et prophetis: unde in Psal. LXXXIV, 9: audiam quid
loquatur in me dominus Deus. Per secundum vero auditum fides oritur
in cordibus aliorum fidelium, qui per alios homines cognitionem fidei
accipiunt. Adam autem fidem habuit ut primo fidem edoctus a Deo; et
ideo per internam locutionem fidem habere debuit.
Ad primum igitur dicendum, quod non habuit ita apertam cognitionem
quae sufficeret ad obscuritatem fidei removendam, quae non removetur
nisi per hoc quod prima veritas fit apparens.
Ad secundum dicendum, quod Hugo a primo homine removet cognitionem
fidei talem qualis nobis competit, qui cognitionem fidei habemus non
per revelationem nobis factam, sed per hoc quod adhaeremus
revelationibus aliis hominibus factis.
Ad tertium dicendum, quod experimentum illud quod homo habuit non fuit
tale quale est eorum qui Deum per essentiam vident, ut prius dictum
est; unde non sufficit ad fidem evacuandam.
Ad quartum dicendum, quod Adam de redemptore non habebat fidem
explicite, sed tantum implicite, in quantum credebat Deum sibi
sufficienter provisurum in his omnibus quae suae saluti necessaria
essent.
|
|