|
Et videtur quod non.
1. Non enim habuit cognitionem futurorum, cum hoc solius Dei sit
proprium, secundum illud Isa. XLI, 23: futura annuntietis, et
dicemus quia dii estis vos. Sed multa in creaturis futura erant.
Ergo non omnium creaturarum cognitionem habuit.
2. Praeterea, sicut dicit Avicenna in Lib. VI de Natural.,
ad hoc sensus exteriores sunt animae humanae necessarii, ut per eos
scientiam perfectam rerum capiat. Si igitur anima Adae scientiam
omnium rerum habuit ex sua conditione, frustra sensus ei collati
fuissent: quod esse non potest, cum in operibus Dei nihil sit
frustra. Ergo scientiam omnium non habuit.
3. Praeterea, sicut dicit Boetius in libro V de Consol.: hinc
membrorum condita nube, non in totum est oblita sui, summamque tenet,
singula perdens. Ubi ostenditur quod anima in principio suae
conditionis habet confusam cognitionem, qua sciuntur res in
universali; non autem distinctam, qua sciuntur singula in propriis
naturis. Si igitur Adam talem cognitionem habuit qualem animam
humanam in sui conditione decet habere, videtur quod non habuerit
creaturarum cognitionem distincte, sed solum sub confusione quadam.
4. Praeterea, cognitio propria de re aliqua non habetur nisi per
eius propriam speciem in anima existentem. Sed anima humana, ut
habetur ex verbis philosophi in III de anima, est in sui principio
sicut tabula in qua nihil est scriptum. Ergo non potuit habere Adam
in principio suae conditionis de creaturis propriam cognitionem.
5. Sed dicebat, quod quamvis non haberet ex vi naturae, habuit
tamen ex dono divino.- Sed contra, omnes homines in sui conditionis
principio quantum ad meritum pares sunt, et quantum ad naturam speciei
consimiles. Si igitur perfecta rerum cognitio divinitus fuit Adae
collata in principio suae conditionis, videtur quod pari ratione
omnibus aliis hominibus in sui principio conferretur; quod videmus esse
falsum.
6. Praeterea, nihil quod movetur ad perfectionem cognitionis est in
termino perfectionis. Sed Adam movebatur ad perfectionem
cognitionis. Ergo non erat in termino cognitionis, quasi perfectam
cognitionem creaturarum habens. Probatio mediae. Intellectus,
secundum philosophum in III de anima, nihil est eorum quae sunt,
antequam intelligat; postquam autem intelligit, est actu aliquid eorum
quae sunt; et ita quandoque est in actu aliquid eorum quae sunt,
quandoque non. Omne autem quod hoc modo se habet, est in motu ad
actum perfectum. Ergo intellectus humanus in sui principio est in motu
ad perfectam cognitionem. Et ita intellectus Adae in sui principio
non erat in termino perfectae scientiae, sed in motu ad perfectionem.
7. Praeterea, hoc pertinet ad excellentiam angelicae naturae quod
Angeli mox in sui creatione cognitione omnium rerum naturalium
implentur, secundum illud in libro de causis: omnis intelligentia est
plena formis. Sed humana natura non pertingit ad excellentiam
angelicae naturae. Ergo non fuit competens animae primi hominis statim
in sui principio omnium rerum cognitionem habere.
8. Praeterea, impossibile est quod intellectus intelligat nisi
quando intellectus fit actu ipsum intelligibile. Sed intellectus
humanus non potest simul in actu fieri plura intelligibilia. Ergo non
potest simul plura intelligibilia cognoscere; et ita non potuit primus
homo simul omnium rerum notitiam habere.
9. Praeterea, unius perfectibilis est una perfectio, quia una
potentia simul non perficitur nisi uno actu unius generis; sicut in
materia prima non potest esse nisi una forma substantialis, nec in
corpore nisi unus color. Sed intellectus humanus est potentia
perfectibilis per habitus scientiarum. Ergo impossibile est quod simul
in anima sint plures habitus. Et ita anima Adae non potuit habere
omnium rerum scientiam, cum diversae res per diversos habitus
cognoscantur.
10. Praeterea, si Adam cognovit omnes creaturas, aut cognovit eas
in verbo, aut in propria natura, aut in sua intelligentia. Sed non
cognovit eas in verbo, quia ista est cognitio beatorum videntium
verbum; nec etiam in propria natura, quia nondum erant omnes creaturae
in propria natura; nec iterum in propria intelligentia: non enim est
contra perfectionem primi status ut superior potentia ab inferiori
accipiat, sicut imaginatio a sensu, et sic humanae animae competebat
ut intellectus a sensu acciperet; et sic, cum non omnes creaturas
percepisset per sensum, non poterant omnes in intelligentia eius esse.
Ergo nullo modo omnium creaturarum scientiam habuit.
11. Praeterea, Adam creatus fuit in statu quo proficere posset
pari ratione secundum intellectum sicut et secundum affectum. Sed ille
qui habet omnium rerum cognitionem, in ea proficere non potest. Ergo
non habuit tunc omnium rerum scientiam.
12. Praeterea, Augustinus videtur dicere, Lib. VIII super
Genes. ad litteram, quod Adam positus fuit in Paradisum ad
operandum, non propter necessitatem, sed propter delectationem
agriculturae, quae contingit ex hoc quod cum rerum natura humana ratio
quodam modo loquitur, cum positis seminibus, plantatis surculis,
tamquam interrogatur quae vis radicis et germinis quid possit, quidve
non possit. Sed interrogare naturam de virtute naturae nihil est aliud
quam vires naturae ex naturae operibus visis agnoscere. Ergo Adam
indigebat accipere notitiam rerum ex rebus; et sic non habebat omnium
creaturarum scientiam.
13. Praeterea, Adam in statu innocentiae non fuit perfectior
Angelis beatis. Sed illi non omnia sciunt; unde beatus Dionysius,
VI cap. Ecclesiasticae hierarchiae, dicit quod, inferiores a
superioribus purgantur a nescientia. Ergo nec homo in statu
innocentiae omnia scivit.
14. Praeterea, sicut dicit Augustinus in Lib. de divinatione
Daemonum, Daemones secreta cordium scire non possunt, nisi quatenus
innotescunt ex motibus corporis. Cum igitur intellectus angelicus sit
perspicacior intellectu humano, videtur quod nec Adam in statu
innocentiae potuerit secreta cordium cognoscere. Et sic non habebat
omnium creaturarum notitiam.
1. Sed contra. Augustinus dicit in libro XIV de civitate Dei,
quod in statu illo nihil aberat quod bona voluntas adipisceretur. Sed
hoc bona voluntate velle poterat ut omnium scientiam haberet. Ergo
omnium scientiam habuit.
2. Praeterea, Adam magis erat ad imaginem secundum animam quam
secundum corpus. Sed Adam fuit in ipsa prima conditione perfectus
quantum ad corpus secundum aetatem et staturam, quantum ad omnia
membra. Ergo et fuit secundum animam perfectus quantum ad omnem
scientiam.
3. Praeterea, perfectio naturae conditae maior est quam perfectio
naturae lapsae. Sed cognitio futurorum pertinet ad conditionem naturae
lapsae; unde quidam sanctorum in hanc perfectionem promoti sunt, ut
futura cognoscerent per donum prophetiae post lapsum naturae. Ergo
Adam etiam habuit multo fortius cognitionem futurorum, et multo magis
praesentium.
4. Praeterea, nomina rerum debent esse consona earum
proprietatibus. Sed Adam imposuit rebus nomina, ut patet Genes.
II, 19. Ergo ipse plene naturam rerum cognovit.
Responsio. Dicendum, quod in Adam duplex fuit cognitio: scilicet
cognitio naturalis, et cognitio gratiae. Cognitio autem naturalis
humana ad illa se potest extendere quaecumque ductu naturalis rationis
cognoscere possumus. Cuius quidem naturalis cognitionis est accipere
principium et terminum. Principium autem eius est in quadam confusa
cognitione omnium: prout scilicet homini naturaliter inest cognitio
universalium principiorum, in quibus, sicut in quibusdam seminibus,
virtute praeexistunt omnia scibilia quae ratione naturali cognosci
possunt. Sed huius cognitionis terminus est quando ea quae virtute in
ipsis principiis insunt, explicantur in actum: sicut cum ex semine
animalis, in quo virtute praeexistunt omnia membra animalis,
producitur animal habens distincta et perfecta omnia membra, dicitur
esse terminus generationis animalis. Adam autem in principio suae
conditionis non solum oportuit ut haberet naturalem cognitionem quantum
ad sui principium, sed etiam quantum ad terminum; eo quod ipse
condebatur ut pater totius humani generis. A patre autem filii
accipere debent non solum esse per generationem, sed et disciplinam per
instructionem. Et quia non competit alicui esse principium secundum
quod est in potentia, sed secundum quod est in actu: ratio cuius,
actus naturaliter est prior potentia, et naturae operatio semper a
perfectis incipit; inde est quod oportuit primum hominem mox in ipsa
sui conditione constitui in termino perfectionis et quantum ad corpus,
ut esset conveniens principium generationis totius humani generis, et
quantum ad cognitionem, ut esset sufficiens instructionis principium.
Sicut igitur nihil in corpore eius erat non explicitum in actum quod
pertineret ad perfectionem corporis ipsius; ita quidquid seminaliter
sive virtualiter erat in primis principiis rationis, totum erat
explicitum secundum perfectam cognitionem eorum omnium ad quae virtus
primorum principiorum se extendere poterat. Unde dicendum est, quod
quidquid unquam homo aliquis de cognitione rerum naturali ingenio
assequi potuit, hoc totum Adam naturali cognitione habitualiter
scivit. Sed multa sunt in creaturis quae naturali ratione cognosci non
possunt, ad quae scilicet vis primorum principiorum non se extendit;
sicut futura contingentia, sicut cogitationes cordium et sicut
dispositiones creaturarum, secundum quod subsunt divinae providentiae:
nam divinam providentiam comprehendere non poterat; unde nec ordinem
ipsarum creaturarum, secundum quod divinae providentiae subsunt: quae
interdum creaturas ad multa ordinat supra naturae facultatem. Sed ad
haec aliquatenus cognoscenda adiuvabatur alia cognitione, quae est
cognitio gratiae, per quam Deus ei interius loquebatur, ut dicit
Augustinus, Lib. VIII super Genes. Sed in hac cognitione non
instituebatur primus homo quasi in termino perfectionis ipsius
existens, quia terminus gratuitae cognitionis non est nisi in visione
gloriae, ad quam ipse nondum pervenerat; et ideo huiusmodi non omnia
cognoscebat, sed quantum sibi de his divinitus revelabatur. Et sic
oportet utrisque rationibus respondere.
Ad primum igitur dicendum, quod quaedam futura sunt quae in suis
causis naturaliter praecognosci possunt; et istorum cognitionem Adam
habuit. Aliorum autem quae naturaliter cognosci non possunt, non
omnium cognitionem habuit, sed eorum tantum quae sibi fuerunt divinitus
revelata.
Ad secundum dicendum, quod Adam debuit habere omnia perfecte quae
natura humana requirit. Sicut autem vis augmentativa datur homini ut
ad perfectam quantitatem perveniat; ita et sensus dantur animae humanae
ut perfectionem scientiae capiat. Sicut igitur Adam habuit
augmentativam virtutem, non ut per eam cresceret, sed ut nihil ei
deesset eorum quae ad perfectionem naturae requiruntur; ita etiam
sensus habuit, non ut per eos scientiam acquireret, sed ut perfectam
naturam humanam haberet et ut iterum per sensus ea quae habitualiter
sciebat experiretur.
Ad tertium dicendum, quod Adam aliud habuit in quantum constituebatur
principium totius humanae naturae, quam id quod communiter omnibus
convenit. Competebat enim ei, in quantum erat totius humani generis
instructor, ut non haberet confusam cognitionem, sed distinctam, qua
instruere posset. Et propter hoc etiam oportuit quod intellectus eius
non esset in sui principio sicut tabula non scripta, sed haberet etiam
plenam rerum scientiam ex divina operatione. Nec hoc aliis competebat
hominibus, qui non instituebantur ut principium humani generis.
Et per hoc patet solutio ad quartum et quintum et sextum.
Ad septimum dicendum, quod hoc quod Angelus factus est in plena
cognitione rerum naturalium competit sibi ex debito suae naturae, non
autem homini; sed ex operatione divina; et ideo adhuc remanet natura
humana infra angelicam: sicut etiam corpus hominis naturaliter est
imperfectius caelesti corpore; quamvis corpus Adae virtute divina, in
principio acceperit quantitatem perfectam, quod corpori caelesti
competit ex debito suae naturae.
Ad octavum dicendum, quod intellectus Adae non poterat actu esse
multa intelligibilia, quasi actu ab eis informatus; poterat tamen
simul multis habitualiter informari.
Ad nonum dicendum, quod ratio illa procedit quando illa potentia
totaliter perficitur per unam perfectionem, sicut forma substantialis
perficit materiam, et color potentiam superficiei. Sed unus habitus
scientiae non complet potentiam intellectus quantum ad omnia
intelligibilia; et ideo non est simile.
Ad decimum dicendum, quod Adam habuit cognitionem omnium naturarum
non in verbo, sed in propria natura, et in sua intelligentia. Qui
quidem duplex modus cognoscendi non distinguitur penes species rerum
prout eis aliquid cognoscitur, sed prout ipsae sunt quae cognoscuntur:
quia etiam quando intellectus cognoscit res in propria natura, non
cognoscit eas nisi per species earum quas penes se habet. Quando
igitur per species quas penes se habet, ducitur intellectus in ipsas
res quae sunt extra animam, tunc dicitur cognoscere res in propria
natura. Quando autem intellectus sistit in ipsis speciebus,
considerans naturam et dispositionem ipsarum specierum, tunc dicitur
cognoscere res in sua intelligentia, utpote cum intelligit se
intelligere, et modum quo intelligit. Quod igitur dicit quod res
nondum omnes erant in propria natura, et ita in propria natura cognosci
non poterant, non sequitur. Cognoscere enim rem in propria natura
dupliciter dicitur. Uno modo per modum enuntiationis: dum scilicet
cognoscitur res esse in propria natura: quod non potest esse nisi
quando in propria natura est. Et sic Adam non cognovit omnes
creaturas in propria natura, quia nondum erant omnes creaturae in
propria natura: nisi dicamus, quod non erant in propria natura
perfecte, sed imperfecte: quia omnia quae postmodum producta sunt in
operibus sex dierum, praecesserunt secundum aliquem modum, ut patet
per Augustinum super Genes. ad litteram. Alio modo dicitur aliquis
cognoscere rem in propria natura per modum definitionis: dum scilicet
cognoscit aliquis quid sit propria natura alicuius rei. Et sic etiam
res non existens potest in propria natura cognosci; ut si omnes leones
essent mortui, possem scire quid est leo. Et sic etiam res tunc non
existentes Adam in propria natura cognoscere poterat. Similiter etiam
nihil prohibet quod omnes creaturae per suas similitudines in eius
intelligentia essent, quamvis non omnes sensu comprehenderit; quia,
etsi non sit contra dignitatem primi status ut superior potentia ab
inferiori accipiat, erat tamen contra perfectionem quae primo homini
debebatur, ut conderetur sine plenitudine scientiae, solummodo ex
sensibus scientiam accepturus.
Ad undecimum dicendum, quod Adam in cognitione proficere potuit
dupliciter. Uno modo quantum ad ea quae nescivit, ad quae scilicet
naturalis ratio se extendere non potest: in quibus potuit proficere
partim ex revelatione divina, sicut in cognitione divinorum
mysteriorum; partim ex sensuum experimento, sicut in futurorum
cognitione, quae cum adimplebantur, sibi nota fieri potuissent, cum
prius fuissent ignota. Alio modo etiam quantum ad ea quae sciebat: ut
scilicet id quod sciebat tantummodo per scientiam mentis, postmodum
posset cognoscere etiam per experientiam sensus.
Ad duodecimum dicendum, quod verba illa Augustini non sunt sic
intelligenda ut intelligatur Adam ex naturae operibus oportuisse
virtutem naturae cognoscere; sed quia naturam, quam interius mente
cognoscebat operari, experiebatur secundum id quod in eius notitia
praeexistebat; et hoc ei erat delectabile.
Ad decimumtertium dicendum, quod Angeli non purgantur a nescientia
rerum naturalium, sed a nescientia divinorum mysteriorum; quae etiam
nescientia in Adam fuit, ut dictum est. Et ad haec etiam ipse
illuminatione angelica indiguit.
Ad decimumquartum dicendum, quod etiam abscondita cordium sunt de
illis ad quae cognoscenda ratio naturalis non se potest extendere; unde
simile iudicium est de his et cognitione futurorum contingentium.
Ad primum vero quod in contrarium obicitur dicendum, quod Adam bona
voluntate velle non poterat nisi quod ordinate volebat; hoc est ut hoc
quod vellet, suo tempore appeteret habere, nec vellet id quod sibi non
competebat.
Ad secundum dicendum, quod Adam, quantum ad corpus, habuit
perfectionem naturalem, non autem supernaturalem, quae est perfectio
gloriae; unde non sequitur quod secundum animam habuerit perfectionem
cognitionis nisi naturalis.
Ad tertium dicendum, quod praecognitio futurorum est quidem perfectio
naturae humanae, quia ea perficitur etiam post lapsum: non autem ita
quod sit homini naturalis; unde non oportuit quod talem perfectionem
Adam haberet. Soli enim Christo competit ut omnia ipsi sint collata
quae alii sancti per gratiam habuerunt, eo quod ipse est nobis
principium gratiae, sicut Adam principium naturae; ratione cuius
perfectio naturalis cognitionis sibi debebatur.
Ad quartum dicendum, quod de ratione status innocentiae erat ut Adam
omnes virtutes haberet; quia quaecumque ei deesset, iustitiam
originalem non haberet. Non autem est de necessitate innocentiae omnem
cognitionem habere; unde non est simile.
Ad quintum dicendum, quod Adam legitur animalibus nomina imposuisse,
et eorum naturas plene novit, et per consequens omnium aliarum rerum
naturalium; sed ex hoc non sequitur quod ea quae sunt supra naturalem
cognitionem, cognoverit.
|
|