|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Gregorius, IV dialogorum: in Paradiso quippe homo
assueverat verbis Dei perfrui, beatorum Angelorum spiritibus cordis
munditia et celsitudine visionis interesse. Ergo videtur quod per
altitudinem visionis suae ad ipsos Angelos videndos attigerit.
2. Praeterea, Genes. II, 21, super illud: immisit Deus
soporem etc., dicit Glossa: extasis recte intelligitur ad hoc
immissa, ut mens Adae particeps angelicae curiae intraret in
sanctuarium Dei, et intelligeret novissima. Sed non potuit esse
particeps angelicae curiae nisi Angelos cognoverit. Ergo Angelorum
notitiam habuit.
3. Praeterea, Magister dicit in 23 dist. Lib. II, quod homo
fuit praeditus cognitione rerum propter se factarum. Sed inter alias
creaturas etiam Angeli propter hominem quodammodo facti sunt, ut
Magister dicit, dist. 1, Lib. II. Ergo habuit Angelorum
notitiam.
4. Praeterea, difficilius est facere aliquid quod est intelligibile
in potentia, intelligibile in actu, et intelligere illud, quam
intelligere aliquid quod est de se actu intelligibile. Sed intellectus
Adae poterat facere species rerum materialium esse intelligibiles
actu, quae de se sunt intelligibiles in potentia, et per hoc
intelligere res materiales. Ergo multo fortius poterat intelligere
ipsas essentias Angelorum, quae sunt de se intelligibiles actu, cum
sint a materia immunes.
5. Praeterea, quod aliquis non magis intelligat ea quae de se sunt
magis intelligibilia, contingit ex defectu intellectus sui. Sed
essentiae Angelorum sunt de se magis intelligibiles quam essentiae
rerum materialium; nec aliquis defectus in intellectu Adae erat. Cum
igitur cognosceret res materiales per essentiam, multo fortius Angelos
per essentiam cognoscere poterat.
6. Praeterea, intellectus potest intelligere res materiales,
abstrahendo quidditatem a supposito materiali; et si illa quidditas est
iterum suppositum habens quidditatem, poterit pari ratione ab illo
quidditatem abstrahere; et cum non sit abire in infinitum, deveniet
tandem ad hoc quod intelliget quidditatem aliquam simplicem, non
habentem quidditatem. Sed huiusmodi est quidditas substantiae
separatae, scilicet Angeli. Ergo intellectus Adae potuit cognoscere
Angeli essentiam.
7. Praeterea, secundum philosophum libro III de anima,
intellectus, propter hoc quod est potentia non coniuncta organo, non
corrumpitur ab excellenti intelligibili: non enim minus intelligit
infima, postquam intellexit maximum intelligibile, sed magis; cuius
contrarium in sensu accidit. Sed intellectus Adae in statu
innocentiae erat integer et perfectus. Ergo non impediebatur ab
excellentia alicuius intelligibilis quin illud intelligere posset. Et
ita poterat Angelos per essentiam cognoscere, cum hanc cognitionem
nihil aliud impedire videatur nisi ipsius intelligibilis excellentia.
8. Praeterea, ut supra dictum est, Adam mox conditus habuit omnem
cognitionem ad quam naturaliter homo pervenire potest. Sed naturaliter
homo pervenire potest ad hoc quod substantias separatas per essentiam
cognoscat, ut patet ex multorum philosophorum sententiis, quas
Commentator tangit in III de anima. Ergo Adam Angelos per
essentiam cognoscebat.
9. Praeterea, constat quod Adam animam suam per essentiam noverat.
Sed essentia animae est a materia immunis, sicut et Angeli. Ergo et
Angelum per essentiam cognoscere poterat.
10. Praeterea, cognitio Adae fuit media inter cognitionem nostram
et cognitionem beatorum. Sed beati cognoscunt et vident essentiam
Dei, nos autem cognoscimus essentias rerum materialium; inter Deum
autem et res materiales sunt substantiae spirituales, scilicet
Angeli. Ergo Adam per essentiam Angelos cognovit.
1. Sed contra. Nulla potentia in cognoscendo potest extendere se
ultra suum obiectum. Sed obiecta animae intellectivae sunt
phantasmata, ad quae ita se habet anima intellectiva sicut sensus ad
sensibilia, ut dicitur in III de anima. Ergo anima nostra non
potest se extendere ad cognoscendum nisi ea in quae ex phantasmatibus
devenire potest. Sed essentia Angelorum excedit omnia phantasmata.
Ergo homo naturali cognitione, qua posuimus Adam perfectum, non
potest pervenire ad hoc ut cognoscat Angelos per essentiam.
2. Sed dicebat, quod quamvis Angelus non possit per phantasmata
apprehendi, tamen effectus eius aliquis potest sub phantasmate
deprehendi, et ex tali effectu potest Angelus cognosci.- Sed
contra: nullus effectus qui non aequat suam causam sufficit ad hoc quod
per ipsum suae causae essentia cognoscatur; alias cognoscentes Deum ex
creaturis, essentiam Dei viderent, quod falsum est. Sed effectus
corporeus, qui solus in phantasmate deprehendi potest, est talis
effectus qui non aequat virtutem Angeli. Ergo per huiusmodi effectum
non potest cognosci de Angelo quid est, sed solum an sit.
3. Sed dicebat, quod Adam per aliquem effectum intelligibilem
Angelos cognoscere poterat, secundum id quod dicit Avicenna, quod
intelligentias esse in nobis, nihil est aliud quam impressiones earum
esse in nobis.- Sed contra: unumquodque quod recipitur in aliquo,
recipitur in eo per modum eius in quo recipitur. Sed modus animae
humanae est infra modum angelicae naturae. Ergo impressio facta ab
Angelo in animam humanam, sive lumen angelicum, quo mentem humanam
illuminat, est in anima humana inferiori modo ab angelica natura. Cum
igitur anima cognoscat aliquid per modum quo cognitum est in ipsa,
anima per huiusmodi impressionem non pertinget ad cognoscendum
Angelum, secundum quod est in essentia sua.
Responsio. Dicendum, quod duplex est cognitio qua aliquid cognosci
potest. Una qua cognoscitur de re an sit; et sic Adam in statu
innocentiae Angelos cognoscebat et naturali cognitione, et divina
revelatione, multo familiarius et plenius quam nos cognoscamus. Alia
est qua cognoscitur de re quid est, et hoc est cognoscere rem per
essentiam suam; et sic Adam, ut mihi videtur, Angelos in statu
innocentiae non cognoscebat. Cuius ratio est, quia duplex cognitio
Adae attribuitur: scilicet cognitio naturalis et cognitio gratiae.
Quod autem cognitione naturali Angelos per essentiam non cognoverit,
ex hinc potest certum esse. In nullo enim genere potentia passiva
naturalis se extendit ultra id ad quod se extendit potentia activa
eiusdem generis; sicut potentia passiva in natura non invenitur nisi
respectu eorum ad quae aliqua potentia activa naturalis se potest
extendere, ut Commentator dicit IX Metaphys. In animae autem
humanae intellectu duplex potentia invenitur: una quasi passiva,
scilicet intellectus possibilis; et alia quasi activa, scilicet
intellectus agens. Unde intellectus possibilis naturaliter non est in
potentia ut in eo fiant nisi ea quae intellectus agens natus est
facere: quamvis per hoc non excludatur quin aliqua alia in eo fieri
possint operatione divina, sicut et in natura corporali per operationem
miraculi. Actione autem intellectus agentis non fiunt intelligibilia
ea quae sunt de seipsis intelligibilia, cuiusmodi sunt essentiae
Angelorum, sed ea quae sunt de seipsis in potentia intelligibilia,
qualia sunt essentiae rerum materialium, quae per sensum et
imaginationem capiuntur; unde in intellectu possibili naturaliter non
fiunt nisi illae species intelligibiles quae sunt a phantasmatibus
abstractae. Per huiusmodi autem species impossibile est pervenire ad
intuendam essentiam substantiae separatae, cum sint
improportionabiles, et quasi alterius generis cum ipsis essentiis
spiritualibus. Et ideo naturali cognitione homo non potest pertingere
ut cognoscat Angelos per essentiam. Similiter etiam nec Adam
cognitione gratiae hoc potuit. Cognitio enim gratiae est elevatior
quam cognitio naturae; sed haec elevatio potest intelligi vel quantum
ad intelligibile, vel quantum ad modum intelligendi. Quantum ad
intelligibile quidem per gratiam cognitio hominis elevatur etiam sine
mutatione status, sicut cum per gratiam fidei elevamur ad cognoscendum
ea quae sunt supra rationem; et similiter etiam per gratiam
prophetiae. Sed quantum ad modum cognoscendi non elevatur humana
cognitio, nisi status mutetur. Modus autem quo naturaliter cognoscit
intellectus est ut a phantasmatibus accipiat, ut dictum est, in isto
art. Unde nisi homo in alium statum mutetur, oportet quod etiam in
cognitione gratiae, quae est per revelationem divinam, semper
intellectus inspiciat ad phantasmata; et hoc est quod Dionysius
dicit, quod impossibile est nobis aliter lucere divinum radium, nisi
varietate sacrorum velaminum circumvelatum. Adam autem in statu
innocentiae erat in statu viatoris; unde in omni gratiae cognitione
oportebat quod aspiceret ad phantasmata. Isto autem modo cognoscendi
non possunt essentiae Angelorum videri, ut iam dictum est. Unde nec
naturali cognitione nec gratuita Adam Angelos per essentiam cognovit;
nisi forte ponamus eum per gratiam in altiorem statum elevatum, sicut
fuit Paulus in raptu.
Ad primum igitur dicendum, quod ex illa auctoritate Gregorii non
potest haberi nisi quod Adam Angelos cognoverit in quadam celsitudine
visionis, non tamen tanta quae pertingeret ad eorum essentiam
cognoscendam.
Ad secundum dicendum, quod si sopor Adae intelligitur talis extasis
fuisse qualis raptus Pauli, nihil prohiberet dici quin in illo raptu
Angelos per essentiam viderit; sed hoc erit supra communem modum
cognitionis qui sibi tunc competebat. Si autem sopor ille non talis
extasis fuisse dicatur, ut Adam secundum quid in statum beatorum
elevaretur, sed sicut solet mens prophetarum elevari ad divina mysteria
intuenda, sicut verba Glossae sonare videntur; tunc dicitur particeps
angelicae curiae fuisse per quamdam cognitionis eminentiam, quae tamen
usque ad eorum essentias non pertingebat.
Ad tertium dicendum, quod Adam habuit cognitionem Angelorum, in
quantum erant propter ipsum facti. Scivit enim eos esse consortes suae
beatitudinis, et ministros suae salutis in via, in quantum cognovit
distinctionem ordinum et eorum officia multo perfectius quam nos
cognoscamus.
Ad quartum dicendum, quod difficultas in intelligendo accidit
dupliciter; uno modo ex parte cognoscibilis, alio modo ex parte
cognoscentis. Ex parte cognoscibilis difficilius est facere aliquid
intelligibile et intelligere ipsum, quam intelligere id quod est in se
intelligibile; sed ex parte cognoscentis potest esse difficilius ad
cognoscendum id quod est in se intelligibile. Et hoc convenit
intellectui humano propter hoc quod non est proportionatus ad
intelligendum naturaliter essentias separatas, ratione iam dicta, in
corp. art.
Ad quintum dicendum, quod intellectus Adae non patiebatur defectum
alicuius perfectionis quae tunc sibi inesse deberet. Habebat tamen
aliquos defectus naturales, inter quos unus erat quod oportebat eum in
cognoscendo ad phantasmata inspicere; quod quidem intellectui humano
naturaliter contingit ex hoc ipso quod est corpori unitus, et ex hoc
quod secundum naturam suam est infimus in ordine intellectuum.
Ad sextum dicendum, quod intellectus potest abstrahendo pervenire ad
quidditatem rei materialis non habentem aliam quidditatem; quam quidem
intelligere potest, quia eam a phantasmatibus abstrahit et est facta
intelligibilis per lumen intellectus agentis, ex quo habet quod ea
possit perfici sicut propria perfectione. Sed ex hac quidditate non
potest assurgere ad cognoscendum essentiam substantiae separatae, eo
quod ista quidditas est omnino deficiens a repraesentatione illius
quidditatis; cum non omnino eodem modo quidditas inveniatur in
substantiis separatis et rebus materialibus, sed quasi aequivoce, ut
dicit Commentator in III de anima. Dato etiam quod per hanc
quidditatem posset cognoscere talem esse quidditatem substantiae
separatae in quodam communi, non tamen adhuc videret essentiam
Angeli, ita quod sciret differentiam uniuscuiusque essentiae separatae
ab aliis essentiis separatis.
Ad septimum dicendum, quod intellectus humanus quamvis ab
intelligibili excellenti non corrumpatur, tamen invenitur in eo
defectus proportionis ad hoc quod naturaliter possit pertingere ad
maxime intelligibilia. Unde ex verbis philosophi non potest haberi
quod summe intelligibilia intelligat, sed solum hoc quod si ea
intelligeret, non minus intelligeret alia.
Ad octavum dicendum, quod hanc quaestionem philosophus insolutam
dimisit in III de anima, ubi quaerit, utrum intellectus coniunctus
possit separata intelligere; nec alibi invenitur eam solvisse in libris
eius qui ad nos pervenerunt. Sequentes vero ipsum, in hoc
discordaverunt. Quidam enim dixerunt, quod intellectus noster non
potest pertingere ad intelligendas essentias separatas. Quidam vero
posuerunt quod ad hoc pertingere possit. Horum autem quidam usi sunt
rationibus insufficientibus, sicut Avempace, cuius est ratio inducta
de quidditate, et Themistius, cuius est ratio inducta de facilitate
intelligendi, quas etiam Commentator in Lib. III de anima
solvit. Quidam vero usi sunt positionibus extraneis et contra fidem,
sicut Alexander, et ipse Commentator Averroes. Alexander enim
dicit, quod intellectus possibilis cum sit generabilis et
corruptibilis, secundum eum, nullo modo pertingere potest ad hoc quod
substantias separatas intelligat; sed in fine suae perfectionis
pertingit ad hoc quod intelligentia agens, quam ponit quamdam
substantiam separatam, coniungatur nobis quasi forma: et in illo statu
intelligemus per intelligentiam agentem sicut nunc intelligimus per
intellectum possibilem. Et quia intelligentia agens, cum sit
substantia separata, intelligit substantias separatas; inde est quod
in illo statu intelligemus substantias separatas; et in hoc consistit
ultima felicitas hominis, secundum eum. Sed quia non videtur esse
possibile quod id quod est incorruptibile et separatum, ut intellectus
agens, continuetur ut forma intellectui possibili, qui secundum
Alexandrum est corruptibilis et materialis: ideo aliis visum est,
quod etiam ipse intellectus possibilis sit separatus et
incorruptibilis. Unde Themistius dicit, quod intellectus possibilis
etiam est separatus; et quod in natura sua est intelligere non solum
res materiales, sed etiam substantias separatas: et quod
intelligibilia eius non sunt nova, sed aeterna: et quod intellectus
speculativus, quo nos intelligimus, est compositus ex intellectu
agente et intellectu possibili. Sed si hoc est, cum intellectus
possibilis nobis a principio continuetur, tunc ab ipso principio
substantias separatas cognoscere possemus. Et ideo Commentator
tertiam viam ponit mediam inter opinionem Alexandri et Themistii.
Dicit enim, intellectum possibilem esse separatum et aeternum, in quo
convenit cum Themistio, et differt ab Alexandro; dicit tamen
intelligibilia speculativa esse nova, et effecta per actionem
intellectus agentis; et in hoc convenit cum Alexandro, et differt a
Themistio. Et haec dicit habere duplex esse: unum quo fundantur in
phantasmatibus, et secundum hoc sunt in nobis; aliud quo sunt in
intellectu possibili, unde mediantibus istis intelligibilibus
intellectus possibilis nobis continuatur. Ad haec autem intelligibilia
intellectus agens se habet sicut forma ad materiam. Cum enim
intellectus possibilis recipiat huiusmodi intelligibilia quae in
phantasmatibus fundantur, et iterum intellectum agentem, et
intellectus agens sit perfectior: oportet quod proportio intellectus
agentis ad huiusmodi intelligibilia quae sunt in nobis, sit sicut
proportio formae ad materiam; sicut etiam est proportio lucis et
coloris ad invicem, quae recipiuntur in diaphano; et similiter est de
omnibus duobus receptis in uno, quorum unum est altero perfectius.
Quando igitur in nobis completur generatio huiusmodi intelligibilium,
tunc intellectus agens perfecte nobis coniungetur ut forma: et sic nos
per intellectum agentem poterimus substantias separatas cognoscere,
sicut nunc possumus cognoscere per intellectum qui est in habitu.
Patet igitur ex dictis istorum philosophorum quod non poterant invenire
modum quo intelligeremus substantias separatas, nisi intelligendo per
aliquam substantiam separatam. Quod autem intellectus possibilis vel
agens sit substantia separata, non est consonum veritati fidei, nec
etiam sententiae philosophi, qui in Lib. III de anima ponit
intellectum agentem et possibilem esse aliquid animae humanae. Et ideo
hac positione retenta, non videtur esse possibile quod naturali
cognitione homo pertingat ad cognoscendum essentias separatas.
Ad nonum dicendum, quod homo in statu innocentiae per hoc quod
intelligebat aliquod intelligibile perfecte, cognoscebat etiam perfecte
actum intelligendi; et quia actus intelligendi est effectus
proportionatus et adaequans virtutem a qua exit, inde est quod
intelligebat perfecte essentiam animae suae. Sed ex hoc non sequitur
quod intellexerit Angeli essentiam; cum iste actus intelligendi non
adaequet virtutem intellectus.
Ad decimum dicendum, quod sicut natura angelica est media inter
naturam divinam et corporalem, ita etiam cognitio qua cognoscitur
essentia angelica, est media inter cognitionem qua cognoscitur essentia
divina, et qua cognoscitur essentia rei materialis. Sed inter duo
extrema possunt esse multa media: nec oportet quod quicumque excedit
unum extremorum, pertingat ad quodlibet medium, sed quod pertingat ad
aliquod medium. Homo igitur in statu innocentiae ad aliquod medium
pervenit, ad hoc scilicet ut notitiam Dei acciperet non ex
sensibilibus creaturis, sed revelatione interna; non autem ad hoc
medium quod cognosceret essentiam angelicam; ad quod tamen medium
Angelus in sui creatione nondum beatus pervenit.
|
|