|
Et videtur quod sic.
1. Quia, ut dicit Ambrosius, omne peccatum est ex errore. Sed
Adam potuit peccare; igitur et errare.
2. Praeterea, voluntas non est nisi de bono, vel aestimato bono.
Cum autem voluntas est de bono, non peccatur. Nunquam ergo est
peccatum nisi praecedat aestimatio qua aestimatur aliquid bonum et non
est. Omnis autem talis aestimatio deceptio quaedam est. Ergo Adam
antequam peccaret, in statu innocentiae deceptus fuit.
3. Praeterea, Magister dicit, II Sent., dist. 21, quod
ideo mulier non horruit serpentem loquentem, quia cum noverit creatum
esse, etiam officium loquendi a Deo accepisse putavit. Hoc autem
falsum erat. Ergo mulier falsum opinata est antequam peccaret; ergo
decepta fuit.
4. Praeterea, sicut Magister in eadem dist. dicit, et etiam
Augustinus super Genes. ad litteram, in tali specie venire permissus
est Diabolus in qua eius malitia facile posset deprehendi. Sed in
quacumque specie venisset, potuisset deprehendi, si homo in statu
innocentiae decipi non poterat. Decipi igitur potuit.
5. Praeterea, mulier, audita promissione serpentis, speravit illam
se consequi posse; alias stulte appetiisset, cum tamen stultitia ante
peccatum non fuerit. Sed nullus sperat quod opinatur esse
impossibile. Ergo, cum esset impossibile id quod Daemon
promittebat, videtur quod mulier ante peccatum, hoc credens, decepta
fuerit.
6. Praeterea, intellectus hominis in statu innocentiae collativus
erat, et deliberatione indigens. Non autem indigebat deliberatione
nisi ad vitandum errorem. Ergo errare poterat in statu innocentiae.
7. Praeterea, intellectus Daemonis cum non sit corpori coniunctus,
videtur esse multo perspicacior quam intellectus hominis etiam in statu
innocentiae, qui erat corpori coniunctus. Sed Daemon decipi potest;
unde sancti dicunt quod quando videbant Christum Daemones infirmitates
patientem, extimabant eum purum hominem, quando autem miracula
facientem, tunc extimabant eum Deum esse. Ergo multo fortius homo in
statu innocentiae decipi potuit.
8. Praeterea, dum homo primo peccato peccavit, in ipso actu nondum
erat in statu culpae; quia cum status culpae causetur ex peccato, ante
primum peccatum fuisset aliud peccatum. Sed in actu quo primo homo
peccavit, deceptus fuit. Ergo ante statum culpae homo decipi potuit.
9. Praeterea, Damascenus dicit, II libro: haec, scilicet
cognitio fallax, Adae extiterat noviter plasmato. Sed quicumque
habet fallacem cognitionem, decipitur. Ergo Adam deceptus fuit in
ipsa novitate suae plasmationis.
10. Praeterea, speculativa cognitio est contra affectionem divisa.
Sed potest esse peccatum in affectiva sine hoc quod sit aliqua deceptio
in speculativa parte; quia multoties habentes scientiam contra
scientiam agimus. Ergo et potuit esse in primo homine deceptio in
parte speculativa, antequam esset peccatum in affectiva.
11. Praeterea, sicut habetur in Glosa I Tim. capit. II,
14, super illud: Adam non est seductus etc., Adam non fuit
seductus eo modo quo mulier, ut putaret esse verum quod Diabolus
suggerebat; in eo tamen fuisse seductum credi potest, quod commissum
veniale putaverit, quod peremptorium erat. Ergo Adam ante peccatum
decipi potuit.
12. Praeterea, nullus liberatur a deceptione nisi per notitiam
veritatis. Sed Adam non omnia sciebat. Ergo non in omnibus poterat
a deceptione esse immunis.
13. Si dicatur, quod servabatur per divinam providentiam a
deceptione.- Contra: divina providentia maxime in necessitatibus
subvenit. Sed in maxima necessitate quando fuisset ei utilissimum a
seductione liberari, divina providentia non servavit eum a seductione
illaesum. Ergo multo minus in aliis fuisset divina providentia a
deceptione liberatus.
14. Praeterea, homo in statu innocentiae dormivisset, ut dicit
Boetius in Lib. de duabus naturis, et eadem ratione etiam
somniasset. Sed in somnio quilibet homo decipitur, cum aliqualiter
similitudinibus rerum inhaereat quasi rebus ipsis. Ergo Adam in statu
innocentiae decipi potuit.
15. Praeterea, Adam in statu innocentiae sensibus corporalibus
usus fuisset. Sed in cognitione sensitiva, frequenter accidit
deceptio, sicut cum unum duo videntur, et cum id quod a remotis
videtur, parvum videtur. Ergo Adam in statu innocentiae non fuisset
omnino a deceptione liber.
1. Sed contra. Sicut dicit Augustinus, approbare vera pro falsis
non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Ergo in statu
innocentiae non poterat decipi; quod est vera pro falsis approbare.
2. Praeterea, anima nobilior est corpore. Sed in statu innocentiae
homo nullum defectum pati poterat in corpore. Ergo multo minus
deceptionem, quae est animae defectus.
3. Praeterea, in statu innocentiae nihil poterat esse contra hominis
voluntatem, quia sic potuisset ei inesse dolor. Sed decipi est
omnibus contrarium voluntati, secundum Augustinum, etiam his qui
decipere volunt. Ergo in statu innocentiae homo decipi non poterat.
4. Praeterea, omnis error vel est culpa, vel poena: quorum neutrum
in statu innocentiae esse poterat. Ergo nec error.
5. Praeterea, quando id quod est superius in anima, dominatur
inferiori, non potest esse error; quia per id quod est superius in
anima, scilicet synderesim, et intellectum principiorum, tota
cognitio hominis rectificatur. Sed in statu innocentiae id quod est
inferius in homine, erat omnino superiori subditum. Ergo non poterat
esse tunc deceptio.
6. Praeterea, secundum Augustinum: posse credere natura est
hominum, credere vero gratia fidelium. Ergo eadem ratione posse
decipi est naturae, decipi autem vitii. Sed in statu innocentiae non
erat vitium. Ergo nec tunc poterat esse deceptio.
7. Praeterea, sicut dicit Damascenus in libro II, homo in statu
innocentiae dulcissimo fructu contemplationis lasciviens, hac,
scilicet contemplatione, nutritus est. Sed cum homo convertitur ad
divina, non decipitur. Ergo Adam in statu illo decipi non poterat.
8. Praeterea, Hieronymus dicit: quidquid mali patimur, peccata
nostra meruerunt. Sed deceptio est malum. Ergo ante peccatum esse
non potuit.
Responsio. Dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod cum Adam non habuerit simpliciter omnium rerum
scientiam, sed quaedam cognoverit, et quaedam ignoraverit: in his
quorum notitiam habebat, nullo modo decipi poterat, ut in his quae
naturaliter cognoscuntur, et in his quae sibi divinitus revelabantur;
in aliis autem quorum scientiam non habebat, sicut sunt cogitationes
cordium, futura contingentia, et singularia a sensu absentia, poterat
quidem falsam aestimationem habere, leviter in huiusmodi aliquod falsum
opinando, non autem ita quod praecise assensum praeberet. Et ideo
dicunt, quod in eum error cadere non poterat, nec iterum falsa pro
veris approbaret, quia in his designatur praecisus assensus ad id quod
est falsum. Alii vero hoc dictum improbare nituntur, ex hoc quod
Augustinus, omnem falsam aestimationem errorem nominat, et dicit
etiam omnem errorem malum esse, in magnis quidem magnum, in parvis
autem parvum. Sed in hoc non est multum insistendum: quia cum de
rebus agitur, debet quaestio nominum intermitti. Unde dico, quod non
solum non potuit in statu innocentiae error esse, sed nec etiam
qualiscumque falsa opinio; quod sic patet. Quamvis enim in statu
innocentiae potuerit esse alicuius boni carentia, nullatenus tamen esse
poterat aliqua corruptio boni. Bonum autem ipsius intellectus est
cognitio veritatis; et ideo habitus illi quibus intellectus perficitur
ad cognoscendum verum, virtutes dicuntur, ut dicitur VI Ethic.,
utpote intellectus actum bonum reddentes. Falsitas autem non solum est
carentia veritatis, sed ipsius corruptio. Non enim sic se habet ad
veritatem ille qui omnino caret veritatis cognitione, in quo est
carentia veritatis, quamvis contrarium non opinetur, et ille qui habet
falsam opinionem, cuius aestimatio corrupta est per falsitatem. Unde
sicut verum est bonum intellectus, ita falsum est malum ipsius,
propter quod habitus opinativus non est virtus intellectualis, quia eo
contingit falsum dicere, ut dicitur VI Ethic. Nullus autem actus
virtutis malus esse potest, ac si ipsa opinio falsa, sit quidam malus
actus intellectus. Unde cum in statu innocentiae non fuerit aliqua
corruptio vel aliquod malum, non potuit esse in statu innocentiae
aliqua falsa opinio. Dicit etiam Commentator in III de anima,
quod falsa opinio ita se habet in cognoscibilibus, sicut monstrum in
natura corporali. Est enim falsa opinio proveniens praeter intentionem
ipsorum principiorum primorum, quae sunt quasi virtutes seminales
cognitionis, sicut et monstra eveniunt praeter intentionem virtutis
naturalis agentis; et hoc ideo quia omne malum est praeter
intentionem, ut dicit Dionysius, IV cap. de divinis Nomin.
Unde, sicut in conceptione humani corporis in statu innocentiae nulla
monstruositas accidisset, ita etiam in intellectu eius nulla falsitas
esse posset. Quod item patet ex hoc quod semper contingit inordinatio
quando aliquid movetur a non proprio motivo; sicut si voluntas moveatur
a delectabili sensus, cum debeat moveri tantummodo ab honesto.
Proprium autem motivum intellectus est id quod habet infallibilem
veritatem. Unde quandocumque intellectus movetur ab aliquo fallibili
signo, est aliqua inordinatio in ipso, sive perfecte sive imperfecte
moveatur. Unde, cum nulla inordinatio in intellectu hominis in statu
innocentiae esse potuerit, nunquam intellectus hominis inclinatus
fuisset magis in unam partem quam in aliam, nisi ab infallibili aliquo
motivo. Ex quo patet quod in eo non solum nulla falsa opinio fuisset;
sed penitus in eo nulla fuisset opinio; et quidquid cognovisset,
secundum certitudinem cognovisset.
Ad primum igitur dicendum, quod error ille ex quo omne peccatum
procedit, est error electionis, prout eligit quod eligendum non est,
secundum quem omnis malus ignorans dicitur a philosopho in III
Ethicorum. Hic autem error praesupponit inordinationem in parte
appetitiva. Ex hoc enim quod appetitus sensibilis afficitur ad suum
delectabile, et appetitus superior ei non repugnat, impeditur ratio ne
id quod habitualiter habet, in electionem deducat. Et sic patet quod
iste error non omnino praecedit peccatum, sed sequitur.
Ad secundum dicendum, quod illud quod apprehenditur ut apparens
bonum, non potest esse omnino non bonum, sed secundum aliquid bonum
est: et secundum hoc ut bonum apprehenditur a principio; utpote cum
cibus prohibitus apprehenditur ut visu decorus et delectabilis gustui,
et tunc appetitus sensibilis in huiusmodi bonum fertur sicut in proprium
obiectum. Sed quando superior appetitus inferiorem sequitur, tunc
sequitur illud quod est bonum secundum quid, ut bonum sibi
simpliciter; et sic ex deordinatione appetitus sequitur postmodum error
electionis, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod haec ratio contra utramque opinionem videtur
esse, si intelligamus quod mulier crediderit ex natura sua serpentem
accepisse usum loquendi; cum illi etiam qui hominem in statu
innocentiae credunt falli potuisse, nullo modo credant eum potuisse
falli in diiudicandis naturis rerum, cum rerum naturalium plenam
cognitionem habuerit. Hoc autem est contra naturam serpentis quod usum
loquendi habeat per naturam, cum hoc sit solum animalis rationalis.
Et ideo oportet dicere quod non credidit mulier serpentem usum loquendi
accepisse secundum naturam suam, sed secundum aliquam virtutem occulte
interius operantem; nec contulit an esset a Deo vel Daemone.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa sic intelligenda est (quare in
specie serpentis apparuerit) non quia deprehendi non posset in
quacumque specie appareret, sed quia in tali specie apparens facilius
poterat deprehendi.
Ad quintum dicendum, quod mulier speravit se posse aliquo modo
consequi quod serpens promisit, et credidit hoc aliquo modo esse
possibile; et in hoc seducta fuit, secundum apostolum, I Tim.
II, 14. Sed istam seductionem praecessit quaedam mentis elatio,
qua suam excellentiam inordinate appetiit, quam concepit statim ad
verba serpentis, sicut homines frequenter ad verba adulantium supra
seipsos efferuntur. Et haec quidem elatio praecedens, fuit
excellentiae propriae in generali, quae est primum peccatum, quod
consecuta est seductio, quia credidit esse verum quod serpens dicebat;
et sic consecuta est elatio, qua determinate hanc excellentiam appetiit
quam serpens promittebat.
Ad sextum dicendum, quod intellectus hominis in statu innocentiae
indigebat deliberatione ne incideret in errorem, sicut indigebat
comestione, ne corpus eius deficeret. Erat autem ita rectae
deliberationis, ut deliberando posset omnem errorem vitare, sicut
comedendo, omnem defectum corporalem. Unde sicut si non comederet,
peccaret omittendo, ita si non deliberaret, cum tempus esset; et sic
error peccatum sequeretur.
Ad septimum dicendum, quod sicut homo in statu innocentiae
defendebatur a passione corporali intrinseca, sicut est febri, et
huiusmodi, per efficaciam naturae; ab exteriori autem, sicut est
percussio et vulnus, non ex aliqua virtute interiori, cum non haberet
dotem impassibilitatis, sed ex providentia divina, quae eum ab omni
nocumento servabat immunem; ita etiam ab illa deceptione quae interius
contingit, cum aliquis seipsum paralogizat, defendebatur vigore
propriae rationis, ab exteriori autem deceptione defendebatur auxilio
divino, quod sibi ad omnia necessaria tunc aderat; Daemonibus autem
non adest, et propter hoc decipi possunt.
Ad octavum dicendum, quod actus momentanei simul dum esse incipiunt
suum effectum habent, sicut in eodem instanti quo aer illuminatur,
oculus videt. Unde cum motus voluntatis, in quo primo consistit
peccatum, sit in instanti: in eodem instanti quo peccavit, fuit statu
innocentiae destitutus; et sic decipi potuit in illo instanti.
Ad nonum dicendum, quod Damascenus loquitur de fallacia primi hominis
qua in ipso peccato deceptus est. Quod quidem peccatum noviter
plasmatus commisit; non enim diu in statu innocentiae perseveravit.
Ad decimum dicendum, quod ex hoc quod anima hominis in statu
innocentiae coniuncta erat summo bono, non poterat aliquis defectus in
homine esse quamdiu talis coniunctio continuaretur. Haec autem
coniunctio facta erat principaliter per affectum: unde antequam
affectiva corrumperetur, nec deceptio in intellectu, nec aliquis
defectus in corpore esse poterat; quamvis e converso potuerit esse
defectus in affectu, non praeexistente defectu in speculativo
intellectu, eo quod coniunctio non perficitur ad Deum in intellectu,
sed in affectu.
Ad undecimum dicendum, quod illam falsam opinionem qua credidit esse
veniale quod erat mortiferum, in Adam praecessit mentis elatio, sicut
et de muliere dictum est.
Ad duodecimum dicendum, quod in his quorum notitiam non habebat, a
deceptione defendi poterat partim ab interiori, quia eius intellectus
in alteram partem inclinatus non esset nisi a sufficienti motivo;
partim, et principalius, a divina providentia quae eum a deceptione
servasset immunem.
Ad decimumtertium dicendum, quod in statu quo peccavit, divinum ei
auxilium non defuisset ne seduceretur, si ad Deum se convertisset;
quod quia non fecit, in peccatum et seductionem decidit; et tamen illa
seductio peccatum consecuta est, ut ex dictis, patet.
Ad decimumquartum dicendum, quod quidam dicunt quod Adam in statu
innocentiae non somniasset. Sed istud non est necessarium. Somnii
enim visio non est in parte intellectiva, sed in parte sensitiva; unde
deceptio non fuisset in intellectu qui liberum usum in somno non
habuisset, sed magis in parte sensitiva.
Ad decimumquintum dicendum, quod quando sensus repraesentat secundum
quod accipit, non est falsitas in sensu, ut Augustinus dicit in libro
de vera religione, sed falsitas est in intellectu, qui iudicat hoc
modo esse in rebus sicut sensus demonstrat. Quod nunquam in Adam
fuisset, quia vel a iudicio cessasset intellectus, ut in somnis, vel
in vigilando de sensibilibus iudicans, verum iudicium habuisset.
|
|