|
Et videtur quod sic.
1. Quia secundum Anselmum, qualis fuit Adam, tales etiam filios
generasset. Sed Adam habuit omnium naturalium plenam scientiam, ut
dictum est prius. Ergo et illam eius filii mox nati habuissent.
2. Praeterea, sicut affectus perficitur virtute, ita intellectus
scientia. Sed Adam filii in statu innocentiae nati, mox cum
plenitudine omnium virtutum nati essent: transfudisset enim in eos
originalem iustitiam, ut Anselmus dicit. Ergo et similiter omnem
scientiam habuissent.
3. Praeterea, secundum Bedam, infirmitas, concupiscentia,
ignorantia et malitia consequuntur ex peccato. Sed in pueris mox natis
nulla fuisset concupiscentia, infirmitas vel malitia; ergo nec etiam
ignorantia aliqua, et ita habuissent omnem scientiam.
4. Praeterea, magis decuit eos nasci perfectos in anima quam in
corpore. Sed in corpore absque omni defectu nati fuissent. Ergo et
in anima absque omni ignorantia.
5. Praeterea, homo in statu innocentiae, secundum Damascenum,
fuit sicut alius Angelus. Sed Angeli mox in sua conditione omnium
naturalium notitiam habuerunt. Ergo et eadem ratione homines in statu
innocentiae.
6. Praeterea, eiusdem naturae fuit anima Adae et animae filiorum
eius. Sed anima Adae in sui principio condita fuit omni plena
scientia naturali, ut dictum est. Ergo et animae filiorum eius in
eadem scientiae plenitudine conderentur.
7. Praeterea, maior perfectio cognitionis debetur homini quam aliis
animalibus. Sed alia animalia mox nata habent naturalem aestimationem
convenientis et nocivi; sicut agnus fugit lupum, et sequitur matrem
mox natus. Ergo multo fortius pueri in statu innocentiae perfectam
scientiam habuissent.
1. Sed in contrarium. Est auctoritas Hugonis de s. Victore, qui
dicit, quod non fuissent nati perfecti in scientia, sed ad eam per
temporis spatium pervenissent.
2. Praeterea, cum anima sit corporis perfectio, oportet proficere
proportionaliter animam et corpus. Sed pueri in statu innocentiae non
habuissent perfectam staturam in corpore, sicut et Adam habuit in
principio suae conditionis. Ergo eadem ratione nec habuissent plenam
scientiam, sicut Adam habuit.
3. Praeterea, filiorum est accipere a patre esse, naturam et
disciplinam. Sed si filii Adam mox nati plenam scientiam habuissent,
ab eo disciplinam non potuissent accipere. Ergo non servaretur inter
eos et primum parentem completus paternitatis ordo.
Responsio. Dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod pueri in statu innocentiae, quantum ad ea quae sunt
animae, perfecti fuissent sicut et Adam, et quantum ad virtutes, et
quantum ad scientiam. Quod autem non essent perfecti secundum corpus,
hoc erat propter necessitatem materni uteri, quia oportebat nasci.
Alii vero sequentes Hugonem, dicunt, quod sicut secundum corpus non
statim accepissent perfectam staturam, sed ad eam profecissent
tempore, ita etiam ad perfectam scientiam tempore pervenissent. Ut
autem sciatur quae harum opinionum verior sit, sciendum est, quod alia
ratio est de Adam, et de filiis eius mox natis. Adam enim, quia
instituebatur ut principium totius humani generis, oportuit ut statim
conditus non solum haberet id quod pertinet ad principium naturalis
perfectionis, sed id quod pertinet ad terminum. Filii autem eius,
qui non constituebantur ut principium humani generis, sed ut ex
principio existentes, non oportebat in termino perfectionis naturalis
institui. Sufficiebat autem, si habebant tantum de perfectione mox
nati, quantum initium naturalis perfectionis requirit. Initium autem
naturalis perfectionis quoad cognitionem secundum duas opiniones
diversimode assignatur. Quidam enim, ut Platonici, posuerunt quod
anima ad corpus venit plena omnibus scientiis, sed nube corporis
opprimitur, et impeditur ne scientia habita libere uti possit nisi
quantum ad quaedam universalia; sed postmodum per exercitium studii et
sensuum, huiusmodi impedimenta tolluntur, ut libere sua scientia uti
possit: et sic discere dicunt esse idem quod reminisci. Quod si haec
opinio vera esset, tunc oporteret dicere, quod pueri mox nati in statu
innocentiae omnium scientiam habuissent, quia corpus in statu illo erat
omnino animae subditum, unde per molem corporis non potuisset anima ita
opprimi ut suam perfectionem quodam modo amitteret. Sed quia haec
opinio procedere videtur ex hoc quod eadem ponitur natura animae et
Angeli, ut sic anima in suae creationis principio plenam scientiam
habeat, sicut et intelligentia dicitur esse plena formis creata;
ratione cuius Platonici dicebant animas fuisse ante corpora, et post
corpus redire ad compares stellas, quasi quasdam intelligentias: quae
quidem opinio non est consona Catholicae veritati, ideo secundum
opinionem Aristotelis alii dicunt, quod intellectus humanus est
ultimus in ordine intelligibilium, sicut materia prima in ordine
sensibilium; et sicut materia secundum sui essentiam considerata nullam
formam habet, ita intellectus humanus in sui principio est sicut tabula
in qua nihil est scriptum, sed postmodum in eo scientia per sensus
acquiritur virtute intellectus agentis. Sic igitur principium
naturalis humanae cognitionis est esse quidem in potentia ad omnia
cognoscibilia, non habere autem a principio notitiam nisi eorum quae
statim per lumen intellectus agentis cognoscuntur, sicut sunt prima
principia universalia. Et sic non oportuit filios Adam mox natos
omnem scientiam habuisse; sed ad eam tempore proficientes
pervenissent. Sed tamen aliquam scientiam in eis perfectam ponere
oportet, scilicet scientiam eligendorum et vitandorum, quae ad
prudentiam pertinet, quia sine prudentia ceterae virtutes esse non
possunt, ut probatur VI Ethic.: quas oportebat pueros habere
propter originalem iustitiam. Et haec opinio mihi videtur verior, si
consideretur id quod naturae integritas requirebat. Si autem aliquid
aliud ex divina gratia eis fuisset collatum ultra id quod requirit
naturae integritas, hoc asseri non potest, cum non habeatur ex
auctoritate expressum.
Ad primum igitur dicendum, quod qualis fuit Adam, tales filios
genuisset quantum ad ea quae sibi debebantur ex natura speciei. Sed
quantum ad ea quae sibi debebantur ut erat principium totius humani
generis, non oportebat quod filii ei similes nascerentur.
Ad secundum dicendum, quod ad perfectam coniunctionem cum Deo, quam
requirebat innocentiae status, omnes virtutes requiruntur, non autem
omnes scientiae.
Ad tertium dicendum, quod quamvis pueri mox nati non habuissent omnem
scientiam, non tamen ignorantiam habuissent quae ex peccato
consequitur, quae est nescientia eorum quae debent sciri: habuissent
enim nescientiam eorum quae status eorum non requirebat ut scirent.
Ad quartum dicendum, quod etiam in corpore puerorum non fuisset
aliquis defectus quo privarentur bono tunc eis debito; erat tamen in
eorum corporibus carentia alicuius boni quod eis postmodum accessisset,
sicut staturae perfectae, et dotum gloriae. Et similiter est dicendum
ex parte animae.
Ad quintum dicendum, quod Angeli secundum gradum naturae sunt
altiores animabus, quamvis quantum ad beneficia gratiae, animae eis
esse possint aequales; unde non oportet de natura animae concedere quod
Angelo naturaliter debetur. In statu autem innocentiae dictus est
homo quasi alius Angelus propter plenitudinem gratiae.
Ad sextum dicendum, quod quamvis anima Adae et animae filiorum eius
sint eiusdem naturae, non tamen eiusdem officii: quia anima Adae
constituebatur ut quidam fons, unde in omnes posteros disciplina
proveniret; et ideo oportebat eam statim esse perfectam: quod non
oportuit de animabus filiorum.
Ad septimum dicendum, quod animalia bruta in sui principio accipiunt
naturalem aestimationem ad cognoscendum nocivum et conveniens, quia ad
hoc ex propria inquisitione pervenire non possunt. Homo autem ad hoc
et multa alia potest per rationis inquisitionem pervenire; unde non
oportuit quod omnis scientia homini naturaliter insit. Et tamen
scientia operabilium ad prudentiam pertinens est homini naturalior quam
scientia speculabilium; unde quidam inveniuntur naturaliter prudentes,
non autem naturaliter scientes, ut dicitur Ethic. VI. Et propter
hoc etiam prudentiam non obliviscuntur homines de facili sicut
scientiam. Et ideo etiam pueri magis tunc fuissent perfecti in his
quae pertinent ad prudentiam, quam in his quae pertinent ad scientiam
speculativam, ut dictum est.
|
|