|
Et videtur quod sic.
1. Quia si impediti fuissent, hoc non fuisset nisi propter defectum
corporis. Sed corpus in statu illo in nullo resistebat animae. Ergo
nec poterat usus rationis impediri.
2. Praeterea, virtus vel potentia quae non utitur organo, non
impeditur in sua operatione propter organi defectum. Sed intellectus
est potentia non utens organo, ut dicitur in Lib. III de anima.
Ergo actus intellectus non poterat tunc impediri propter defectum
organi corporalis.
3. Si dicatur, quod impediebatur propter defectum corporis, in
quantum intellectus accipiebat a sensibus:- contra, intellectus est
superior quam aliqua sensitiva potentia. Sed hoc videtur esse
inordinatum quod superius ab inferiori accipiat. Cum igitur nulla
inordinatio fuerit in natura hominis in statu illo, videtur quod non
oportuisset intellectum a sensibus accipere.
4. Praeterea, intellectus indiget sensibus ad hoc ut per eos
scientiam acquirat; cum autem scientiam acquisiverit, non indiget
eis, sicut nec homo equo postquam explevit iter suum, ut dicit
Avicenna. Sed secundum unam opinionem, pueri in statu innocentiae
habuerunt plenarie habitus omnium scientiarum. Ergo non poterant
impediri quin uterentur scientia habita propter imperfectionem organorum
sensibilium.
5. Praeterea, defectus organorum corporalium magis impedit sensum
quam intellectum sed pueri non patiuntur tantum defectum corporalem quin
possint videre et audire. Ergo nec propter defectum corporalem eorum
intellectus impeditur; sed, ut videtur, propter poenam primi
peccati. Hoc autem ante peccatum non fuisset. Ergo tunc pueri plenum
usum intellectus habuissent mox nati.
6. Praeterea, sicut se habent animalia bruta ad naturalem
aestimationem, ita se habet homo ad notitiam quam naturaliter habet.
Sed bruta animalia mox nata uti possunt naturali aestimatione. Ergo
et pueri in statu innocentiae mox nati uti poterant naturali notitia ad
minus primorum principiorum.
7. Praeterea, Sap. IX, 15: corpus quod corrumpitur,
aggravat animam. Sed corpus hominis in statu innocentiae non erat
corruptibile. Ergo ex eo anima non aggravabatur, quin liberum usum
rationis haberet.
1. Sed contra. Omnis actio quae est communis animae et corpori,
impeditur propter corporis defectum. Sed intelligere est actio animae
et corpori communis, ut patet in I de anima. Ergo ex defectu sive
imperfectione quam patiebantur pueri in corpore, usu rationis poterat
impediri.
2. Praeterea, secundum philosophum in Lib. III de anima,
nequaquam sine phantasmate intelligit anima. Sed usus phantasiae
impeditur per defectum organi corporalis. Ergo et usus intellectus;
et sic idem quod prius.
Responsio. Dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod pueri in statu innocentiae habuissent plenum usum omnium
corporalium membrorum; et quod ista ineptitudo membrorum quae in pueris
nunc videtur, ut scilicet non possint uti pedibus ad incedendum et
manibus ad scalpendum, et sic de aliis, totaliter ex primo peccato
provenit. Alii autem, considerantes huiusmodi ineptitudines ex
principiis naturalibus causari, utpote ex humiditate, quam necesse est
in pueris abundare dicunt quod etiam in statu innocentiae membra
puerorum non fuissent omnino habilia ad suos actus, quamvis nec omnino
ita deficientia sicut et modo sunt: quia nunc cum eo quod est naturae,
adiungitur id quod est corruptionis. Quae quidem opinio probabilior
videtur. Unde, cum necesse sit humiditatem praecipue in cerebro
abundare in pueris, in quo vis imaginativa et aestimativa et memorativa
et sensus communis sua organa habent; harum virtutum actus praecipue
necesse erat impediri, et per consequens intellectum qui immediate ab
huiusmodi potentiis accipit, et ad eas se convertit quandocumque est in
actu; et tamen non tantum fuisset usus intellectus ligatus in pueris
sicut nunc est. Si autem alia opinio esset vera, tunc in nullo usus
intellectus in pueris ligatus esset.
Ad primum igitur dicendum, quod anima dupliciter a corpore potest
impediri. Uno modo per modum contrarietatis, quod fit dum corpus
animae resistit et eam obnubilat: quod quidem in statu innocentiae non
fuisset. Alio modo per modum impotentiae et defectus: in quantum
scilicet corpus non est sufficiens ad omnia illa explenda ad quae
anima, quantum est de se, sufficiens esset; et hoc modo animam a
corpore fuisse impeditam in statu innocentiae nihil prohibuit. Sic
enim constat quod per corpus impediebatur ne obstrusa transiret, ne
tanta facilitate locum mutaret, quanta cum est separata mutat; et per
hunc modum impediebatur ne usum potentiarum perfecte habere posset. In
hoc tamen nullus dolor fuisset, quia anima propter sui ordinationem non
imperasset nisi quod corpus exequi posset.
Ad secundum dicendum, quod quamvis intellectus non utatur organo,
tamen accipit a potentiis quae organo utuntur; et ideo propter
impedimentum vel defectum corporalium organorum eius actus impeditur.
Ad tertium dicendum, quod species intelligibilis id quod in ea formale
est, per quod est intelligibilis actu, habet ab intellectu agente,
qui est potentia superior intellectu possibili; quamvis id quod in ea
materiale est, a phantasmatibus abstrahatur. Et ideo magis proprie
intellectus possibilis a superiori accipit quam ab inferiori, cum id
quod ab inferiori est, non possit accipi ab intellectu possibili nisi
secundum quod accipit formam intelligibilitatis ab intellectu agente.
Vel dicendum, quod inferiores vires quantum ad aliquid etiam
superiores sunt, maxime in virtute agendi et causandi, ex hoc ipso
quod sunt propinquiores rebus exterioribus, quae sunt causa et mensura
cognitionis nostrae. Et hinc est quod sensus non per se, sed secundum
quod est informatus specie rei sensibilis, ministrat imaginationi, et
sic deinceps.
Ad quartum dicendum, quod secundum philosophum in III de anima,
intellectiva comparatur ad phantasmata sicut ad obiecta. Unde non
solum indiget intellectus noster converti ad phantasmata in acquirendo
scientiam, sed etiam in utendo scientia acquisita; quod patet ex hoc
quod si laedatur organum imaginativae virtutis, ut fit in
phraeneticis, etiam scientia prius acquisita homo uti tunc non potest
dum anima est in corpore. Dictum autem Avicennae intelligitur de
anima a corpore separata, quae habet alium modum intelligendi.
Ad quintum dicendum, quod quia imaginativae virtutis organum, et
memorativae et cogitativae, est in ipso cerebro, quod est locus summae
humiditatis in corpore humano. Ideo etiam propter abundantiam
humiditatis quae est in pueris, magis impediuntur actus harum virium
quam etiam sensuum exteriorum. Intellectus autem accipit immediate non
a sensibus exterioribus, sed ab interioribus.
Ad sextum dicendum, quod quaedam alia animalia naturaliter sunt siccae
complexionis: et ideo in principio suae creationis non est in eis tanta
humiditatis abundantia, quae multum actus sensuum interiorum impediat.
Homo autem naturaliter est temperatae complexionis, et oportet quod in
eo abundet calidum et humidum: et ideo in principio suae generationis
oportet quod proportionaliter in eo maior humiditas inveniatur. In
omnibus enim generationibus animalium et plantarum principium ab humore
sumitur.
Ad septimum dicendum, quod corpus quod corrumpitur, aggravat animam,
non solum per impotentiam, sed etiam per resistentiam et
obnubilationem. Sed corpus hominis in statu innocentiae impediebat
actus animae solum per imperfectionem virtutis vel dispositionis.
|
|