|
Et videtur quod non.
1. Nulla enim operatio communis animae et corpori potest remanere in
anima post mortem. Sed intelligere est operatio animae et corpori
communis; dicit enim philosophus in I de anima, quod dicere animam
intelligere, simile est ac si dicatur texere vel aedificare. Ergo
anima post mortem non potest intelligere.
2. Sed dicebat, quod philosophus loquitur de actu intelligendi qui
competit animae secundum faciem inferiorem, non autem de illo qui sibi
competit secundum faciem superiorem.- Sed contra: facies superior
animae est secundum quam ad divina convertitur. Sed homo, etiam cum
intelligit aliquid ex divina revelatione, suum intelligere dependet a
corpore, quia oportet quod intelligere etiam illud sit per conversionem
ad phantasmata, quae in organo corporali sunt. Ut enim dicit
Dionysius I cap. caelestis hierarchiae: impossibile est nobis aliter
lucere divinum radium nisi varietate sacrorum velaminum circumvelatum;
et appellat velamina ipsas corporales formas sub quibus spiritualia,
revelantur. Ergo intelligere quod animae competit secundum superiorem
faciem, a corpore dependet; et sic nullo modo intelligere in anima
post mortem manet.
3. Praeterea, Eccle., IX, 5: dicitur: viventes sciunt se
esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius; Glossa: quia non
proficiunt amplius. Ergo videtur quod anima post mortem vel nihil
cognoscat, si ly amplius temporaliter sumatur, vel quod saltem nihil
possit intelligere eorum quae prius non intellexit; sic enim
proficeret, quod est contra Glossam.
4. Praeterea, secundum philosophum in III de anima, sicut se
habet sensus ad sensibilia, ita se habet anima intellectiva ad
phantasmata. Sed sensus nihil potest sentire nisi sensibilia ei
praesententur. Ergo nec anima humana aliquid potest intelligere nisi
praesententur ei phantasmata. Sed phantasmata non praesentabuntur ei
post mortem; quia illa non praesentantur nisi in aliquo organo
corporali. Ergo anima post mortem non potest intelligere.
5. Sed dicebat, quod philosophus loquitur de anima secundum statum
quo est in corpore.- Sed contra: obiectum determinatur potentiae
secundum naturam ipsius potentiae. Sed eadem est natura animae
intellectivae ante mortem et post. Ergo, si anima intellectiva ante
mortem ordinatur ad phantasmata sicut ad obiecta, videtur quod et post
mortem similiter; et sic idem quod prius.
6. Praeterea, anima non potest intelligere si ab ea potentia
intellectiva removeatur. Sed post mortem, potentiae intellectivae,
scilicet agens intellectus et possibilis, non manent in anima.
Huiusmodi enim potentiae competunt ei secundum unionem ad corpus; si
enim non esset unita corpori, non haberet huiusmodi potentias, sicut
nec Angelus habet. Ergo anima post mortem non potest intelligere.
7. Praeterea, philosophus dicit in I de anima, quod intelligere
corrumpitur quodam interius corrupto. Istud autem interius de quo
philosophus loquitur, corrumpitur in morte. Ergo et intelligere post
mortem non erit.
8. Praeterea, si anima post mortem intelligit, oportet quod
intelligat per aliquam potentiam; quia omne quod agit, agit per
potentiam activam, et quod patitur, patitur per potentiam passivam.
Aut igitur per eamdem potentiam quam habuit in via, aut per aliam.
Si per aliam, tunc videtur quod quando a corpore separatur, novae
potentiae ei aggenerentur; quod non videtur esse probabile. Si autem
per eamdem, hoc iterum non videtur, cum potentiae quas nunc habet,
insint ei ex ratione unionis ad corpus; quae quidem unio in morte
cessat. Ergo anima post mortem intelligere non potest.
9. Praeterea, si potentia intellectiva in ipsa maneat: aut manet
solum secundum quod fundatur in substantia animae, aut secundum quod
comparatur ad actum. Sed non secundum quod fundatur in substantia
animae: quia si solum sic remaneret, tunc non posset intelligere aliud
nisi se. Nec iterum secundum quod comparatur ad actum: quia secundum
quod comparatur ad actum, perficitur per habitus quos in corpore
acquisivit, qui quidem habitus a corpore dependent. Ergo videtur quod
potentia intellectiva post mortem non remaneat; et sic post mortem
anima non intelliget.
10. Praeterea, omne quod intelligitur, vel intelligitur per
essentiam intelligentis, vel per essentiam rei intellectae, vel per
similitudinem rei intellectae in intelligente existentis. Sed non
potest dici quod anima intelligat res solum per essentiam ipsius rei
intellectae: quia sic non intelligeret nisi seipsam, et habitus, et
alia quorum essentiae praesentialiter sunt in ipsa. Similiter non
potest dici quod intelligat solum per essentiam sui intelligentis: quia
sic, si intelligeret alia a se, oporteret quod essentia sua esset
exemplar aliarum rerum, sicut essentia divina est exemplar omnium
rerum, ratione cuius Deus intelligendo essentiam suam omnia alia
intelligit: quod de anima dici non potest. Similiter nec per
similitudines rerum intellectarum in anima existentes: quia maxime
videretur quod intelligeret per species quas in corpore acquisivit.
Nec potest dici quod per eas solum intelligat: quia sic animae
puerorum, quae nihil a sensibus acceperunt, nihil post mortem
intelligerent. Ergo videtur quod anima nullo modo post mortem possit
intelligere.
11. Praeterea, si dicatur quod cognoscet per species concreatas;
contra: quidquid est animae concreatum, aequaliter competit ei
existenti in corpore, et a corpore separatae. Si igitur animae
humanae concreatae sunt species quibus cognoscere possit, cognoscere
per huiusmodi species non solum competit ei postquam est a corpore
separata, sed dum est in corpore; et sic videtur quod superfluerent
species quas a rebus accipit.
12. Si autem dicatur, quod dum est coniuncta corpori, impeditur a
corpore ne eis uti possit; contra: si corpus impedit usum istarum
specierum: aut hoc erit ratione corporeae naturae, aut ratione
corruptionis. Sed non ratione naturae corporeae: quia nullam habet
contrarietatem ad intellectum: nihil autem est natum impediri nisi a
suo contrario. Similiter nec ratione corruptionis: quia sic in statu
innocentiae, quando huiusmodi corruptio non erat, homo huiusmodi
innatis speciebus uti potuisset, et sic sensibus non eguisset, quibus
mediantibus a rebus anima species acciperet; quod videtur esse falsum.
Ergo videtur quod anima separata per species innatas non intelligat.
13. Si autem dicatur quod intelligit per species infusas; contra:
huiusmodi species vel sunt ei infusae a Deo, vel ab Angelo. Sed non
ab Angelo: quia sic oporteret quod huiusmodi species ab Angelo in
anima crearentur. Similiter nec a Deo: quia non est probabile quod
Deus infunderet dona sua existentibus in Inferno; unde sequeretur
quod animae in Inferno non intelligerent. Et ita non videtur quod per
species infusas anima separata intelligat.
14. Praeterea, Augustinus in X de Trin., cap. V, assignans
modum quo anima cognoscit, sic dicit: quia anima non secum potest
introrsus tamquam in regionem incorporeae naturae ipsa corpora inferre,
imagines eorum convolvit et rapit factas in semetipsa de semetipsa; dat
enim eis formandis quiddam substantiae suae; servat autem aliquid quo
libere de specie talium imaginum iudicet; et hoc est magis mens, idest
rationalis intelligentia, quae servatur et iudicet. Nam illas animae
partes quae corporum similitudinibus informantur, etiam cum bestiis nos
communes habere sentimus. In quibus verbis exprimitur, quod iudicium
animae rationalis est de imaginibus, quibus informantur potentiae
sensitivae. Sed huiusmodi imagines non manent post mortem, cum sint
receptae in organo corporali. Ergo nec animae rationalis iudicium,
quod est eius intelligere, post mortem remanet in anima.
1. Sed contra. Secundum Damascenum, nulla substantia destituitur
propria operatione. Sed propria operatio animae rationalis est
intelligere. Ergo post mortem anima intelligit.
2. Praeterea, sicut aliquid ex coniunctione ad corpus materiale
redditur passivum, ita per separationem ab eodem redditur activum:
calidum enim et agit et patitur propter coniunctionem caloris ad
materiam; si autem esset calor sine materia, ageret et non pateretur.
Ergo et anima per separationem a corpore redditur omnino activa. Sed
quod potentiae animae non possint per seipsas cognoscere sine
exterioribus obiectis, hoc eis competit in quantum sunt passivae sicut
philosophus dicit de sensu, Lib. II de anima. Ergo anima post
separationem a corpore poterit per seipsam intelligere non accipiendo ab
aliquibus obiectis.
3. Praeterea, Augustinus dicit in IX de Trinitate, quod mens
ipsa sicut corporearum rerum notitias per sensus corporis colligit, sic
incorporearum rerum per semetipsam. Sed ipsa semper sibi praesens
erit. Ergo poterit ad minus intelligentiam habere de incorporeis
rebus.
4. Praeterea, ut ex auctoritate Augustini inducta apparet,
secundum hoc anima cognoscit res corporeas quod earum imagines convolvit
et rapit in seipsa. Sed hoc liberius facere poterit post separationem
a corpore; maxime cum hoc de semetipsa facere eam dicat Augustinus in
auctoritate inducta. Ergo a corpore separata poterit melius
intelligere.
5. Praeterea, in libro de spiritu et anima dicitur, quod anima a
corpore separata trahit secum suas potentias. Sed ratione suarum
potentiarum dicitur cognoscitiva. Ergo post mortem cognoscere
poterit.
Responsio. Dicendum, quod sicut dicit philosophus in I de anima,
si nulla operationum ipsius animae est ei propria, ut scilicet possit
eam sine corpore habere, impossibile est ipsam animam separari a
corpore. Operatio enim cuiuslibet rei est quasi finis eius, cum sit
optimum in ipsa. Unde, sicut firmiter secundum fidem Catholicam
sustinemus quod anima post mortem remaneat a corpore separata; ita
etiam sustinere necesse est quod sine corpore existens intelligere
possit. Sed modum intelligendi difficile est considerare, eo quod
necesse est ponere eam habere alium modum intelligendi quam nunc
habeat; cum nunc manifeste appareat quod intelligere non possit nisi ad
phantasmata convertatur, quae post mortem omnino non manent. Quidam
enim dicunt, quod sicut nunc a sensibilibus rebus species accipit
mediantibus sensibus, ita tunc accipere poterit nullo sensu
interveniente. Sed hoc videtur impossibile, quia ab extremo in
extremum non fit transitus nisi per media. Species autem in ipsa re
sensibili habet esse maxime materiale, in intellectu autem summe
spirituale; unde oportet quod in hanc spiritualitatem transeat
mediantibus quibusdam gradibus, utpote quod in sensu habet spiritualius
esse quam in re sensibili, in imaginatione autem adhuc spiritualius
quam in sensu, et sic deinceps ascendendo. Unde alii dicunt, quod
per species rerum a sensibus receptas dum erat in corpore, et in ipsa
anima conservatas, post mortem intelligit. Sed haec opinio a
quibusdam sequentibus opinionem Avicennae improbatur. Cum enim anima
intellectiva non utatur corporali organo ratione intellectus, non
potest aliquid esse in parte intellectiva animae nisi in ratione
intelligibilis. In virtutibus autem utentibus organo corporali potest
aliquid conservari non in ratione cognoscibilis, sed sicut in quodam
subiecto corporali; ratione cuius contingit quod quaedam potentiae
sensitivae sunt, quae non semper actu apprehendunt species vel
intentiones in se conservatas, sicut patet de imaginatione et memoria.
Et sic videtur quod in parte intellectiva nihil conservetur nisi quod
actu apprehenditur; et sic nullo modo per species prius receptas a
rebus anima post mortem intelligere possit. Sed hoc non videtur
verum, quia omne quod recipitur in aliquo, recipitur in eo per modum
recipientis. Cum autem substantia immaterialis habeat esse magis fixum
et stabile quam substantia corporea, in parte intellectiva recipientur
species firmius et immobilius quam in aliqua re materiali. Et quamvis
recipiantur in ea secundum rationem intelligibilis, non tamen oportet
quod semper actu intelligantur, quia non semper sunt in ea in actu
perfecto, nec in potentia pura; sed in actu incompleto, qui est
medius inter potentiam et actum, quod est esse aliquid habitualiter in
intellectu. Unde etiam philosophus vult, quod anima intellectiva sit
locus specierum in III de anima, utpote eas in se retinens et
conservans. Sed tamen huiusmodi species receptae prius et conservatae
non sufficiunt ad cognitionem quam necesse est ponere in anima
separata; tum propter animas puerorum, tum etiam propter hoc quod
multa erunt cognita ab anima separata quae nunc non cognoscuntur a
nobis, ut poenae Inferni, et alia huiusmodi. Et ideo alii dicunt,
quod anima separata quamvis a rebus non accipiat, habet tamen
potestatem ut seipsam rebus cognoscendis conformet apud rerum
praesentiam; sicut videmus quod imaginatio aliquas formas componit ex
seipsa, quas nunquam per sensus accepit. Sed hoc etiam non potest
stare, quia impossibile est quod sit idem aliquid quod educat se de
potentia in actum. Anima autem nostra est in potentia ad similitudines
rerum quibus cognoscit. Unde oportet quod efficiantur in actu non per
ipsam animam, sed per aliquid quod habet illas similitudines in actu;
vel per res ipsas, vel per Deum, in quo sunt omnes formae in actu.
Unde nec etiam imaginatio aut intellectus aliquam formam de novo
componit nisi ex aliquibus praeexistentibus; sicut componit formam
montis aurei ex praeexistentibus similitudinibus auri et montis. Et
ideo alii dicunt, quod formae quibus anima separata intelligit, sunt
ei impressae a Deo ab ipsa sua creatione, per quas, secundum
quosdam, etiam nunc intelligimus; ita quod per sensus non acquiruntur
animae novae species, sed tantummodo excitatur anima ad species quas in
se habet intuendas, secundum quod Platonici dixerunt, qui volebant
quod addiscere nihil erat nisi reminisci. Sed huic opinioni
experientia contradicit. Videmus enim quod qui caret uno sensu, caret
una scientia, utpote carens visu non potest scientiam habere de
coloribus; quod non esset, si anima non indigeret a sensibus accipere
species quibus cognoscat. Secundum alios vero, per has species
concreatas anima corpori coniuncta nihil intelligit a corpore impedita;
intelliget autem per eas cum erit a corpore separata. Sed hoc etiam
durum videtur ut species quae naturaliter inditae sunt animae,
totaliter a corpore impediantur, cum tamen coniunctio corporis ad
animam non sit accidentalis animae, sed naturalis. Non enim invenimus
duorum quae sunt naturalia uni rei unum esse totaliter alterius
impeditivum; alias alterum esset frustra. Dissonat etiam haec positio
ab opinione philosophi, III de anima, qui comparat intellectum
humanae animae tabulae in qua nihil est scriptum. Et ideo aliter
dicendum est, quod unumquodque recipit influentiam a suo superiori per
modum sui esse. Esse autem animae rationali acquiritur quodam modo
medio inter formas separatas et formas materiales. Formae enim
separatae, scilicet Angeli, recipiunt esse a Deo non dependens ab
aliqua materia, nec in aliqua materia. Formae vero materiales esse a
Deo accipiunt et in materia existens, et a materia dependens, quia
sine materia conservari non potest. Anima vero rationalis acquirit
esse a Deo in materia quidem existens, in quantum est forma corporis,
ac per hoc secundum esse corpori unita: non autem a corpore dependens,
quia esse animae sine corpore conservari potest. Et ideo etiam
influentiam a Deo medio modo recipit anima rationalis inter Angelos et
substantias materiales. Recipit enim intellectuale lumen hoc modo ut
eius intellectiva cognitio habeat ordinem ad corpus, in quantum a
corporeis potentiis accipit (phantasmata), et ad ea respicere habeat
in actu considerando; in quo inferior Angelis invenitur. Et tamen
hoc lumen non est corpori obligatum, ut eius operatio per organum
corporeum compleatur; in quo invenitur superior omni materiali forma,
quae non operatur nisi operationem cui communicat materia. Sed quando
anima erit a corpore separata, sicut esse suum habebit neque a corpore
dependens neque in corpore existens, ita etiam influentiam
intellectualis cognitionis recipiet, ut nec sit corpori obligata quasi
per corpus exerceatur, neque omnino aliquem ordinem ad corpus habeat.
Et ideo, quando anima primo creata corpori infunditur, non datur ei
aliquid de intellectuali cognitione nisi per ordinem ad corporeas
potentias; utpote quod per intellectum agentem possit facere
phantasmata intelligibilia in actu, quae sunt potentia intelligibilia,
et per intellectum possibilem recipere species intelligibiles sic
abstractas. Et inde est, quod quamdiu habet esse coniunctum corpori
in statu huius viae, non cognoscit etiam illa quorum species in ipsa
reservantur nisi inspiciendo ad phantasmata. Et propter hoc etiam nec
revelationes ei aliquae divinitus fiunt nisi sub speciebus
phantasmatum, nec etiam ipsas substantias separatas intelligere
potest, utpote quae sufficienter per sensibilium species cognosci non
possunt. Sed quando habebit esse a corpore absolutum, tunc recipiet
influentiam intellectualis cognitionis hoc modo quo Angeli recipiunt
sine aliquo ordine ad corpus, ut scilicet species rerum ab ipso Deo
recipiat, nec oporteat ad intelligendum in actu per has species, vel
per eas quas prius acquisivit, ad aliqua phantasmata converti. Possit
nihilominus ipsas substantias separatas, scilicet Angelos vel
Daemones, naturali cognitione videre, quamvis non Deum, quod nulli
creaturae conceditur sine gratia. Ex quibus colligi potest quod anima
post mortem tribus modis intelligit: uno modo per species quas recepit
a rebus dum erat in corpore; alio modo per species in ipsa sua
separatione a corpore sibi divinitus infusas; tertio modo videndo
substantias separatas, et in eis species rerum intuendo. Sed hoc
ultimum non subiacet eius arbitrio, sed magis arbitrio substantiae
separatae, quae suam intelligentiam aperit loquendo et claudit
tacendo; quae quidem locutio qualis sit, alibi dictum est.
Ad primum igitur dicendum, quod operatio intellectus quae est communis
animae et corpori, est operatio quae modo animae intellectivae competit
in ordine ad corporeas potentias, sive hoc accipiatur secundum
superiorem partem animae, sive secundum inferiorem. Sed post mortem
habebit anima a corpore separata operationem quae nec fiet per organum
corporale, nec aliquem ordinem habebit ad corpus.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod auctoritas illa loquitur de profectu
meriti; quod patet ex alia Glossa quae, ibidem, dicit: quidam
asserunt post mortem crescere et decrescere merita, ut intelligatur
quod nihil proficiunt amplius in cognoscendo; ut scilicet sint maioris
meriti vel praemii, vel quod limpidior cognitio eis debeatur; non
autem sic quod nihil prius ignotum postea cognoscant: constat enim quod
poenas Inferni, quas nunc non cognoscunt, tunc cognoscent.
Ad quartum dicendum, quod philosophus, in III de anima non
loquitur nisi de intellectu corpori coniuncto; alias enim consideratio
de intellectu ad naturalem non pertineret.
Ad quintum dicendum, quod quamvis eadem sit natura animae ante mortem
et post mortem quantum ad rationem speciei; tamen non est idem modus
essendi, et per consequens nec idem modus operandi.
Ad sextum dicendum, quod in anima separata remanebit potentia
intellectiva, et intellectus agens et possibilis: huiusmodi enim
potentiae non causantur in anima ex corpore; quamvis in anima corpori
unita existentes aliquem ordinem habeant ad corpus, quem non habebunt
in anima separata.
Ad septimum dicendum, quod philosophus loquitur de intelligere quod
nunc nobis competit in ordine ad phantasmata: hoc enim et impeditur,
impedito organo corporali et totaliter, corrumpitur, eo corrupto.
Ad octavum dicendum, quod eaedem potentiae intellectivae quae nunc
sunt in anima, erunt in anima separata, quia sunt naturales;
naturalia autem oportet manere, quamvis nunc habeant ordinem ad
corpus, quem tunc non habebunt, ut dictum est.
Ad nonum dicendum, quod potentiae intellectivae remanent in anima
separata, et ex parte illa qua radicantur in essentia animae, et ex
parte illa qua comparantur ad actum; nec oportet quod habitus illi qui
in corpore sunt acquisiti, destruantur; nisi forte secundum opinionem
praetactam, quae dicit, quod nulla species remanet in intellectu nisi
dum actu intelligitur. Dato etiam quod habitus illi non remanerent,
remaneret potentia intellectiva ordinata ad actus alterius modi.
Ad decimum dicendum, quod anima post mortem intelligit per aliquas
species. Et potest quidem intelligere per species quas in corpore
acquisivit, quamvis illae non usquequaque sufficiant, ut obiectio
tangit.
Alia autem duo concedimus.
Ad decimumtertium dicendum, quod infusio donorum gratuitorum non
pertingit ad eos qui sunt in Inferno; sed eorum quae ad statum naturae
pertinent, participatione non privantur: nihil enim est universaliter
boni participatione privatum, ut Dionysius dicit in II cap. Cael.
Hierar. Praedicta autem specierum infusio quae fit in separatione
animae a corpore, pertinet ad conditionem naturae substantiae
separatae; et ideo huiusmodi infusione nec animae damnatorum
privantur.
Ad decimumquartum dicendum, quod Augustinus in verbis illis intendit
ostendere quomodo anima sibi circumponat corporalium rerum
similitudines, ut quandoque se aestimet esse corpus, ut patet in
opinionibus antiquorum philosophorum. Quod quidem ex hoc contingere
dicit, quod anima intenta corporibus, per sensus exteriores ad ea
afficitur, ratione cuius ipsa corpora ad se introducere nititur quantum
possibile est. Cum autem ipsa sit incorporea, non potest ad seipsa
corpora introducere, sed similitudines corporum introducit quasi in
regionem incorporeae naturae, dum formae existentes in imaginatione
sunt absque materia, nondum tamen pertingunt usque ad regionem
incorporeae naturae, propter hoc quod nondum sunt ab appendiciis
materiae absolutae. Has autem similitudines dicitur rapere, in
quantum eas quasi subito a sensibilibus abstrahit. Dicitur autem
convolvere eas, in quantum eas simplificat, vel in quantum eas
componit et dividit. In semetipsa autem eas facit, in quantum in
potentia animae, scilicet imaginativa, recipiuntur. De semetipsa
autem eas facit, quia ipsa anima est quae huiusmodi imaginationes in
seipsa format, ut ly de denotet principium efficiens. Et ideo
subiungit, quod anima quiddam substantiae suae dat formandis huiusmodi
speciebus, quia scilicet aliqua pars animae in substantia eius
radicata, huic formationis imaginum officio deputatur. Quia vero omne
quod iudicat de aliquo, oportet ab eo esse liberum, ratione cuius
intellectus factus est purus et immixtus, ut omnia iudicet, secundum
philosophum; ideo ad hoc quod anima iudicet de talibus imaginibus,
quod non sunt ipsae res, sed rerum similitudines, oportet esse aliquid
in anima superius, quod istis imaginibus non occupatur: et hoc est
mens, quae de talibus imaginibus iudicare potest. Non tamen oportet
quod mens de solis his imaginibus iudicet; sed etiam de his, quae
neque sunt corpora neque corporum similitudines, interdum iudicat.
|
|