|
Et videtur quod non.
1. Quia si cognoscit singularia, aut hoc est per species
concreatas, aut per species acquisitas. Non autem per acquisitas,
quia in intellectiva parte animae non recipiuntur species singulares,
sed universales; et hoc solum animae genus separatur a corpore, sicut
perpetuum a corruptibili, secundum philosophum. Similiter nec per
species concreatas, quia cum singularia sint infinita, oporteret
ponere infinitas species ei esse concreatas, quod est impossibile.
Ergo anima separata singularia non cognoscit.
2. Sed dicebat, quod cognoscit singularia per speciem
universalem.- Sed contra: species indistincta non potest esse
distinctae cognitionis principium. Sed species universalis est
indistincta; cognitio autem singularium est distincta cognitio. Ergo
per species universales anima separata cognoscere singularia non
potest.
3. Sed dicebat, quod anima separata ad praesentiam singularis
conformat se singulari, et sic illud cognoscit.- Sed contra: quando
singulare est praesens animae, aut aliquid a singulari transit in
animam, aut nihil. Si aliquid, ergo anima separata aliquid a
singularibus recipit, quod absonum videtur. Si autem nihil, ergo
species in anima existentes remanent communes, et ita per eas non
potest aliquid singulare cognosci.
4. Praeterea, nihil existens in potentia educit se de potentia in
actum. Sed anima cognoscitiva est in potentia ad res cognoscibiles.
Ergo ipsa non potest se educere in actum, ut ipsamet eis se
conformet. Et ita videtur quod anima separata singularia non cognoscat
apud singularium praesentiam.
1. Sed contra. Est quod, Luc. XVI, 23, dicitur, quod
dives in Inferno cognovit Abraham et Lazarum, et etiam de fratribus
suis adhuc viventibus notitiam retinebat. Ergo anima separata
singularia cognoscit.
2. Praeterea, dolor non est sine cognitione. Sed anima ex igne et
aliis poenis Inferni dolorem sustinebit. Ergo singularia cognoscet.
Responsio. Dicendum, quod sicut dictum est, anima separata duobus
modis cognoscit: uno modo per species sibi infusas in ipsa
separatione; alio modo per species quas in corpore accepit. Et
quantum ad primum modum, attribuenda est animae separatae cognitio
similis angelicae cognitioni; unde, sicut Angeli singularia
cognoscunt per species concreatas, ita et anima per species sibi in
ipsa separatione inditas. Cum enim ideae in mente divina existentes
sint factrices rerum quantum ad formam et materiam, oportet quod sint
earum exemplaria et similitudines secundum utrumque. Unde per eas
cognoscitur res non solum secundum naturam generis et speciei, quae
penes principia formalia sumitur, sed etiam secundum suam
singularitatem, cuius principium est materia. Formae autem mentibus
angelicis concreatae, et quas animae in sua separatione adipiscuntur
sunt quaedam similitudines illarum idealium rationum quae sunt in mente
divina; ita quod, sicut ab illis ideis effluunt res ut subsistant in
forma et materia, ita effluunt species in mentibus creatis, quae sint
cognoscitivae rerum et quantum ad formam, et quantum ad materiam, id
est et quantum ad naturam universalem, et quantum ad singularem: et
sic per huiusmodi species anima separata singularia cognoscit. Species
autem quae sunt acceptae a sensibus, sunt similes rebus secundum hoc
tantum quod res agere possunt; hoc est secundum formam. Et ideo per
eas non possunt singularia cognosci, nisi forte in quantum recipiuntur
in aliqua potentia utente organo corporali, in qua quodammodo
materialiter et sic particulariter recipiuntur. In intellectu vero,
qui est omnino a materia immunis, non possunt esse principium nisi
universalis cognitionis, nisi forte per quamdam reflexionem ad
phantasmata, a quibus intelligibiles species abstrahuntur. Quae etiam
reflexio post mortem, corruptis phantasmatibus, esse non poterit.
Poterit tamen anima huiusmodi formas universales ad singularia
applicare, quorum notitiam per aliam cognitionem habet.
Ad primum igitur dicendum, quod anima separata non cognoscit
singularia per species in corpore acquisitas, nec per species
concreatas, sed per species sibi inditas in separatione. Nec tamen
oportet quod tunc etiam ei species infinitae infundantur ad singularia
cognoscenda: tum quia singularia quae ab ea sunt cognoscenda, non sunt
actu infinita; tum quia per unam similitudinem speciei possunt a
substantia separata omnia individua illius speciei cognosci, in quantum
illa similitudo speciei efficitur uniuscuiusque singularium propria
similitudo secundum proprium respectum ad hoc vel illud individuum,
sicut et de Angelis dictum est in quaestione de Angelis; et sicut
patet de essentia divina, quae non solum individuorum unius speciei,
sed omnium entium est propria similitudo secundum diversos respectus ad
diversas res.
Ad secundum dicendum, quod species illae quibus anima separata
cognoscit singularia, quamvis sint in se immateriales et sic
universales, tamen sunt similitudines rei et quantum ad naturam
universalem, et quantum ad naturam singularem; et ideo nihil prohibet
per eas singularia cognosci.
Alia concedimus.
|
|