|
Et videtur quod non.
1. Scientia enim est perfectio scientis. Omnis autem perfectio est
nobilior perfectibili. Si ergo Christus est sciens secundum aliquam
scientiam creatam, aliquid creatum erit anima Christi nobilius; quod
videtur inconveniens.
2. Praeterea, operatio non attribuitur naturae, sed hypostasi;
sunt enim operationes suppositorum et particularium. Sed personae
Christi sufficit ad intelligendum scientia increata. Ergo superfluum
est in ipso ponere scientiam creatam.
3. Praeterea, quanto aliquid est nobilius, tanto est Deo
similius. Sed anima Christi est nobilior quam calor corporalis. Cum
igitur calor corporalis agat sine medio, et in hoc sit Deo similis,
qui sine medio operatur, videtur quod multo fortius anima Christi
intelligat non mediante aliqua scientia creata.
4. Sed dicebat, quod operatio caloris ab intra procedit, operatio
autem scientiae ab extra, cum sit secundum motum a rebus ad animam;
unde non est simile.- Sed contra: in operatione cognoscitiva non
solum est receptio, sed iudicium de receptis. Quamvis autem receptio
sit ab exteriori, iudicium tamen ab interiori procedit. Ergo operatio
scientiae non omnino est ab exteriori.
5. Praeterea, Christus filius Dei non assumpsit aliquam
imperfectionem nisi quae ad nostram redemptionem valebat. Sed
imperfectio scientiae non valet ad nostram redemptionem. Ergo
imperfectionem scientiae non assumpsit. Omnis autem creata scientia,
ex hoc ipso quod creata est, aliquid imperfectionis habet. Ergo
creatam scientiam non assumpsit.
6. Praeterea quicumque est semper in actu considerationis secundum
perfectissimam scientiam, non indiget aliqua scientia minus perfecta,
quia nunquam secundum eam consideraret, et sicut frustra esset in eo.
Sed Christus semper est in actu considerationis secundum
perfectissimam scientiam, quae est scientia increata. Ergo in eo non
est ponere aliam scientiam creatam.
7. Praeterea, natura non facit per duo quod per unum potest facere;
et multo minus Deus, qui ordinatius quam natura operatur. Sed
Christus poterat fieri sapiens, si solam scientiam increatam haberet.
Ergo non est factus sapiens scientia creata.
8. Praeterea, I Corinth. XIII, 10: cum venerit quod
perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Plus autem est
imperfecta scientia creata in comparatione ad scientiam increatam, quam
specularis visio per comparationem ad visionem speciei. Si igitur
ratione imperfectionis visio fidei tollitur, ubi supervenit visio
speciei, multo fortius tolletur scientia creata in Christo, ubi fuit
scientia increata.
9. Praeterea, verbum unitum animae est magis ei intimum quam
intellectus animae nostrae, ut cum sit verbum ei unitum non solum per
essentiam, praesentiam et potentiam, sicut ceteris creaturis, et per
gratiam sicut iustis, sed etiam in unitate personae. Sed anima nostra
per potentiam intellectivam intelligit. Ergo anima Christi poterat
esse sapiens per sapientiam verbi, et ita non indigebat scientia
creata.
10. Praeterea, scientia creata, si eam Christus habuit, non est
sibi data nisi ad eius perfectionem, sed anima Christi unita verbo,
et scientiam creatam habens, non est nobilior quam si soli verbo
uniretur sine scientia creata; quia creatura adiuncta Deo nihil adicit
bonitatis, sicut nec punctus, additus lineae facit eam maiorem. Ergo
in Christo non est ponere scientiam creatam.
1. Sed contra. Est quod dicitur Luc. II, versic. 52: puer
Iesus proficiebat sapientia etc.; constat autem quod non secundum
sapientiam increatam proficere poterat, quia illa nec proficit nec
deficit. Ergo in eo est ponere scientiam creatam.
2. Praeterea, secundum Damascenum, omnia quae in natura nostra
plantavit Dei verbum, assumpsit. Plantavit autem scientiam creatam.
Ergo et illam assumpsit.
3. Praeterea, sicut scientia divina est supra scientiam
intellectivam creatam, ita scientia intellectiva creata est supra
scientiam sensitivam. Sed scientia sensitiva non tollitur ab eo qui
habet scientiam intellectivam creatam, ut patet in homine. Ergo et
scientia intellectiva creata potest manere superveniente intellectiva
increata.
Responsio. Dicendum, quod sicut in Christo est ponere duas
naturas, ita etiam duas scientias, creatam scilicet et increatam.
Quidam tamen haeretici posuerunt in Christo solam scientiam
increatam. Ut autem huius erroris videamus originem, sciendum est,
quod quidam unionem divinae et humanae naturae intellexerunt hoc modo
factam esse quo anima corpori unitur; ut scilicet sicut anima est forma
corporis, ita divinitas esset forma humanitatis in Christo. Et ideo
quidam considerantes, quod si verbum uniretur corpori Christi sicut
anima corpori nostro quod posset eum vivificare sicut anima corpus
nostrum vivificat, posuerunt quod in Christo non fuerunt nisi duae
substantiae, scilicet corpus, et divinitas, quae corpus loco animae
vivificabat. Et hic fuit error Eunomii et sequacium eius. Quidam
vero attendentes hoc esse divinitati indignum quod corpori uniretur ut
ipsum vivificans, posuerunt in Christo animam vivificantem corpus et
sensificantem, sensibilem videlicet et vegetabilem, non autem
intellectualem: sed dicebant, quod ipsum verbum erat in Christo loco
intellectualis animae. Et hic fuit error Apollinaris et sequacium
eius. Quo quidem errore supposito, planum esset in Christo non esse
nisi scientiam increatam. Praedictus autem modus intelligendi unionem
ad hoc inducit ut credatur una quaedam natura ex divina et humana
confecta, sicut ex anima et corpore non solum fit una hypostasis, sed
etiam una natura. Ex quo ulterius sequitur quod utriusque naturae
veritas corrumpatur. Cum enim hoc sit de ratione divinae naturae ut
sit a rebus omnibus separata quantum ad esse; si ponatur esse alicuius
corporis actus, a propria ratione decidet. Similiter etiam si a
natura humana subtrahatur vel anima vel intellectus, vel aliquid eorum
quae ad integritatem naturae pertinent, non remanebit veritas speciei;
cum ita sit de rationibus specierum sicut de numeris, ut dicitur in
VIII Metaphysic., in quibus unitate addita vel subtracta,
species numeri variatur. Et ideo secundum praedictum errorem Christus
neque verus Deus neque verus homo esset. Ad hoc ergo quod Christus
verus Deus et verus homo sit, oportet in ipso ponere omnia quae ad
naturam divinam pertinent; et iterum seorsum secundum rationem naturae
in eadem persona omnia quae speciem hominis constituunt. Et ut non
solum verus homo, sed etiam perfectus sit, oportet in eo ponere omnia
quae nobis ad perfectionem necessaria sunt, sicut habitus scientiarum
et virtutum. Sicut enim divinitas non potest esse actus corporis, ut
ea corpus formaliter vivat, vel rationalis creatura fiat; ita non
potest esse actus animae rationalis, ut ea formaliter sit sciens vel
virtuosus, sicut nos per habitum virtutis vel scientiae. Et ideo
oportet in Christo ponere scientiam creatam, et virtutem creatam.
Ad primum igitur dicendum, quod scientia creata est quidem secundum
quid anima Christi nobilior, in quantum est actus eius; secundum quem
modum et color eius corpore nobilior est, et quodlibet accidens suo
subiecto, prout comparatur ad ipsum sicut actus ad potentiam.
Simpliciter tamen subiectum est nobilius accidente; et sic anima
Christi, propria scientia.
Ad secundum dicendum, quod quamvis operatio attribuatur hypostasi ut
operanti, tamen attribuitur naturae ut operationis principio.
Operatio autem non recipit speciem ab operante, sed a principio
operationis; unde in uno operante sunt diversae operationes secundum
speciem propter diversa operationum principia, sicut in homine videre
et audire. Quamvis igitur in Christo non sit nisi una hypostasis,
tamen sunt in eo duae naturae, et ideo etiam duae operationes; et
oportet Christum esse perfectum ad utramque operationem. Et sic non
solum est in eo scientia increata, quae sufficit ad operationem naturae
increatae, sed etiam scientia creata, quae exigitur ad perfectam
operationem naturae creatae.
Ad tertium dicendum, quod calor, proprie loquendo, non agit, sed
est medium quo ignis agit. Unde ita se habet ad operationem
calefactionis sicut se habet scientia creata ad actum considerationis.
Ad quartum dicendum, quod quamvis in consideratione scientiae sit
aliquid quod est ab intrinseco, tamen talis operatio non completur sine
eo quod ab extrinseco est; et in hoc dissimilitudo attenditur.
Ad quintum dicendum, quod quamvis esse creatum sit imperfectum
comparatum ad eminentiam divinae operationis; unumquodque tamen in
genere suo perfectum est, et sui generis perfectionem quamdam
requirit. Unde et natura creata in Christo quamdam perfectionem
habuit creatam, quae fuit scientia creata.
Ad sextum dicendum, quod Christus semper est in actu considerationis
secundum scientiam increatam; sed quia ei duae operationes competunt
secundum duas naturas, ideo per hoc non excluditur quin etiam habeat
considerationem scientiae creatae.
Ad septimum dicendum, quod si Christus haberet tantum scientiam
increatam, esset quidem sapiens Deus, sed, ut ita dixerim, non
sapiens homo; unde ad hoc quod in humanitate sapiens esset, oportuit
quod scientiam creatam haberet.
Ad octavum dicendum, quod verbum apostoli intelligitur de perfectione
quae imperfectioni opponitur: tunc enim perfecto adveniente imperfectum
tollitur. Perfectio autem divinae scientiae non opponitur
imperfectioni scientiae creatae, cum non sint circa idem; unde ratio
non sequitur.
Ad nonum dicendum, quod quamvis verbum sit magis intraneum animae quam
aliqua eius potentia, prout eam sustinet et in esse conservat; tamen
intellectus vel aliqua alia potentia est magis unum cum anima, quia non
solum in persona, sed in natura: secundum quod potentia est quaedam
perfectio ipsius animae, non autem verbum. Unde anima Christi non
potest, formaliter loquendo, intelligere per verbum sicut per
intellectum.
Ad decimum dicendum, quod quamvis verbum et scientia creata non sint
melius quam solum verbum; tamen anima unita verbo et perfecta scientia
creata, est perfectior quam si verbo uniretur sine hoc quod scientiam
creatam haberet; quia scientia creata in aliqua habitudine se habet ad
animam in qua non se habet verbum. Et ideo ratio non sequitur.
|
|