|
Et videtur quod non.
1. Quia, ut dicitur I Corinth., XIII, 10: cum venerit
quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Scientia autem qua
nunc res in seipsis cognoscimus, ex parte est, ut ibidem dicitur.
Ergo adveniente perfecta scientia gloriae, evacuatur, sicut et ibi
expresse videtur velle apostolus. Sed in Christo fuit cognitio
gloriae ab initio suae conceptionis, qua scilicet cognovit res in
verbo. Ergo non habuit aliam scientiam de rebus.
2. Sed dicebat, quod scientia evacuatur adveniente gloria, non
quantum ad essentiam, sed quantum ad modum quo nunc inquirendo et
convertendo se ad phantasmata intellectus speculatur.- Sed contra,
modus iste est de essentia scientiae; ablato autem aliquo essentiali,
non potest rei substantia remanere. Ergo non potest ipsa scientia
secundum suam substantiam remanere, modo isto cessante.
3. Praeterea, secundum philosophum in II Ethicorum, omnes
habitus ex actibus acquisiti, reddunt similes actus illis actibus ex
quibus acquisiti sunt. Sed scientia quam nunc habemus acquisita est ex
talibus considerationibus quibus ad phantasmata convertimur, et
procedimus conferendo. Ergo non potest talis scientia nisi tales actus
reddere. Frustra ergo remaneret scientia, tali modo sciendi
cessante.
4. Praeterea, impossibile est duas formas eiusdem speciei in uno et
eodem subiecto esse. Sed anima Christi videns res in verbo, habet
similitudines rerum quas videt, cum nihil videatur nisi per suam
similitudinem. Ergo non est possibile quod earumdem rerum habeat alias
similitudines. Et ita non potest esse alia scientia in Christo nisi
illa qua cognoscit res in verbo.
5. Praeterea, scientia ponitur in anima Christi propter eius
perfectionem. Sed anima Christi ex quo videt res in verbo et verbum
ipsum, non est perfectior vel minus perfecta, sive habeat aliam
scientiam, sive non. Ergo non est in eo ponere aliam scientiam.
Probatio mediae est per Augustinum qui dicit in IV confessionum:
infelix homo qui scit omnia illa, scilicet creaturas, te autem
nescit; beatus autem qui te scit, etiam si illa nesciat. Qui autem
te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te solum
beatus.
1. Sed contra. Christus fuit Angelis perfectior, ut probat
apostolus, Hebr., I, 4 ss. Sed Angeli praeter cognitionem
rerum quam habent in verbo, habent etiam rerum cognitionem in propria
natura, ut patet per Augustinum super Genes. ad litteram. Ergo
multo fortius anima Christi praeter scientiam rerum quam habet in
verbo, scit res in propria natura.
2. Praeterea, nulla naturalium perfectionum Christo debuit deesse.
Sed naturalis perfectio animae humanae est ut cognoscat res in proprio
genere. Ergo talem scientiam de rebus Christus habuit.
Responsio. Dicendum, quod, sicut prius dictum est, perfectio
supernaturaliter conveniens Christo non excludit naturalem eius
perfectionem, sicut vita increata non excludit animam vivificantem.
Cognitio autem qua anima Christi cognoscit verbum et res in verbo,
est supernaturalis, ut dictum est, art. praeced., unde per hoc non
excluditur quin anima Christi habeat omnem perfectionem naturalem.
Cuiuslibet autem existentis in potentia perfectio naturalis est ut in
actum educatur. Intellectus autem possibilis naturaliter est in
potentia ad intelligibilia: unde antequam in actum reducatur, est
imperfectus; perficitur autem cum in actum reducitur, ut rerum
notitiam habeat. Et ideo quidam philosophi attendentes perfectionem
naturalem hominis, dixerunt ultimam felicitatem hominis in hoc
consistere quod in anima hominis describatur ordo totius universi.
Habuit igitur Christus hanc perfectionem, ut per scientiam sibi
divinitus infusam res in propria natura cognosceret, multo perfectius
quam homo in statu innocentiae, vel quam Angeli secundum cognitionem
naturalem.
Ad primum igitur dicendum, quod circa scientiam est duplex opinio.
Una quod scientia hic acquisita remaneat quantum ad essentiam habitus,
sed tollatur modus quo hic scientia utimur: et secundum hanc procedit
responsio illa quae tacta est in obiiciendo. Tamen oportet addere,
quod cum Christus esset comprehensor et viator, habuit utrumque modum
considerandi: unum quo Angelis conformabatur, ut sine discursu
consideraret; alium quo per conversionem ad phantasmata: quod quidem
Christo proprium est, ut scilicet utrumque hunc modum habeat, cui
competit esse comprehensorem et viatorem simul. Alia vero opinio est,
quod etiam secundum essentiam habitus scientia hic acquisita evacuetur:
et secundum hanc (quamvis non credam eam esse veram) potest
responderi, quod anima Christi non habuit scientiam a sensibus
acquisitam, sed infusam, qualem Angeli habent per species
concreatas; et talem scientiam constat etiam in Angelis remanere cum
gloriae visione.
Ad secundum dicendum, quod modus iste cognoscendi non est essentialis
scientiae ex parte sui, sed ex parte subiecti, cui secundum statum
viae talis modus intelligendi competit. Hoc autem per se solum
essentiale est scientiae secundum seipsam, ut per eam scibilia
cognoscantur. Et ideo quando variatur status subiecti, variatur modus
intelligendi, non tamen habitus scientiae.
Ad tertium dicendum, quod unus actus potest dici similis alteri
dupliciter. Uno modo quantum ad speciem actus, quam trahit a materia
circa quam est. Et sic habitus acquisitus semper reddit actum similem
illi actui a quo generatus est; sicut fortia faciendo efficitur aliquis
fortis, et fortis effectus fortia facit. Alio modo quantum ad modum
qui sequitur dispositionem subiecti: et sic non oportet actus
praedictos esse similes. Constat enim quod actus ex quibus fortitudo
politica acquiritur, sunt actus cum tristitia et sine delectatione
effecti; actus autem qui sequuntur habitum, sunt faciliores, et cum
delectatione, vel saltem sine tristitia. Ita etiam videmus in
scientia, quod homo considerando aliqua acquirit scientiam illorum, et
sciens illa potest eadem considerare, tamen alio modo quam ante, quia
iam non inquirit, sed contemplatur quod prius inquisiverat. Et sic
etiam nihil prohibet, actus qui redduntur ab habitibus in statu
gloriae, habere alium modum.
Ad quartum dicendum, quod anima Christi et quaelibet alia anima non
habet alias similitudines eorum quae cognoscit in verbo, quam ipsum
verbum, quantum ad hoc quod in verbo cognoscere dicitur; quamvis ex
hoc quod in verbo videt, possit sibi formare similitudines eorum quae
videt; sicut qui videt aliquid in speculo, videt rem per formam
speculi. Dictum autem est de hoc plenius in quaestione de Angelis.
Ad quintum dicendum, quod beatitudo hominis consistit in cognitione
Dei, non autem in cognitione creaturarum. Unde non est aliquis
beatior propter creaturarum cognitionem, sed solum propter cognitionem
Dei. Nihilominus tamen ipsa creaturarum cognitio ad perfectionem
animae naturalem pertinet, ut dictum est, art. praeced.
|
|