|
Et videtur quod non.
1. Deus enim scit infinita, ut dicit Augustinus. Sed anima
Christi non potest scire infinita, cum sit finita. Ergo anima
Christi non potest cognoscere in verbo omnia quae scit Deus.
2. Sed dicebat, quod animae Christi ex unione ad verbum confertur,
ut possit infinita cognoscere.- Sed contra: operatio animae Christi
exit ab ea non mediante verbo, sed mediante potentia propria.
Potentia autem eius non est infinita, cum essentia eius sit finita.
Ergo nec operatio eius potest se extendere ad infinita cognoscenda,
quamvis verbum, cui unitur, sit infinitum.
3. Praeterea, in unione humanae et divinae naturae, ut dicit
Damascenus, quod increatum est, mansit increatum; et quod creatum,
mansit creatum. Sed cuiuslibet creati et capacitas et actio est
finita. Ergo ex unione verbi ad animam Christi non habuit anima
Christi quod posset cognoscere infinita.
4. Praeterea, verbo, quia infinitum est, convenit non solum
cognoscere infinita, sed etiam comprehendere infinitum, scilicet
Deum. Si igitur ex unione ad verbum hoc habuit anima Christi quod
cognoscat infinita, pari ratione ex eadem unione habuit quod
comprehenderet Deum; quod falsum esset.
5. Praeterea, operatio illa qua anima Christi infinita
cognoscebat, aut erat creator, aut creatura. Si creator, procedebat
autem ab anima Christi, quae est creatura; ergo creator a creatura
procedit, quod est impossibile. Si autem est creatura, omnis autem
creatura est finita; ergo operatio illa est finita; ergo per eam
infinita non cognoscuntur.
6. Sed dicebat, quod quamvis illa operatio sit finita, habet tamen
respectum ad infinita.- Sed contra: illa relatio qua ad infinita
refertur, aut est creatura, aut creator; et proceditur post eodem
modo ut supra.
7. Praeterea, si anima Christi scit infinita; cum omne quod
cognoscitur, per aliquam speciem cognoscatur, aut cognoscet illa
infinita per speciem infinitam, aut per finitam. Sed non per speciem
infinitam, quia nulla species creata est infinita. Si autem per
finitam, finita autem species non est infinitorum ratio, impossibile
erit quod anima Christi infinita cognoscat.
8. Sed dicebat, quod species qua cognoscit anima Christi, quamvis
sit creata, habet tamen ex unione verbi Dei quod sit infinitorum ratio
cognoscendi.- Sed contra: unio verbi Dei non elevat aliquam
creaturam ultra terminos creaturae: quod enim est creatum, nullo modo
potest fieri increatum. Sed hoc est ultra terminos creaturae quod
aliquid sit infinitorum ratio. Ergo ad hoc non elevatur per unionem
aliqua species creata.
9. Praeterea, Isidorus dicit, quod homo assumptus non aequabatur
verbo neque in scientia neque in aliquo alio. Ergo nec in numero
scitorum; ergo et cetera.
10. Praeterea, duae quantitates aequales secundum longitudinem,
quamvis non aequales secundum latitudinem, possumus aliquo modo dicere
esse aequales. Sed sicut quantum dicitur esse magnum pluribus
dimensionibus, ita scientia dicitur esse magna ex diversis rationibus;
tum propter multitudinem scitorum, tum propter claritatem cognitionis.
Si igitur scientia animae Christi aequatur scientiae divinae in numero
scitorum, quamvis non in limpiditate vel claritate cognitionis,
poterit dici quod scientia animae Christi sit aequalis aliquo modo
divinae scientiae; quod videtur absurdum, ut creatura in aliquo
aequetur creatori.
11. Praeterea, Christus cum natura nostra assumpsit illos
defectus, qui non impediebant finem assumptionis, scilicet nostram
redemptionem. Sed nescientia multarum rerum nunquam impedivisset
redemptionem nostram: utpote si Christus nescisset quot lapilli sunt
in fundo alicuius fluminis. Ergo non est dicendum quod Christus omnia
sciverit.
12. Sed dicebat, quod quamvis talium cognitio non iuvet ad finem
nostrae redemptionis, tamen horum nescientia impediret Christi
perfectionem.- Sed contra: sicut nescientia repugnat perfectioni
animae, ita fames et sitis perfectioni corporis. Sed Christus
assumpsit famem et sitim propter hoc quod non obviabant nostrae
redemptioni. Ergo pari ratione multorum nescientiam assumere debuit.
13. Praeterea, Ambrosius, dicit: omnis natura suis certis
limitibus comprehenditur. Sed nullum tale se extendit ad infinita.
Ergo anima Christi non cognoscit infinita.
14. Praeterea, sicut scientia dicitur esse infinita extensione, in
quantum infinita cognoscit; ita intensive, in quantum in infinitum
limpide cognoscit. Sed scientia Christi non fuit infinita intensive,
quia sic in limpiditate aequaretur divinae scientiae. Ergo nec fuit
infinita extensive; ergo nec scivit infinita, nec omnia quae Deus
scit.
1. Sed contra. Est quod dicitur Apocal. cap. V, 12, super
illud: dignus est agnus (...) accipere sapientiam, Glossa:
omnium cognitionem quae Deus novit. Ergo anima Christi scit omnia
quae Deus scit.
2. Praeterea, uno infinito possibile est infinita cognoscere, quia
et Deus sua essentia, quae est infinita, infinita cognoscit. Sed
anima Christi videt verbum, quod est infinitum, et per verbum videt
alia. Ergo potest scire infinita.
3. Praeterea, Coloss. I, 19, dicitur, quod in Christo
placuit omnem divinitatis plenitudinem inhabitare. Sed hoc non esset,
nisi haberet omnium notitiam quae Deus novit. Ergo anima Christi
scit omnia quae Deus scit.
4. Praeterea, quidquid alicui creaturae communicari potest, animae
Christi communicatum est. Sed habere omnium notitiam est creaturae
communicabile; quia, secundum philosophum, intellectus possibilis est
in potentia ad omnia intelligibilia. Ergo animae Christi communicatum
est ut omnia videret in verbo.
Responsio. Dicendum, quod ad evidentiam huius quaestionis oportet
intelligere quid est dictu aliquid in verbo videre. Sciendum igitur,
quod nihil potest videri in aliquo nisi illo modo quo est in illo.
Contingit autem aliqua multa esse in uno dupliciter. Uno modo divisim
et pluraliter; sicut plures formae resplendent in speculo unaquaeque
divisim, et sic plures homines sunt in domo. Alio modo uniformiter et
simpliciter; sicut plures effectus virtute sunt in causa, ut etiam
conclusiones in principio, et membra in semine. Quicumque igitur
aliquid intuetur, consequens est ut et illa videat quae in eo sunt
multipliciter et divisim, eo quod unumquodque eorum sibi offertur sicut
et illud unum in quo continentur; et pro tanto qui videt speculum,
videt formas in speculo resultantes. Sed qui videt aliquid unum, non
oportet quod videat omnia quae in eo sunt uniformiter sive unite, nisi
quando totam virtutem illius unius comprehendit; sicut qui videt
aliquod principium, non oportet quod videat omnes conclusiones virtute
in eo existentes, nisi forte illud comprehendat. Res autem creatae
sunt in Deo, non quidem multipliciter, sed unite, ut Dionysius
dicit. Unde cum dicitur res esse in Deo, magis assimilatur illi modo
quo effectus sunt in causa vel conclusiones in principio, quam modo
illi quo formae sunt in speculo. Et ideo non oportet quod quicumque
videt verbum, videat omnia quae verbum in seipso videt, ut quidam
dixerunt, afferentes exemplum de formis speculi quae videntur speculo
viso. Ipsum enim verbum se comprehendit; unde omnia quae in eo
virtualiter et unite sunt, cognoscit, se videns. Intellectus autem
creati, qui verbum non comprehendunt, non oportet quod videndo
verbum, omnia videant quae in verbo sunt. Sed tamen in hoc anima
Christi maiori praerogativa gaudet quam intellectus aliquis creatus;
videt enim in verbo omnia praesentia, praeterita et futura. Cuius
ratio est, quia, cum Deus sit principium omnium rerum et finis;
duplex habitudo ipsius ad creaturas invenitur: una secundum quam omnia
a Deo procedunt in esse; alia secundum quam ad eum ordinantur ut in
finem: quaedam per viam assimilationis tantum, sicut irrationales
creaturae; quaedam vero tam per viam assimilationis, quam etiam
pertingendo ad ipsam divinam essentiam. Cuilibet enim naturae
procedenti a Deo inditum est ut in bonum tendat per suam omnem
operationem. In cuiuslibet autem boni consecutione creatura Deo
assimilatur; sed creaturae rationales super hoc habent ut sua
operatione ad ipsum Deum cognoscendum et amandum pertingant; unde prae
ceteris creaturis beatitudinis sunt capaces. In utraque autem
praedictarum habitudinum invenitur creaturas creator excedere. Quantum
ad primam quidem, quia super omnia quae Deus fecit, adhuc posset alia
dissimilia facere, et novas species et nova genera, et alios mundos;
nec unquam id quod factum est, facientis virtutem adaequare potest.
Quantum vero ad secundam, quia creatura quantumcumque fiat boni
particeps, nunquam tamen pertingit ad hoc quod Dei bonitatem
adaequet. Quantumcumque etiam creatura rationalis Deum cognoscat et
amet, nunquam tamen ita perfecte eum cognoscit et amat, quantum ipse
diligibilis et cognoscibilis est. Sicut autem creaturae imperfecte
essent, si a Deo procederent, et in Deum non reordinarentur; ita
imperfectus esset creaturarum a Deo exitus, nisi reditio in Deum
exitum adaequaret. Et ideo unaquaeque creatura, quantumcumque
participat de esse, tantum participat de bonitate. Unde et oportet ut
excellentissimi intellectus creati tantum Deum cognoscant, ut eorum
cognitio adaequetur processui creaturarum a Deo. Procedunt autem a
Deo res et per viam naturae, et secundum ordinem gratiae. Unde
intellectus creati qui sunt in summo creaturarum constituti secundum
conditionem naturae, omnium naturalium in Deo et ex Deo cognitionem
accipiunt, scilicet Angeli. Christus vero constitutus est super
omnem creaturam etiam quantum ad dona gratiae, quia de plenitudine eius
omnes nos accipimus gratiam pro gratia ut dicitur Ioh. I, 16; et
ideo in Deo ipse accepit cognitionem omnium eorum quae a Deo secundum
quodcumque tempus procedunt, non solum secundum ordinem naturae, sed
etiam secundum ordinem gratiae. Scit igitur anima Christi omnes
creaturas, non solum quantum ad naturales proprietates, quod et
Angeli habent, sed etiam secundum quod substant divinae providentiae
ordinatae in finem salutis humanae et donorum gratiae: et ideo scit
omnia singularia, et omnes singulares actus omnium, et etiam cordis
abscondita; quod de nulla alia creatura dicere oportet. Et tamen quia
non pertingit ad comprehendendam ipsam divinam infinitatem, adhuc
remanet Deo facultas multa alia faciendi quam ea quae anima Christi
cognoscit.
Ad primum igitur dicendum, quod huic rationi communiter respondetur,
quod Deus scit quaedam scientia visionis, scilicet quae sunt, erunt
vel fuerunt: et haec non sunt infinita, supposito principio et fine
mundi; quae quidem Deus sola dicitur videre, quia visio est eorum
quae in se subsistunt extra intellectum videntis. Quaedam vero scit
scientia simplicis intelligentiae, scilicet illa quae potest facere,
quamvis nunquam sint futura; et haec sunt infinita. Et dicitur ista
intelligere ea ratione qua intellectus potest sibi formare quidditates
eorum quae extra eum non existunt. Anima igitur Christi videt in
verbo omnia praesentia, praeterita et futura, non tamen omnia
quaecumque Deus potest facere; et ita non sequitur quod sciat
infinita. Sed ista responsio non solvit vim rationis. Supposito enim
quod generatio in futurum in infinitum duraret (quod Deus facere
posset), constat quod infiniti homines essent futuri, et omnes Deus
cognosceret scientia visionis. Unde si anima Christi sciret omnia
quae Deus scit scientia visionis, sequeretur quod sciret infinita
quamvis non cognosceret omnia quae Deus facere potest: specierum
finitarum potest facere infinitas alias species, et in singulis
speciebus infinita individua, sicut patet praecipue in proportionibus
numerorum. Si enim in una specie proportionis accipiantur individua,
in infinitum multiplicantur; ut puta in specie dupli est proportio
duorum ad unum, quatuor ad duo, sex ad tria, et sic in infinitum; et
iterum super proportionem dupli est alia species, triplum et deinde
quadruplum, et deinde quintuplum et sic in infinitum; et tamen
unaquaeque illarum continet individua infinita in potentia. Unde si
generatio etiam futura in infinitum secundum has species finitas quae
modo sunt duraret, adhuc plura Deus posset facere, quia posset facere
novas species, et hoc in infinitum. Et sic patet quod non est eiusdem
rationis dicere, animam Christi cognoscere infinita, et cognoscere
omnia quae Deus potest facere. Item Deus cognoscendo scientia
visionis omnes creaturas, comprehendit eas: et sic scit quidquid est
in creaturarum potentia. In potentia autem creaturarum est infinitum,
sicut patet in divisione continui, et in augmento numerorum. Unde cum
anima Christi etiam creaturas comprehendat, scit infinita quae sunt in
creaturis in potentia. Et praeterea, si animae damnatorum sunt
perpetuae, et in eis cogitationes erunt volubiles, quarum nullam Deus
ignorat; Deus etiam nunc scit scientia visionis infinita futura.
Unde si anima Christi sciat omnia quae scit Deus scientia visionis,
oportet dicere, quod sciat infinita. Et ideo aliter dicendum est,
quod in rebus invenimus aliquid quod simpliciter est et modis omnibus
infinitum, sicut Deus; aliquid autem quod est modis omnibus finitum,
sicut res materiales; aliquid autem quod est modo quodam finitum, et
modo quodam infinitum: sicut quaelibet substantia immaterialis, est
quidem finita in quantum habet esse limitatum ad propriam naturam, eo
quod nulla creata substantia, quamvis immaterialis, est esse suum,
sed esse participat: est tamen infinita per remotionem illius
terminationis secundum quam forma terminatur ex hoc ipso quod in materia
recipitur, cum omne receptum sit in recipiente secundum modum
recipientis. Secundum igitur quod aliqua res est infinita, secundum
hoc per suam actionem comparatur ad infinitum. Illud enim quod est
infinitum secundum esse et propter immaterialitatem, ut Deus, per
operationem suam, comparatur ad infinitum et secundum materiam sive
quantitatem, et secundum naturam speciei vel generis. Unde Deus
potest cognoscere infinita individua et infinitas species; quia
cognoscit omnia quae potest facere, et potest in infinitum novas
species facere. Et praeter hoc, cum aliquid secundum hoc agat quod
est actu, sicut esse Dei est infinitum, ita et eius actio habet
efficaciam infinitam. Res autem materialis neutro modo habet
comparationem ad infinita; neque scilicet ad infinita secundum
quantitatem vel materiam, neque ad infinita secundum speciem. Sicut
patet in visu, qui est virtus quaedam materialis, et ideo non potest
quamlibet speciem cognoscere, sed determinatam, scilicet colorem; nec
potest infinita cognoscere nisi per successionem: eo quod cum sit
materialis, actio eius materialis est, et attingit ad ea quae sunt
infinita secundum quantitatem continuam vel discretam, quae est
infinitas materialis, eo modo quo sunt infinita, scilicet numerando
partem post partem: et ideo impossibile est quod unquam perveniat ad
cognitionem infinitorum etiam individuorum. Et quia intellectus noster
in statu isto a sensu accipit, inde est quod nec ipse infinita hoc modo
cognoscere potest. Substantiae vero immateriales, quae sunt
quodammodo finitae et quodammodo infinitae, quia esse finitum habent,
oportet quod earum operatio et sit efficaciae finitae, et comparetur ad
naturas finitas; quia vero immateriales sunt, ideo earum operatio se
extendit ad infinita materialiter. Unde etiam intellectus noster, ut
dicit Commentator in III de anima, ostenditur quodammodo
infinitus, in quantum cognoscit universale, in quo infinita singularia
cognoscuntur; sed hoc deficit quod species universalis quam intellectus
apprehendit, ut puta hominis, non est perfecta ratio cognoscendi
quodlibet singulare in sua singularitate. Si autem esset: tunc
intellectus noster, dato quod essent infiniti homines in actu
cognosceret infinita materialiter per unam naturam finitam, quae est
humana natura. In infinitis enim hominibus quamvis sit infinitum
secundum quantitatem vel materiam, non est tamen infinitum secundum
speciem: quod patet ex hoc quod adhuc extra infinitos homines possunt
esse aliae species; proprium autem obiectum intellectus est natura
speciei, non autem materia. Similiter qui cognosceret per animalis
naturam omnes species animalis in sua specialitate, dato etiam quod
species animalis essent in actu infinitae, adhuc cognosceret infinitas
species, sed finitam naturam, quia praeter naturam animalis adhuc est
natura lapidis. Ita igitur, cum anima Christi cognoscat verbum,
quod est sufficiens ratio cognoscendi omnia individua in sua
singularitate, et omnes species in sua specialitate; nihil prohibet,
quamvis sit finita secundum esse, quin cognoscat infinita; non tamen
comprehendere naturam infinitam.
Ad secundum dicendum, quod ex unione ad verbum anima Christi non
elevatur ultra limites creaturae; unde nec fit infinita, nec habens
virtutem infinitam, nec eius operatio per se est infinita, quamvis
infinita cognoscat. Cognoscit enim illa infinita finita efficacia;
unde non remanet infinita nisi materialiter.
Et per hoc etiam patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod comprehensio infiniti non potest esse nisi
per actionem quae sit efficaciae infinitae. Tunc enim ipse Deus
comprehenditur ab intellectu aliquo, quando intellectus tantam habet
efficaciam in intelligendo, quantam habet Deus ut intelligatur; unde
non potest comprehendi nisi ab intellectu increato. Sed cognitio
infinitorum non requirit efficaciam infinitam in operatione
intellectus, ut ex dictis patet; et ideo ratio non sequitur.
Ad quintum et sextum patet solutio ex dictis.
Ad septimum dicendum, quod anima Christi cognoscit infinita modo
praedicto per speciem increatam, id est per ipsam essentiam divinam;
quae quidem cum infinita sit, nihil prohibet quin sit infinitorum
ratio.
Ad octavum patet responsio ex dictis.
Ad nonum dicendum, quod homo assumptus non aequatur verbo in numero
scitorum, quamvis sciat infinita; quia adhuc non sequitur quod sciat
omnia illa quae Deus potest facere, ut ex dictis patet. Dato etiam
quod omnino sciret omnia quae scit verbum, adhuc non aequaretur in
numero scitorum quantum ad modum sciendi, quamvis esset aequalis
numerus scitorum utrobique.
Ad decimum dicendum, quod quantitati dimensivae quaelibet dimensio per
se competit; et ideo secundum quamcumque unum corpus alteri aequetur,
potest dici ei esse aequale. Sed scientiae quantitas quae attenditur
penes numerum scitorum, est ei quasi per accidens et materialis, et
praecipue quando in multis scitis est una ratio sciendi; secus enim
esset, si diversis rationibus cognoscerentur. Sed illa quantitas quae
est ex efficacia cognitionis, scientiae per se competit, quia
quantitas talis attenditur secundum exitum operationis intellectualis ab
intellectuali virtute; et ideo non est simile.
Ad undecimum dicendum, quod filius Dei non assumpsit omnes illos
defectus qui ei potuerunt inesse sine impedimento humanae redemptionis;
sed hoc est verum quod illos tantum assumpsit quorum assumptio ad
redemptionem humani generis competens erat. Et tamen quaecumque
nescientia esset defectus redemptionem humani generis impediens; quia
in redemptore, per quem gratia et veritas in totum humanum genus
diffundenda erat, requirebatur plenitudo gratiae et veritatis, cui
quilibet scientiae defectus praeiudicare poterat.
Ad duodecimum dicendum, quod Christus per infirmitatem corporis venit
infirmitatem animae sanare, quae consistit in defectu gratiae et
cognitionis; unde quamvis defectus corporales assumpserit, defectum
tamen scientiae et gratiae nullo modo assumere debuit.
Ad decimumtertium patet responsio ex dictis.
Ad decimumquartum dicendum, quod quantitas extensionis, ut ex dictis
patet, est scientiae accidentalis; quantitas autem intensiva est ei
essentialis, ut ex dictis patet; et ideo non est simile.
|
|