|
Et videtur quod sic.
1. Capacitas enim animae non determinatur ad certum numerum
scibilium. Si igitur capacitas animae Christi per scientiam rerum in
proprio genere, sufficienter impleta est, oportet ponere quod etiam
secundum hanc scientiam omnia cognoscat.
2. Praeterea, omne illud quod est in potentia, est imperfectum,
antequam ad actum reducatur. Sed intellectus possibilis, qui animae
Christi non defuit, est quo est omnia fieri, ut dicitur in III de
anima. Ergo, cum intellectus Christi non fuerit imperfectus,
videtur quod omnium intelligibilium notitiam habuerit.
3. Praeterea, nunquam pertinet ad perfectionem scientiae non posse
in scientia proficere, nisi secundum scientiam omnia cognoscantur.
Sed anima Christi quantum ad habitum scientiae proficere non potuit,
sicut communiter dicitur. Ergo secundum scientiam qua cognoscit res in
proprio genere, omnia cognovit.
Sed contra. Anima Christi res in propria natura cognovit per habitum
scientiae creatum. Sed habitus scientiae creatus non potest esse
similitudo omnium. Ergo anima Christi non potuit omnia cognoscere
secundum istum modum scientiae.
Responsio. Dicendum, quod ista scientia rerum in proprio genere ideo
ponitur in anima Christi, ut ex dictis patet, ut nulla naturalium
perfectionum ei deesse inveniatur. Et ideo tantum per hanc scientiam
scivit, quantum naturalis animae cognitio se extendere potest, non
solum in hac vita, sed etiam post mortem; eo quod Christus simul fuit
secundum animam viator et comprehensor. Sed quaedam sunt ad quae
naturalis cognitio nullo modo se extendere potest; sicut est ipsa
divina essentia, futura contingentia, cogitationes cordium, et alia
huiusmodi. Et horum anima Christi non habuit scientiam per modum
istum, sed quia cognovit ea in verbo; non autem cognitione
prophetiae, quia prophetia est quaedam imperfecta participatio illius
visionis qua videntur res in verbo; quae cum in Christo perfecta
fuerit, imperfectio prophetiae in Christo locum non habuit. Patet
etiam quod Christus hanc scientiam habuit pleniorem quam Adam: quia
Adam per hanc scientiam non cognoscebat substantias separatas creatas,
anima vero Christi cognoscebat: ad hoc enim se extendit naturalis
cognitio animae separatae, non autem coniunctae corpori corruptibili.
Ad primum igitur dicendum, quod capacitas animae humanae se extendit
ad determinatum genus cognoscibilium, non autem ad determinatum numerum
in illo genere.
Ad secundum dicendum, quod intellectus possibilis est in potentia ad
omnia intelligibilia recipienda, quae possunt fieri per intellectum
agentem, de quo etiam philosophus dicit quod intellectus agens est quo
est omnia facere. Haec autem sunt quae a phantasmatibus abstrahuntur,
et in quorum cognitionem devenire possumus per principia naturaliter
cognita. Et ideo ad haec tantum intellectus possibilis est in potentia
naturali. Horum autem omnium secundum hanc scientiam Christus
notitiam habuit; unde in eius intellectu nulla imperfectio fuit.
Ad tertium dicendum, quod pro tanto Christus etiam in hac scientia
quantum ad habitum proficere non potuit, quia talis scientia secundum
rationem sui generis ad plura se extendere non potest quam Christus per
eam sciret; dicitur tamen in Evangelio sapientia profecisse quantum ad
experientiam eorum quae habitu sciebat.
|
|