|
Et videtur quod non.
1. Quia ea quae essentialiter dicuntur in Deo, non minus sunt vere
in eo quam illa quae dicuntur in ipso personaliter. Sed pluralitas
proprietatum personalium inducit pluralitatem personarum, secundum quas
Deus dicitur trinus. Cum ergo ideae sint essentiales, quia sunt
communes tribus personis, si sint plures in Deo secundum pluralitatem
rerum, sequitur quod non solum sint tres personae in ipso, sed
infinitae.
2. Sed dicebat, quod ideae non sunt essentiales, quia sunt ipsa
essentia.- Sed contra, bonitas sapientia et potentia Dei sunt eius
essentia, et tamen dicuntur essentialia attributa. Ergo et ideae,
quamvis sint ipsa essentia, possunt essentiales dici.
3. Praeterea, quidquid Deo attribuitur, debet ei nobilissimo modo
attribui. Sed Deus est principium rerum; ergo debet poni in eo omne
illud quod ad nobilitatem principii pertinet, in summo. Sed unitas
est huiusmodi, quia omnis virtus unita plus est infinita quam
multiplicata, ut dicitur in libro de causis. Ergo in Deo est summa
unitas; ergo non solum est unus re, sed ratione; quia magis est unum
quod est unum utroque modo, quam quod altero istorum tantum; et sic
non sunt in eo plures rationes, sive ideae.
4. Praeterea, philosophus dicit in V Metaphys.: quod omnino est
unum, quod non potest separari neque intellectu, neque tempore, neque
loco, neque ratione; et maxime in substantia. Si ergo Deus est
maxime unum, quia est maxime ens, non potest separari ratione; et ita
idem quod prius.
5. Praeterea, si plures ideae, sequitur eas esse inaequales; quia
una idea continebit esse tantum, alia autem esse et vivere, alia vero
insuper intelligere, secundum quod res cuius est idea, in pluribus
assimilatur Deo. Cum ergo inconveniens sit in Deo aliquam
inaequalitatem ponere, videtur quod non possint esse in eo plures
ideae.
6. Praeterea, in causis materialibus est status ad unam primam
materiam, et similiter in efficientibus et finalibus. Ergo et in
formalibus est status ad unam primam formam. Sed est status ad ideas,
quia ut dicit Augustinus in libro LXXXIII quaestionum, ideae
sunt principales formae vel rationes rerum. Ergo in Deo non est nisi
una tantum idea.
7. Sed dicebat, quod quamvis sit una prima forma, tamen ideae
dicuntur plures secundum diversos respectus ipsius.- Sed contra, non
potest dici quod ideae multiplicentur secundum respectum ad Deum in quo
sunt, qui est unus; neque secundum respectum ad ideata, secundum quod
sunt in causa prima, quia in ea sunt unum, ut Dionysius dicit; nec
per respectum ad ideata, secundum quod in propria natura existunt,
quia sic res ideatae sunt temporales, ideae vero aeternae sunt. Ergo
nullo modo per respectum formae primae possunt ideae dici plures.
8. Praeterea, nulla relatio quae est inter Deum et creaturam, est
in Deo, sed in creatura tantum. Sed idea vel exemplar importat
relationem Dei ad creaturam. Ergo ista relatio non est in Deo, sed
in creatura. Cum ergo idea sit in Deo, per huiusmodi respectus ideae
multiplicari non possunt.
9. Praeterea, intellectus qui pluribus intelligit, est compositus,
et transiens de uno in aliud. Sed haec a divino intellectu sunt
procul. Cum ergo ideae sint rationes rerum, quibus Deus intelligit,
videtur quod non sint plures ideae in Deo.
1. Sed contra. Idem secundum idem non est natum facere nisi idem.
Sed Deus facit multa et diversa. Ergo non secundum eamdem rationem,
sed secundum plures, res causat. Sed rationes quibus res producuntur
a Deo, sunt ideae. Ergo plures ideae sunt in Deo.
2. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. LXXXIII
quaestionum: restat ut omnia ratione sint condita; nec eadem ratione
homo qua equus; hoc enim absurdum est existimari. Singula igitur
propriis sunt creata rationibus; ergo sunt plures ideae.
3. Praeterea, Augustinus dicit in epistola ad Nebridium, quod
sicut inconveniens est dicere quod eadem sit ratio anguli et quadrati,
ita inconveniens est dicere quod eadem sit ratio in Deo hominis et
huius hominis. Ergo videtur quod sint plures rationes ideales in
Deo.
4. Praeterea, Hebr. XI, 3 dicitur: fide credimus aptata esse
saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent.
Invisibilia autem pluraliter appellat species ideales. Ergo sunt
plures.
5. Praeterea, ideae a sanctis significantur nomine artis et mundi,
ut patet ex auctoritatibus inductis. Sed ars pluralitatem quamdam
importat; est enim collectio praeceptorum ad unum finem tendentium; et
similiter etiam mundus, cum importet collectionem omnium creaturarum.
Ergo oportet ponere plures ideas in Deo.
Responsio. Dicendum, quod quidam ponentes Deum per intellectum
agere, et non ex necessitate naturae, posuerunt eum habere intentionem
unam tantum, scilicet creaturae in universali; sed creaturarum
distinctio facta est per causas secundas. Dicunt enim, quod Deus
primo condidit unam intelligentiam, quae produxit tria: scilicet
animam, et orbem, et aliam intelligentiam; et sic progrediendo,
processit pluralitas rerum ab uno primo principio. Et secundum hanc
opinionem esset quidem in Deo idea, sed una tantum creaturae toti
communis; sed propriae ideae singulorum essent in causis secundis,
sicut etiam Dionysius narrat in V cap. de divinis nominibus, quod
quidam Clemens philosophus posuit principaliora entia exemplaria
inferiorum esse. Sed hoc stare non potest: quia si intentio alicuius
agentis feratur ad aliquid unum tantum, praeter intentionem eius erit,
et quasi casuale, quidquid sequatur, quod accidit ei quod est
principaliter intentum ab eo; sicut si aliquis intenderet facere
aliquod triangulatum, praeter intentionem eius esset quod esset magnum
vel parvum. Cuilibet autem communi accidit speciale contentum sub eo;
unde si intentio agentis est ad aliquod commune tantum, praeter
intentionem eius esset quod qualitercumque determinaretur per aliquod
speciale; sicut si natura intenderet generare solum animal, praeter
intentionem naturae esset quod generatum sit homo vel equus. Unde si
intentio Dei operantis respiciat tantum ad creaturam in communi, tota
distinctio creaturae casualiter accidet. Inconveniens autem est dicere
quod sit per accidens per comparationem ad causam primam; et sit per se
per comparationem ad causas secundas: quia quod est per se, prius est
eo quod est per accidens; prius autem est comparatio alicuius ad causam
primam quam ad causam secundam, ut patet in libro de causis; unde
impossibile est quod sit per accidens respectu causae primae, et per se
respectu secundae. Potest autem accidere e converso, sicut videmus
quod ea quae sunt casualiter quoad nos, sunt Deo praecognita, et
ordinata ab ipso. Unde necesse est dicere, quod tota distinctio rerum
sit praedefinita ab eo. Et ideo necesse est in Deo ponere singulorum
proprias rationes, et propter hoc necesse est ponere in eo plures
ideas. Modus autem pluralitatis hinc accipi potest. Forma enim in
intellectu dupliciter esse potest. Uno modo ita quod sit principium
actus intelligendi, sicut forma, quae est intelligentis in quantum est
intelligens; et haec est similitudo intellecti in ipso. Alio modo ita
quod sit terminus actus intelligendi, sicut artifex intelligendo
excogitat formam domus; et cum illa forma sit excogitata per actum
intelligendi, et quasi per actum effecta, non potest esse principium
actus intelligendi, ut sit primum quo intelligatur; sed magis se habet
ut intellectum, quo intelligens aliquid operatur. Nihilominus tamen
est forma praedicta secundum quo intelligitur: quia per formam
excogitatam artifex intelligit quid operandum sit; sicut etiam in
intellectu speculativo videmus quod species, qua intellectus informatur
ut intelligat actu, est primum quo intelligitur; ex hoc autem quod est
effectus in actu, per talem formam operari iam potest formando
quidditates rerum et componendo et dividendo; unde ipsa quidditas
formata in intellectu, vel etiam compositio et divisio, est quoddam
operatum ipsius, per quod tamen intellectus venit in cognitionem rei
exterioris; et sic est quasi secundum quo intelligitur. Si autem
intellectus artificis aliquod artificiatum produceret ad similitudinem
sui ipsius, tunc quidem ipse intellectus artificis esset idea, non
quidem ut est intellectus, sed inquantum intellectum. In his autem
quae ad imitationem alterius producuntur, quandoque quidem id quod
alterum imitatur, perfecte imitatur ipsum; et tunc intellectus
operativus praeconcipiens formam operati, habet ut ideam ipsam formam
rei imitatae, prout est illius rei imitatae: quandoque vero quod est
ad imitationem alterius, non perfecte imitatur illud; et tunc
intellectus operativus non acciperet formam rei imitatae absolute ut
ideam vel exemplar rei operandae; sed cum proportione determinata,
secundum quam exemplatum a principali exemplari deficeret vel
imitaretur. Dico ergo, quod Deus per intellectum omnia operans,
omnia ad similitudinem essentiae suae producit; unde essentia sua est
idea rerum; non quidem ut est essentia, sed ut est intellecta. Res
autem creatae non perfecte imitantur divinam essentiam; unde essentia
non accipitur absolute ab intellectu divino ut idea rerum, sed cum
proportione creaturae fiendae ad ipsam divinam essentiam, secundum quod
deficit ab ea, vel imitatur ipsam. Diversae autem res diversimode
ipsam imitantur; et unaquaeque secundum proprium modum suum, cum
unicuique sit esse distinctum ab altera; et ideo ipsa divina essentia,
cointellectis diversis proportionibus rerum ad eam, est idea
uniuscuiusque rei. Unde, cum sint diversae rerum proportiones,
necesse est plures esse ideas; et est quidem una omnium ex parte
essentiae; sed pluralitas invenitur ex parte diversarum proportionum
creaturarum ad ipsam.
Ad primum ergo dicendum, quod proprietates personales ideo inducunt
distinctionem personarum in divinis, quia ad invicem opponuntur
oppositione relationis; unde proprietates non oppositae non distinguunt
personas, ut communis spiratio, et paternitas. Ideae autem, nec
alia essentialia attributa, non habent ad invicem aliquam
oppositionem; et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum, quod non est simile de ideis et essentialibus
attributis. Attributa enim essentialia nihil habent de principali
intellectu suo praeter essentiam creatoris; unde etiam non
plurificantur, quamvis secundum ea Deus ad creaturas comparetur,
prout secundum bonitatem facit bonos, secundum sapientiam sapientes.
Sed idea de suo principali intellectu habet aliquid aliud praeter
essentiam, scilicet ipsam proportionem creaturae ad essentiam, in quo
etiam completur formaliter ratio ideae, ratione cuius dicuntur plures
ideae: nihilominus tamen secundum quod ad essentiam pertinent, nihil
prohibet ideas essentiales dici.
Ad tertium dicendum, quod pluralitas rationis quandoque reducitur ad
aliquam diversitatem rei, sicut Socrates et Socrates sedens differunt
ratione; et hoc reducitur ad diversitatem substantiae et accidentis;
et similiter homo et animal ratione differunt; et haec differentia
reducitur ad diversitatem formae et materiae, quia genus sumitur a
materia, differentia vero specifica a forma; unde talis differentia
secundum rationem repugnat maxime unitati vel simplicitati. Quandoque
vero differentia secundum rationem non reducitur ad aliquam rei
diversitatem, sed ad veritatem rei, quae est diversimode
intelligibilis; et sic ponimus pluralitatem rationum in Deo; unde hoc
non repugnat maximae unitati, vel simplicitati.
Ad quartum dicendum, quod philosophus appellat ibi rationem
definitionem; in Deo autem non est accipere plures rationes quasi
definitiones, quia nulla rationum illarum essentiam divinam
comprehendit; et ideo non est ad propositum.
Ad quintum dicendum, quod forma quae est in intellectu, habet
respectum duplicem: unum ad rem cuius est, alium ad id in quo est.
Ex primo autem respectu non dicitur aliqualis, sed alicuius tantum:
non enim materialium est forma materialis, nec sensibilium sensibilis.
Sed secundum alium respectum aliqualis dicitur, quia sequitur modum
eius in quo est; unde ex hoc quod rerum ideatarum quaedam aliis
perfectius essentiam divinam imitantur, non sequitur quod ideae sint
inaequales, sed inaequalium.
Ad sextum dicendum, quod una prima forma, ad quam omnia reducuntur,
est ipsa divina essentia secundum se considerata; ex cuius
consideratione intellectus divinus adinvenit, ut ita dicam, diversos
modos imitationis ipsius, in quibus pluralitas idearum consistit.
Ad septimum dicendum, quod ideae plurificantur secundum diversos
respectus ad res in propria natura existentes; nec tamen oportet quod,
si res sunt temporales, quod illi respectus sint temporales, quia
actio intellectus, etiam humani, se extendit ad aliquid etiam quando
illud non est, sicut cum intelligimus praeterita. Actionem autem
relatio consequitur, ut in V Metaphysic. dicitur; unde et respectus
ad res temporales in intellectu divino sunt aeterni.
Ad octavum dicendum, quod relatio quae est inter Deum et creaturam,
non est in Deo secundum rem; est tamen in Deo secundum intellectum
nostrum; et similiter potest esse in eo secundum intellectum suum,
prout scilicet, intelligit respectum rerum ad essentiam suam; et sic
respectus illi sunt in Deo ut intellecti ab ipso.
Ad nonum dicendum, quod idea non habet rationem eius quo primo aliquid
intelligitur, sed habet rationem intellecti in intellectu existentis.
Uniformitas autem intellectus sequitur unitatem eius quo primo aliquid
intelligitur; sicut unitas actionis sequitur unitatem formae agentis,
quae est principium ipsius; unde, quamvis respectus intellecti a Deo
sint multi, in quibus pluralitas idearum consistit; quia tamen illos
omnes per unam suam essentiam intelligit, intellectus eius non est
multiplex, sed unus.
|
|