|
Et videtur quod tantum ad practicam.
1. Quia, ut dicit Augustinus in l. LXXXIII quaestionum,
ideae sunt formae rerum principales, secundum quas formatur omne quod
oritur aut interit. Sed secundum speculativam cognitionem nihil
formatur. Ergo speculativa cognitio non habet ideam.
2. Sed dicebat, quod ideae non solum habent respectum ad id quod
oritur aut interit, sed ad id quod oriri vel interire potest, ut
ibidem Augustinus dicit; et sic idea se habet ad ea quae nec sunt,
nec erunt, nec fuerunt, tamen esse possunt, de quibus Deus
speculativam cognitionem habet.- Sed contra, practica scientia
dicitur secundum quam aliquis scit modum operis, etiam si nunquam
operari intendat; et sic dicitur practica esse pars medicinae. Sed
Deus scit modum operandi ea quae potest facere, quamvis facere non
proponat. Ergo etiam de eis Deus habet practicam cognitionem; et sic
utroque modo idea ad practicam cognitionem pertinet.
3. Praeterea, idea nihil est aliud quam exemplaris forma. Sed
forma exemplaris non potest dici nisi in practica cognitione, quia
exemplar est ad cuius imitationem fit aliud. Ergo ideae solum
practicam cognitionem respiciunt.
4. Praeterea, secundum philosophum, practicus intellectus est eorum
quorum principia sunt in nobis. Sed ideae in intellectu divino
existentes sunt ideatorum principia. Ergo ad practicum intellectum
pertinent.
5. Praeterea, omnes formae intellectus vel sunt a rebus, vel sunt
ad res: quae autem sunt ad res, sunt practici intellectus; quae vero
a rebus, speculativi. Sed nullae formae intellectus divini sunt a
rebus, cum nihil a rebus accipiat. Ergo sunt ad res; et sic sunt
practici intellectus.
6. Praeterea, si est alia idea intellectus practici, et alia
speculativi in Deo, diversitas ista non potest esse per aliquid
absolutum, quia omne huiusmodi est unum tantum in Deo; nec per
respectum identitatis, ut cum dicimus idem eidem idem, quia talis
respectus nullam pluralitatem inducit; nec per respectum diversitatis,
quia causa non plurificatur, quamvis effectus sint plures. Ergo nullo
modo potest distingui alia idea speculativae cognitionis ab idea
practicae cognitionis.
7. Sed dicebat, quod in hoc utraque idea distinguitur, quod idea
practica est principium essendi, sed speculativa cognoscendi.- Sed
contra, eadem sunt principia essendi et cognoscendi. Ergo ex hoc idea
speculativa a practica non distinguitur.
8. Praeterea, cognitio speculativa nihil aliud videtur esse in Deo
quam simplex ipsius notitia. Sed simplex notitia nihil praeter
notitiam aliud habere potest. Ergo, cum idea addat respectum ad res,
videtur quod non pertineat ad speculativam cognitionem, sed ad
practicam tantum.
9. Praeterea, finis practici est bonum. Sed respectus ideae non
potest determinari nisi ad bonum, quia mala praeter intentionem
accidunt. Ergo idea solum practicum intellectum respicit.
1. Sed contra. Cognitio practica non extendit se nisi ad facienda.
Sed Deus per ideas non solum scit facienda, sed praesentia et facta.
Ergo ideae non se extendunt solum ad practicam cognitionem.
2. Praeterea, Deus perfectius cognoscit creaturas quam artifex
artificiata. Sed artifex creatus, per formas quibus operatur, habet
speculativam cognitionem de operatis; ergo multo fortius Deus.
3. Praeterea, cognitio speculativa est quae considerat principia et
causas rerum, et passiones earumdem. Sed Deus per ideas cognoscit
omnia quae in rebus cognosci possunt. Ergo ideae in Deo pertinent non
ad practicam solum, sed speculativam cognitionem.
Responsio. Dicendum, quod, sicut dicitur in III de anima,
intellectus practicus differt a speculativo fine; finis enim
speculativi est veritas absolute, sed practici est operatio ut dicitur
in II Metaphys. Aliqua ergo cognitio, practica dicitur ex ordine
ad opus: quod contingit dupliciter. Quandoque enim ad opus actu
ordinatur, sicut artifex praeconcepta forma proponit illam in materiam
inducere; et tunc est actu practica cognitio, et cognitionis forma.
Quandoque vero est quidem ordinabilis cognitio ad actum, non tamen
actu ordinatur; sicut cum artifex excogitat formam artificii, et scit
modum operandi, non tamen operari intendit; et tunc est practica
habitu vel virtute, non actu. Quando vero nullo modo est ad actum
ordinabilis cognitio, tunc est pure speculativa; quod etiam dupliciter
contingit. Uno modo, quando cognitio est de rebus illis quae non sunt
natae produci per scientiam cognoscentis, sicut cum nos cognoscimus
naturalia; quandoque vero res cognita est quidem operabilis per
scientiam, tamen non consideratur ut est operabilis; res enim per
operationem in esse producitur. Sunt autem quaedam quae possunt
separari secundum intellectum, quae non sunt separabilia secundum
esse. Quando ergo consideratur res per intellectum operabilis
distinguendo ab invicem ea quae secundum esse distingui non possunt,
non est practica cognitio nec actu nec habitu, sed speculativa tantum;
sicut si artifex consideret domum investigando passiones eius, et genus
et differentias, et alia huiusmodi, quae secundum esse indistincte
inveniuntur in re ipsa. Sed tunc consideratur res ut est operabilis,
quando considerantur in ipsa omnia quae ad eius esse requiruntur simul.
Et secundum hos quatuor modos cognitio divina se habet ad res.
Scientia enim eius est causativa rerum. Quaedam ergo cognoscit
ordinando ea proposito suae voluntatis ad hoc quod sint secundum
quodcumque tempus, et horum habet practicam cognitionem in actu.
Quaedam vero cognoscit quae nullo tempore facere intendit, scit enim
ea quae nec fuerunt, nec sunt, nec erunt, ut in praecedenti
quaestione, dictum est; et de his habet quidem scientiam in actu, non
autem actu practicam, sed virtute tantum. Et quia res quas facit vel
facere potest, non solum considerat secundum quod sunt in proprio
esse, sed secundum omnes etiam intentiones quas intellectus humanus
resolvendo in eis apprehendere potest; ideo habet cognitionem de rebus
operabilibus a se etiam eo modo quo non sunt operabiles. Scit etiam et
quaedam quorum sua scientia causa esse non potest, sicut mala. Unde
verissime in Deo et practicam et speculativam cognitionem ponimus.
Nunc ergo videndum, secundum quem modum praedictorum, idea in divina
cognitione possit poni. Idea ergo, ut Augustinus dicit, secundum
proprietatem vocabuli forma dicitur; sed si rem attendamus, idea est
rei ratio, vel similitudo. Invenimus autem in quibusdam formis
duplicem respectum: unum ad id quod secundum eas formatur, sicut
scientia respicit scientem; alium ad id quod est extra, sicut scientia
respicit scibile; hic tamen respectus non est omni formae communis,
sicut primus. Hoc igitur nomen forma importat solum primum respectum;
et inde est quod forma semper notat habitudinem causae. Est enim forma
quodammodo causa eius quod secundum ipsam formatur; sive talis formatio
fiat per modum inhaerentiae, ut in formis intrinsecis, sive per modum
imitationis, ut in formis exemplaribus. Sed similitudo et ratio
respectum etiam secundum habent, ex quo non competit eis habitudo
causae. Si ergo loquamur de idea secundum propriam nominis rationem,
sic non se extendit nisi ad illam scientiam secundum quam aliquid
formari potest; et haec est cognitio actu practica, vel virtute
tantum, quae etiam quodammodo speculativa est. Sed tamen si ideam
communiter appellemus similitudinem vel rationem, sic idea etiam ad
speculativam cognitionem pure pertinere potest. Vel magis proprie
dicamus, quod idea respicit cognitionem practicam actu vel virtute;
similitudo autem et ratio tam practicam quam speculativam.
Ad primum igitur dicendum, quod Augustinus formationem ideae refert
non tantum ad ea quae fiunt, sed etiam ad ea quae fieri possunt; de
quibus, si nunquam fiant, est cognitio aliquo modo speculativa, ut ex
dictis, patet.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de cognitione illa quae
est practica virtute, non actu; quam nihil prohibet aliquo modo
speculativam dici, secundum quod recedit ab operatione secundum actum.
Ad tertium dicendum, quod exemplar, quamvis importet respectum ad id
quod est extra, tamen ad illud extrinsecum importat habitudinem
causae; et ideo, proprie loquendo, ad cognitionem pertinet quae est
practica habitu vel virtute; non autem solum ad illam quae est actu
practica: quia aliquid potest dici exemplar ex hoc quod ad eius
imitationem potest aliquid fieri, etsi nunquam fiat; et similiter est
de ideis.
Ad quartum dicendum, quod practicus intellectus est de his quorum
principia sunt in nobis non quocumque modo, sed in quantum sunt per nos
operabilia. Unde et de eis quorum causae sunt in nobis, habere
possumus speculativam scientiam, ut ex dictis, patet.
Ad quintum dicendum, quod intellectus speculativus et practicus non
distinguuntur per hoc quod est habere formas a rebus aut ad res; quia
etiam in nobis intellectus practicus quandoque habet formas a rebus
sumptas; ut cum aliquis artifex ex artificio aliquo viso concipit
formam secundum quam operari intendit. Unde non etiam oportet ut omnes
formae quae sunt intellectus speculativi, sint acceptae a rebus.
Ad sextum dicendum, quod idea practica et speculativa in Deo non
distinguuntur quasi duae ideae; sed quia secundum rationem
intelligendi, practica addit super speculativam ordinem ad actum;
sicut homo addit super animal rationale; nec homo tamen et animal sunt
duae res.
Ad septimum dicendum, quod pro tanto dicuntur eadem esse principia
essendi et cognoscendi, quia quaecumque sunt principia essendi, sunt
etiam principia cognoscendi; non autem e converso, cum effectus
interdum sint principia cognoscendi causas. Unde nihil prohibet formas
intellectus speculativi esse tantum principia cognoscendi; formas autem
intellectus practici esse principia essendi et cognoscendi simul.
Ad octavum dicendum, quod simplex notitia dicitur non ad excludendum
respectum scientiae ad scitum, qui inseparabiliter omnem scientiam
comitatur, sed ad excludendum admixtionem eius quod est extra genus
notitiae; sicut est existentia rerum, quam addit scientia visionis;
vel ordo voluntatis ad res scitas producendas, quem addit scientia
approbationis; sicut etiam ignis dicitur corpus simplex, non ad
excludendum partes essentiales eius, sed commixtionem extranei.
Ad nonum dicendum, quod verum et bonum se invicem circumincedunt,
quia et verum est quoddam bonum, et bonum omne est verum; unde et
bonum potest considerari cognitione speculativa, prout consideratur
veritas eius tantum: sicut cum definimus bonum et naturam eius
ostendimus; potest etiam considerari practice, si consideretur ut
bonum; hoc autem est, si consideretur in quantum est finis motus vel
operationis. Et sic patet quod non sequitur ideas vel similitudines
aut rationes divini intellectus ad practicam tantum notitiam pertinere,
ex hoc quod respectus terminatur ad bonum.
Ad primum vero quod contra obiicitur, dicendum quod apud Deum non
currunt tempora neque decurrunt, quia ipse sua aeternitate, quae totum
est simul, totum tempus includit; et sic eodem modo cognoscit
praesentia, praeterita et futura; et hoc est quod dicitur Eccli.,
XXIII, 29: domino Deo nostro antequam crearentur nota sunt
omnia; sic et post perfectum cognoscit omnia. Et sic non oportet quod
idea proprie accepta limites practicae cognitionis excedat, ex hoc quod
per eam etiam praeterita cognoscuntur.
Ad secundum dicendum, quod illa cognitio quam artifex creatus habet
per formas operativas de suo artificio, si cognoscit ipsum ut est
producibile in esse, quamvis operari non intendat, non est usquequaque
speculativa cognitio, sed habitualiter practica; cognitio autem
artificis qua cognoscit artificiata non ut sunt productibilia ab ipso,
quae est pure speculativa, non habet ideas respondentes sibi, sed
forte rationes vel similitudines.
Ad tertium dicendum, quod est commune practicae et speculativae
scientiae quod sit per principia et causas; unde ex hac ratione non
potest probari de aliqua scientia neque quod sit speculativa, neque
quod sit practica.
|
|