|
Et videtur quod sic.
1. Deus enim habet scientiam simplicis notitiae de malis. Sed idea
aliquo modo respondet scientiae simplicis notitiae, secundum quod large
sumitur pro similitudine vel ratione. Ergo malum habet ideam in Deo.
2. Praeterea, malum nihil prohibet esse in bono quod non est ei
oppositum. Sed similitudo mali non opponitur bono, sicut nec
similitudo nigri albo, quia species contrariorum in anima non sunt
contrariae. Ergo nihil prohibet, in Deo, quamvis sit summum bonum,
ponere ideam vel similitudinem mali.
3. Praeterea, ubicumque est aliqua communitas, ibi est aliqua
similitudo. Sed ex hoc ipso quod aliquid est privatio entis, suscipit
entis praedicationem; unde dicitur in IV metaphysicorum, quod
negationes et privationes dicuntur entia. Ergo ex hoc ipso quod malum
est privatio boni, habet aliquam similitudinem in Deo, qui est summum
bonum.
4. Praeterea, omne illud quod per seipsum cognoscitur, habet ideam
in Deo. Sed falsum per seipsum cognoscitur, sicut et verum; sicut
enim prima principia sunt per se nota in sua veritate, ita eorum
opposita sunt per se nota in sua falsitate. Ergo falsum habet ideam in
Deo. Falsum autem est quoddam malum, sicut et verum est intellectus
bonum, ut dicitur in VI Ethicorum. Ergo malum habet ideam in
Deo.
5. Praeterea, quidquid habet naturam aliquam, habet ideam in Deo.
Sed vitium, cum sit virtuti contrarium, ponit aliquam naturam in
genere qualitatis. Ergo habet ideam in Deo. Sed ex hoc ipso quod
est vitium, est malum. Ergo malum habet ideam in Deo.
6. Praeterea, si malum non habet ideam, non est hoc nisi quia malum
non est ens. Sed formae cognitivae possunt esse de non entibus; nihil
enim prohibet imaginari montes aureos, aut Chimaeram. Ergo nihil
etiam prohibet mali ideam esse in Deo.
7. Praeterea, inter res signatas non habere signum est esse
signatum, ut patet in ovibus quae signantur. Sed idea est quoddam
signum ideati. Ergo ex hoc ipso quod, rebus bonis habentibus ideam in
Deo, malum non habet, debet dici ipsum esse ideatum vel formatum.
8. Praeterea, quidquid est a Deo, habet ideam in eo. Sed malum
est a Deo, poenae scilicet. Ergo habet ideam in ipso.
1. Sed contra. Omne ideatum habet esse terminatum per ideam. Sed
malum non habet esse terminatum, cum non habeat esse, sed privatio sit
entis. Ergo malum non habet ideam in Deo.
2. Praeterea, secundum Dionysium, idea vel exemplar est
praedefinitio divinae voluntatis. Sed voluntas Dei non habet se nisi
ad bona. Ergo malum non habet ideam in Deo.
3. Praeterea, malum est privatio speciei, modi et ordinis,
secundum Augustinum. Sed ipsas ideas Plato species appellavit.
Ergo malum non potest habere ideam.
Responsio. Dicendum, quod idea secundum propriam sui rationem, ut
patet ex dictis, importat formam, quae est principium formationis
alicuius rei. Unde, cum nihil quod est in Deo, possit esse mali
principium, non potest malum ideam habere in Deo, si proprie
accipiatur idea. Sed nec etiam si accipiatur communiter pro ratione
vel similitudine; quia, secundum Augustinum, malum dicitur ex hoc
ipso quod non habet formam. Unde, cum similitudo attendatur secundum
formam aliquo modo participatam, non potest esse quod malum
similitudinem aliquam in Deo habeat, cum aliquid dicatur malum ex hoc
ipso quod a participatione divinitatis recedit.
Ad primum igitur dicendum, quod scientia simplicis notitiae non solum
est de malis, sed etiam de quibusdam bonis, quae nec sunt, nec
erunt, nec fuerunt: et respectu horum ponitur idea in scientia
simplicis notitiae, non autem respectu malorum.
Ad secundum dicendum, quod non negatur malum habere ideam in Deo
ratione oppositionis tantum; sed quia non habet aliquam naturam per
quam aliquo modo participet aliquid quod sit in Deo, ut sic similitudo
eius accipi possit.
Ad tertium dicendum, quod illa communitas qua aliquid communiter
praedicatur de ente et non ente, est rationis tantum, quia negationes
et privationes non sunt nisi entia rationis: talis autem communitas non
sufficit ad similitudinem de qua nunc loquimur.
Ad quartum dicendum, quod hoc principium: nullum totum est maius sua
parte, esse falsum, quoddam verum est; unde cognoscere hoc esse
falsum, est cognoscere quoddam verum. Falsitas tamen eius principii
non cognoscitur nisi per privationem veritatis, sicut caecitas per
privationem visus.
Ad quintum dicendum, quod sicut actiones malae quantum ad id quod
habent de entitate, bonae sunt, et a Deo sunt, ita est etiam et de
habitibus qui sunt earum principia vel effectus; unde ex hoc quod sunt
mala, non ponunt aliquam naturam, sed solum privationem.
Ad sextum dicendum, quod aliquid dicitur non ens dupliciter. Uno
modo, quia non esse cadit in definitione eius, sicut caecitas dicitur
non ens; et talis non entis non potest concipi aliqua forma neque in
intellectu neque in imaginatione; et huiusmodi non ens est malum.
Alio modo, quia non invenitur in rerum natura, quamvis ipsa privatio
entitatis non claudatur in eius definitione; et sic nihil prohibet
imaginari non entia, et eorum formas concipere.
Ad septimum dicendum, quod ex hoc ipso, quod malum non habet ideam in
Deo, a Deo cognoscitur per ideam boni oppositi; et per hunc modum se
habet ad cognitionem ac si haberet ideam; non autem ita quod privatio
ideae respondeat ei pro idea, quia in Deo privatio esse non potest.
Ad octavum dicendum, quod poenae malum exit a Deo sub ratione ordinis
iustitiae; et sic bonum est, et ideam habet in Deo.
|
|