|
Et videtur quod non.
1. Idea enim, secundum Augustinum, forma est. Sed materia prima
nullam habet formam. Ergo idea in Deo nulla ei respondet.
2. Praeterea, materia non est ens nisi in potentia. Si ergo idea
debet ideato respondere si habet ideam, oportet quod eius idea sit in
potentia tantum. Sed in Deum potentialitas non cadit. Ergo materia
prima non habet ideam in ipso.
3. Praeterea, ideae sunt in Deo eorum quae sunt vel esse possunt.
Sed materia prima nec est per se separata existens, neque esse
potest. Ergo non habet ideam in Deo.
4. Praeterea, idea est ut secundum ipsam aliquid formatur. Sed
materia prima nunquam potest formari, ita ut forma sit de essentia
eius. Ergo si haberet ideam, frustra esset idea illa in Deo; quod
est absurdum.
1. Sed contra. Omne quod procedit in esse a Deo, habet ideam in
ipso. Materia est huiusmodi. Ergo habet ideam in Deo.
2. Praeterea, omnis essentia derivatur ab essentia divina. Ergo
quidquid habet aliquam essentiam, habet ideam in Deo. Sed materia
prima est huiusmodi. Ergo, et cetera.
Responsio. Dicendum, quod Plato, qui invenitur primo locutus
fuisse de ideis, non posuit materiae primae aliquam ideam, quia ipse
ponebat ideas ut causas ideatorum; materia autem prima non erat
causatum ideae, sed erat ei concausa. Posuit enim duo principia ex
parte materiae, scilicet magnum et parvum; sed unum ex parte formae,
scilicet ideam. Nos autem ponimus materiam esse causatam a Deo; unde
necesse est ponere quod aliquo modo sit eius idea in Deo, cum quidquid
ab ipso causatur, similitudinem ipsius utcumque retineat. Sed tamen,
si proprie de idea loquamur, non potest poni quod materia prima habeat
per se ideam in Deo distinctam ab idea formae vel compositi: quia idea
proprie dicta respicit rem secundum quod est producibilis in esse;
materia autem non potest exire in esse sine forma, nec e converso.
Unde proprie idea non respondet materiae tantum, neque formae tantum;
sed toti composito respondet una idea, quae est factiva totius et
quantum ad formam et quantum ad materiam. Si autem large accipiamus
ideam pro similitudine vel ratione, tunc illa possunt per se distinctam
habere ideam quae possunt distincte considerari, quamvis separatim esse
non possint; et sic nihil prohibet materiae primae etiam secundum se
ideam esse.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis materia prima sit informis,
tamen inest ei imitatio primae formae: quantumcumque enim debile esse
habeat, illud tamen est imitatio primi entis; et secundum hoc potest
habere similitudinem in Deo.
Ad secundum dicendum, quod ideam et ideatum non oportet esse similia
secundum conformitatem naturae, sed secundum repraesentationem tantum;
unde et rerum compositarum est simplex idea; et similiter existentis in
potentia est idealis similitudo actu.
Ad tertium dicendum, quod quamvis materia secundum se esse non
possit, tamen potest secundum se considerari; et sic potest habere per
se similitudinem.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa procedit de idea practica actu
vel virtute, quae est rei prout est in esse producibilis; et talis
idea materiae primae non convenit.
Ad primum quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod materia non
procedit in esse a Deo nisi in composito; et sic ei idea, proprie
loquendo, respondet.
Et similiter dicendum ad secundum, quod materia, proprie loquendo,
non habet essentiam, sed est pars essentiae totius.
|
|