|
Et videtur quod non.
1. Quia nihil habet ideam nisi quod habet esse determinatum. Sed
illud quod nec fuit, nec est, nec erit, nullo modo habet esse
terminatum. Ergo nec ideam.
2. Sed dicebat, quod quamvis non habeat esse terminatum in se,
habet tamen esse terminatum in Deo. Sed contra, ex hoc est aliquid
terminatum quod unum ab alio distinguitur. Sed omnia, prout sunt in
Deo, sunt unum, et ab invicem indistincta. Ergo nec etiam in Deo
habet esse terminatum.
3. Praeterea, Dionysius dicit, quod exemplaria sunt divinae et
bonae voluntates, quae sunt praedeterminativae et effectivae rerum.
Sed illud quod nec fuit, nec est, nec erit, nunquam fuit
praedeterminatum a divina voluntate. Ergo non habet ideam vel exemplar
in Deo.
4. Praeterea, idea ordinatur ad rei productionem. Si ergo sit idea
eius quod nunquam in esse producitur, videtur quod sit frustra; quod
est absurdum; ergo et cetera.
1. Sed contra. Deus habet cognitionem de rebus per ideas. Sed
ipse cognoscit ea quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt, ut dictum
est supra in quaestione de scientia Dei. Ergo est in eo idea etiam
eorum quae nec sunt, nec fuerunt, nec erunt.
2. Praeterea, causa non dependet ab effectu. Sed idea est causa
essendi rem. Ergo non dependet ab esse rei aliquo modo: potest igitur
esse etiam de his quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt.
Responsio. Dicendum, quod idea proprie dicta respicit practicam
cognitionem non solum in actu, sed in habitu. Unde, cum Deus de his
quae facere potest, quamvis nunquam sint facta nec futura, habeat
cognitionem virtualiter practicam, relinquitur quod idea possit esse
eius quod nec est, nec fuit, nec erit; non tamen eodem modo sicut est
eorum quae sunt, vel erunt, vel fuerunt; quia ad ea quae sunt, vel
erunt, vel fuerunt, producenda, determinatur ex proposito divinae
voluntatis, non autem ad ea quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt;
et sic huiusmodi habent quodammodo indeterminatas ideas.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis quod nec est, nec fuit, nec
erit, non habeat esse determinatum in se, est tamen determinate in
Dei cognitione.
Ad secundum dicendum, quod aliud est esse in Deo, et aliud in
cognitione Dei: malum enim non est in Deo, sed est in scientia
Dei. Secundum hoc enim aliquid esse dicitur in Dei scientia quod a
Deo cognoscitur; et quia Deus cognoscit omnia distincte, ut in
praecedenti quaestione dictum est, ideo in eius scientia res distinctae
sunt, quamvis in ipso sint unum.
Ad tertium dicendum, quod quamvis Deus nunquam voluerit producere
huiusmodi res in esse quarum ideas habet, tamen vult se posse eas
producere, et se habere scientiam eas producendi; unde et Dionysius
non dicit quod ad rationem exemplaris exigeretur voluntas praedefiniens
et efficiens, sed definitiva et effectiva.
Ad quartum dicendum, quod ideae illae non sunt ordinatae a divina
cognitione ad hoc ut secundum eas aliquid fiat, sed ad hoc quod
secundum eas aliquid fieri possit.
|
|