|
Et videtur quod non.
1. Quia idea non est nisi ad cognoscendum et ad causandum res. Sed
accidens cognoscitur per substantiam, et ex eius principiis causatur.
Ergo non oportet quod in Deo ideam habeat.
2. Sed dicebat, quod accidens cognoscitur per substantiam cognitione
quia est, non autem cognitione quid est.- Sed contra, quod quid est
significat definitio rei, et maxime ratione generis. Sed in
definitionibus accidentium ponitur substantia, ut dicitur VII
Metaphysicor., et subiectum, ita quod subiectum ponitur loco
generis, ut Commentator ibidem dicit, ut cum dicitur: simum est
nasus curvus. Ergo etiam quantum ad cognitionem quid est accidens per
substantiam cognoscitur.
3. Praeterea, omne quod habet ideam, est participativum ipsius.
Sed accidentia nihil participant; cum participare sit tantum
substantiarum, quae aliquid recipere possunt; ergo non habent ideam.
4. Praeterea, in illis quae dicuntur per prius et posterius, non
est accipere ideam communem, sicut in numeris et figuris, secundum
opinionem Platonis, ut patet in III Metaphys. et in I Ethic.;
et hoc ideo quia primum est quasi idea secundi. Sed ens dicitur de
substantia et accidente per prius et posterius. Ergo accidens non
habet ideam sed substantia est ei loco ideae.
1. Sed contra. Omne quod est causatum a Deo, habet ideam in
ipso. Sed Deus causa est non solum substantiarum, sed etiam
accidentium. Ergo accidentia habent ideam in Deo.
2. Praeterea, omne quod est in aliquo genere, oportet reduci in
primum illius generis, sicut omne calidum ad calidum ignis. Sed ideae
sunt principales formae, ut Augustinus dicit in libro LXXXIII
quaestionum. Ergo, cum accidentia sint formae quaedam, videtur quod
habeant ideas in Deo.
Responsio. Dicendum, quod Plato, qui primus introduxit ideas, non
posuit ideas accidentium, sed solum substantiarum, ut patet per
philosophum in I Metaphys. Cuius ratio fuit, quia Plato posuit
ideas esse proximas causas rerum; unde illud cui inveniebat proximam
causam praeter ideam, non ponebat habere ideam; et inde est quod
ponebat, in his quae dicuntur per prius et posterius, non esse
communem ideam, sed primum esse ideam secundi. Et hanc etiam
opinionem tangit Dionysius, in V cap. de divinis nominibus,
imponens eam cuidam Clementi philosopho, qui dicebat, superiora in
entibus esse inferiorum exemplaria; et hac ratione, cum accidens
immediate a substantia causetur, accidentium ideas Plato non posuit.
Sed quia nos ponimus Deum immediatam causam uniuscuiusque rei secundum
quod in omnibus causis secundis operatur, et quod omnes effectus
secundi ex eius praedefinitione proveniant: ideo non solum primorum
entium, sed etiam secundorum in eo ideas ponimus et sic substantiarum
et accidentium; sed diversorum accidentium diversimode. Quaedam enim
sunt accidentia propria ex principiis subiecti causata, quae secundum
esse nunquam a suis subiectis separantur. Et huiusmodi una operatione
in esse producuntur cum suo subiecto. Unde, cum idea, proprie
loquendo, sit forma rei operabilis inquantum huiusmodi, non erit
talium accidentium idea distincta, sed subiecti cum omnibus
accidentibus eius erit una idea; sicut aedificator unam formam habet de
domo et omnibus quae domui accidunt inquantum huiusmodi, per quam,
domum cum omnibus talibus suis accidentibus simul in esse producit,
cuiusmodi accidens est quadratura ipsius, et alia huiusmodi. Quaedam
vero sunt accidentia, quae non sequuntur inseparabiliter suum
subiectum, nec ex eius principiis dependent. Et talia producuntur in
esse alia operatione praeter operationem qua producitur subiectum;
sicut non ex hoc ipso quod homo fit homo sequitur quod sit grammaticus,
sed per aliquam aliam operationem. Et talium accidentium est idea in
Deo distincta ab idea subiecti, sicut etiam artifex concipit formam
picturae domus praeter formam domus. Sed si large accipiamus ideam pro
similitudine vel ratione, sic utraque accidentia habent ideam
distinctam in Deo, quia per se distincte considerari possunt; unde et
philosophus dicit in I Metaphysic., quod quantum ad rationem
sciendi, accidentia debent habere ideam sicut et substantiae; sed
quantum ad alia, propter quae Plato ponebat ideas, ut scilicet essent
causae generationis et essendi, ideae videntur esse substantiarum
tantum.
Ad primum igitur dicendum, quod, sicut dictum est, in Deo non est
idea solum primorum effectuum, sed etiam secundorum; unde, quamvis
accidentia habeant esse per substantiam, non excluditur quin habeant
ideas.
Ad secundum dicendum, quod accidens dupliciter potest accipi. Uno
modo in abstracto; et sic consideratur secundum propriam rationem; sic
enim assignamus in accidentibus genus et speciem; et hoc modo subiectum
non ponitur in definitione accidentis ut genus, sed ut differentia, ut
cum dicitur: simitas est curvitas nasi. Alio modo possunt accipi in
concreto; et sic accipiuntur secundum quod sunt unum per accidens cum
subiecto; unde sic non assignantur eis nec genus nec species, et ita
verum est quod subiectum ponitur ut genus in definitione accidentis.
Ad tertium dicendum, quod, quamvis accidens non sit participans, est
tamen ipsa participatio; et sic patet quod ei etiam respondet idea in
Deo, vel similitudo.
Ad quartum patet responsio ex dictis.
|
|