|
Et videtur quod non.
1. Quia singularia sunt infinita in potentia. Sed in Deo est idea
non solum eius quod est, sed etiam eius quod esse potest. Si ergo
singularium esset idea in Deo, essent in ipso ideae infinitae; quod
videtur absurdum, cum non possint esse actu infinita.
2. Praeterea, si singularia habent ideam in Deo; aut est eadem
idea singularis et speciei, aut alia et alia. Si alia et alia: tunc
unius rei sunt multae ideae in Deo, quia idea speciei est etiam idea
singularis. Si autem est una et eadem; cum in idea speciei omnia
singularia quae sunt eadem specie, conveniant, tunc omnium singularium
non erit nisi una idea tantum; et sic singularia non habebunt ideam
distinctam in Deo.
3. Praeterea, multa singularium casu accidunt. Sed talia non sunt
praedefinita. Cum ergo idea requirat praedefinitionem, ut ex
praedictis, patet, videtur quod non omnia singularia habeant ideam in
Deo.
4. Praeterea, quaedam singularia sunt ex duabus speciebus commixta,
sicut mulus ex asino et equo. Si ergo talia habent ideam, videtur
quod unicuique eorum respondeat duplex idea; et hoc videtur absurdum,
cum inconveniens sit ponere multitudinem in causa, et unitatem in
effectu.
1. Sed contra. Ideae sunt in Deo ad cognoscendum et operandum.
Sed Deus est cognitor et operator singularium. Ergo in ipso sunt
eorum ideae.
2. Praeterea, ideae ordinantur ad esse rerum. Sed singularia
habent verius esse quam universalia, cum universalia non subsistant,
nisi in singularibus. Ergo singularia magis debent habere ideas quam
universalia.
Responsio. Dicendum, quod Plato, non posuit ideas singularium,
sed specierum tantum; cuius duplex fuit ratio. Una, quia, secundum
ipsum, ideae non erant factivae materiae, sed formae tantum in his
inferioribus. Singularitatis autem principium est materia; secundum
formam vero unumquodque singulare collocatur in specie; et ideo idea
non respondet singulari inquantum singulare est, sed ratione speciei
tantum. Alia ratio esse potuit, quia idea non est nisi eorum quae per
se sunt intenta, ut ex dictis, patet. Intentio autem naturae est
principaliter ad speciem conservandam; unde, quamvis generatio
terminetur ad hunc hominem, tamen intentio naturae est quod generet
hominem. Et propter hoc etiam philosophus dicit in XIX de
animalibus, quod in accidentibus specierum sunt assignandae causae
finales, non autem in accidentibus singularium, sed efficientes et
materiales tantum; et ideo idea non respondet singulari, sed speciei.
Et eadem ratione Plato non ponebat ideas generum, quia intentio
naturae non terminatur ad productionem formae generis, sed solum formae
speciei. Nos autem ponimus Deum causam esse singularis et quantum ad
formam et quantum ad materiam. Ponimus etiam, quod per divinam
providentiam definiuntur omnia singularia; et ideo oportet nos etiam
singularium ponere ideas.
Ad primum ergo dicendum, quod ideae non plurificantur nisi secundum
diversos respectus ad res: non est autem inconveniens relationes
rationis in infinitum multiplicari, ut Avicenna dicit.
Ad secundum dicendum, quod si loquamur de idea proprie, secundum quod
est rei, eo modo quo est in esse producibilis; sic una idea respondet
singulari, speciei, et generi, individuatis in ipso singulari, eo
quod Socrates, homo et animal non distinguuntur secundum esse. Si
autem accipiamus ideam communiter pro similitudine vel ratione, sic,
cum diversa sit consideratio Socratis ut Socrates est, et ut homo
est, et ut est animal, respondebunt ei secundum hoc plures ideae vel
similitudines.
Ad tertium dicendum, quod quamvis aliquid sit a casu respectu proximi
agentis, nihil tamen est a casu respectu agentis qui omnia
praecognoscit.
Ad quartum dicendum, quod mulus habet speciem mediam inter asinum et
equum; unde non est in duabus speciebus, sed in una tantum, quae est
effecta per commixtionem seminum, inquantum virtus activa maris non
potuit perducere materiam feminae ad terminos propriae speciei
perfectae, propter materiae extraneitatem, sed perduxit ad aliquid
propinquum suae speciei; et ideo eadem ratione assignatur idea mulo et
equo.
|
|