|
Et videtur quod sic.
1. Unumquodque enim est ens per essentiam suam. Creatura autem non
est bona per essentiam, sed per participationem. Ergo bonum addit
aliquid secundum rem supra ens.
2. Praeterea, cum bonum in ratione sua includat ens, et tamen bonum
secundum rationem distinguatur ab ente; oportet quod ratio boni addat
supra rationem entis. Sed non potest dici quod addat super ens aliquam
negationem, sicut unum, quod addit super ens indivisionem, quia tota
ratio boni in positione consistit. Ergo aliquid positive addit bonum
super ens; et ita videtur quod aliquid realiter addat.
3. Sed dicebat, quod addit respectum ad finem.- Sed contra:
secundum hoc enim bonum nihil aliud esset quam ens relatum. Sed ens
relatum concernit determinatum genus entis, quod est ad aliquid. Ergo
bonum est in aliquo uno praedicamento determinato; quod est contra
philosophum in I Ethic., ubi ponit bonum in omnibus generibus.
4. Praeterea, ut potest accipi ex dictis Dionysii in IV cap. de
Div. Nomin., bonum est diffusivum sui et esse. Ergo per hoc est
aliquid bonum per quod est diffusivum. Sed diffundere importat
actionem quamdam; actio autem ab essentia procedit mediante virtute.
Ergo aliquid dicitur esse bonum ratione virtutis superadditae ad
essentiam; et sic bonum addit aliquid realiter super ens.
5. Praeterea, quanto magis receditur ab uno primo simplici tanto
maior in rebus differentia invenitur. Sed ens et bonum in Deo sunt
unum re, et distinguuntur ratione. Ergo in creaturis distinguuntur
plus quam ratione; et ita distinguuntur re, cum supra distinctionem
rationis non sit nisi distinctio rei.
6. Praeterea, accidentalia realiter addunt supra essentiam rei.
Sed bonitas est rei creatae accidentalis; alias non posset bonitatem
amittere. Ergo bonum addit aliquid realiter super ens.
7. Praeterea, omne illud quod dicitur per informationem alicuius,
addit aliquid realiter super illud, eo quod nihil informatur seipso.
Sed bonum dicitur per informationem, ut dicitur in commento libri de
causis; ergo bonum addit aliquid supra ens. Praeterea, nihil
determinatur se ipso; sed bonum determinat ens; ergo bonum addit
aliquid super ens.
8. Sed dicebat, quod bonum determinat ens secundum rationem.- Sed
contra: aut illi rationi respondet aliquid in re, aut nihil. Si
nihil, sequetur quod ratio illa sit cassa et vana; si autem aliquid
respondet in re, ergo habetur propositum, quod bonum aliquid realiter
addat super ens.
9. Praeterea, relatio specificatur secundum id ad quod dicitur.
Sed bonum dicit relationem ad determinatum terminum, scilicet ad
finem. Ergo bonum dicit specificam relationem. Sed omne ens
specificatum addit aliquid realiter super ens commune. Ergo et bonum
realiter aliquid addit super ens.
10. Praeterea, sicut bonum et ens convertuntur, ita homo et
risibile. Sed risibile, quamvis convertatur cum homine, addit tamen
realiter super hominem; scilicet ipsam hominis proprietatem, quae est
de genere accidentium. Ergo et bonum realiter addit super ens.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit, quod in quantum Deus
bonus est, sumus; in quantum vero sumus, boni sumus. Ergo videtur
quod bonum non addat aliquid super ens.
2. Praeterea, quaecumque ita se habent quod unum addit super alterum
re vel ratione, unum eorum potest intelligi sine altero. Sed ens non
potest intelligi sine bono. Ergo bonum non addit aliquid super ens nec
re nec ratione. Probatio mediae. Plus potest facere Deus quam homo
intelligere. Sed non potest Deus facere aliquod ens quod non sit
bonum; quia hoc ipso quod est a bono, bonum est, ut patet per
Boetium in Lib. de Hebdom. Ergo nec intellectus potest hoc
intelligere.
Responsio. Dicendum est, quod tripliciter potest aliquid super
alterum addere. Uno modo quod addat aliquam rem quae sit extra
essentiam illius rei cui dicitur addi; sicut album addit aliquid super
corpus, quia essentia albedinis est praeter essentiam corporis. Alio
modo dicitur aliquid addere super alterum per modum contrahendi et
determinandi; sicut homo addit aliquid super animal: non quidem ita
quod sit in homine aliqua res quae sit penitus extra essentiam
animalis, alias oporteret dicere, quod non totum quod est homo esset
animal, sed animal esset pars hominis; sed animal per hominem
contrahitur, quia id quod determinate et actualiter continetur in
ratione hominis, implicite et quasi potentialiter continetur in ratione
animalis. Sicut est de ratione hominis quod habeat animam rationalem,
de ratione autem animalis est quod habeat animam, non determinando ad
rationalem vel non rationalem; ista tamen determinatio ratione cuius
homo super animal addere dicitur, in aliqua re fundatur. Tertio modo
dicitur aliquid addere super alterum secundum rationem tantum; quando
scilicet aliquid est de ratione unius quod non est de ratione alterius:
quod tamen nihil est in rerum natura, sed in ratione tantum, sive per
illud contrahatur id cui dicitur addi, sive non. Caecum enim addit
aliquid supra hominem, scilicet caecitatem, quae non est aliquid ens
in natura, sed rationis tantum ens est comprehendentis privationes; et
per hoc homo contrahitur, non enim omnis homo caecus est; sed cum
dicimus talpam caecam, non fit per hoc additum aliqua contractio. Non
autem potest esse quod super ens universale aliquid addat aliquid primo
modo, quamvis illo modo possit fieri additio super aliquod ens
particulare; nulla enim res naturae est quae sit extra essentiam entis
universalis, quamvis aliqua res sit extra essentiam huius entis.
Secundo autem modo inveniuntur aliqua addere super ens, quia ens
contrahitur per decem genera, quorum unumquodque addit aliquid super
ens; non quidem aliquod accidens, vel aliquam differentiam quae sit
extra essentiam entis, sed determinatum modum essendi, qui fundatur in
ipsa essentia rei. Sic autem bonum non addit aliquid super ens: cum
bonum dividatur aequaliter in decem genera, ut ens, ut patet in I
Ethicor.: et ideo oportet quod vel nihil addat super ens, vel addat
aliquid, quod sit in ratione tantum. Si enim adderet aliquid reale,
oporteret quod per rationem boni contraheretur ens ad aliquod speciale
genus. Cum autem ens sit id quod primo cadit in conceptione
intellectus, ut Avicenna dicit, oportet quod omne aliud nomen vel sit
synonymum enti: quod de bono dici non potest, cum non nugatorie
dicatur ens bonum; vel addat aliquid ad minus secundum rationem; et
sic oportet quod bonum, ex quo non contrahit ens, addat aliquid super
ens, quod sit rationis tantum. Id autem quod est rationis tantum,
non potest esse nisi duplex, scilicet negatio et aliqua relatio.
Omnis enim positio absoluta aliquid in rerum natura existens
significat. Sic ergo supra ens, quod est prima conceptio
intellectus, unum addit id quod est rationis tantum, scilicet
negationem: dicitur enim unum quasi ens indivisum. Sed verum et bonum
positive dicuntur; unde non possunt addere nisi relationem quae sit
rationis tantum. Illa autem relatio, secundum philosophum in V
Metaph., invenitur esse rationis tantum, secundum quam dicitur
referri id quod non dependet ad id ad quod refertur, sed e converso,
cum ipsa relatio quaedam dependentia sit, sicut patet in scientia et
scibili, sensu et sensibili. Scientia enim dependet a scibili, sed
non e converso: unde relatio qua scientia refertur ad scibile, est
realis; relatio vero qua scibile refertur ad scientiam, est rationis
tantum: dicitur enim scibile relatum, secundum philosophum, non quia
ipsum referatur, sed quia aliud referatur ad ipsum. Et ita est in
omnibus aliis quae se habent ut mensura et mensuratum, vel perfectivum
et perfectibile. Oportet igitur quod verum et bonum super intellectum
entis addant respectum perfectivi. In quolibet autem ente est duo
considerare: scilicet ipsam rationem speciei, et esse ipsum quo
aliquid subsistit in specie illa; et sic aliquod ens potest esse
perfectivum dupliciter. Uno modo secundum rationem speciei tantum.
Et sic ab ente perficitur intellectus, qui percipit rationem entis.
Nec tamen ens est in eo secundum esse naturale; et ideo hunc modum
perficiendi addit verum super ens. Verum enim est in mente, ut
philosophus dicit in VI Metaphys.; et unumquodque ens in tantum
dicitur verum, in quantum est conformatum vel conformabile
intellectui; et ideo omnes recte definientes verum, ponunt in eius
definitione intellectum. Alio modo ens est perfectivum alterius non
solum secundum rationem speciei, sed etiam secundum esse quod habet in
rerum natura. Et per hunc modum est perfectivum bonum. Bonum enim in
rebus est, ut philosophus dicit in VI Metaphys. In quantum autem
unum ens secundum esse suum est perfectivum alterius et consummativum,
habet rationem finis respectu illius quod ab eo perficitur; et inde est
quod omnes recte definientes bonum ponunt in ratione eius aliquid quod
pertinet ad habitudinem finis; unde philosophus dicit in I
Ethicorum, quod bonum optime diffinierunt dicentes, quod bonum est
quod omnia appetunt. Sic ergo primo et principaliter dicitur bonum ens
perfectivum alterius per modum finis; sed secundario dicitur aliquid
bonum, quod est ductivum in finem: prout utile dicitur bonum; vel
quod natum est consequi finem: sicut et sanum dicitur non solum habens
sanitatem, sed et faciens et conservans et significans.
Ad primum igitur dicendum, quod, cum ens dicatur absolute, bonum
autem superaddat habitudinem causae finalis; ipsa essentia rei absolute
considerata sufficit ad hoc quod per eam aliquid dicatur ens, non autem
ad hoc quod per eam dicatur aliquid bonum; sicut enim in aliis
generibus causarum habitudo secundae causae dependet ex habitudine
causae primae; primae vero causae habitudo non dependet ex aliquo
alio; ita etiam est in causis finalibus, quod secundi fines
participant habitudinem causae finalis ex ordine ad ultimum finem, ipse
autem ultimus finis habet hanc habitudinem per seipsum. Et inde est
quod essentia Dei, qui est ultimus finis rerum, sufficit ad hoc quod
per eam Deus dicatur bonus; sed essentia creaturae posita nondum
dicitur res bona nisi ex habitudine ad Deum, ex qua habet rationem
causae finalis. Et pro tanto dicitur quod creatura non est bona per
essentiam, sed per participationem. Uno modo scilicet in quantum ipsa
essentia secundum rationem intelligendi consideratur ut aliud quid quam
habitudo ad Deum, a qua habet rationem causae finalis, et ad quem
ordinatur ut ad finem. Sed secundum alium modum creatura potest dici
per essentiam bona, in quantum scilicet essentia creaturae non
invenitur sine habitudine ad Dei bonitatem; et hoc intendit Boetius
in libro de Hebdom.
Ad secundum dicendum, quod non solum negatio dicit id quod est
rationis tantum, sed etiam quaedam relatio, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod omnis relatio realis est in genere
determinato; sed relationes non reales possunt circuire omne ens.
Ad quartum dicendum, quod diffundere, licet secundum proprietatem
vocabuli videatur importare operationem causae efficientis, tamen largo
modo potest importare habitudinem cuiuscumque causae sicut influere et
facere, et alia huiusmodi. Cum autem dicitur quod bonum sit
diffusivum secundum sui rationem, non est intelligenda diffusio
secundum quod importat operationem causae efficientis, sed secundum
quod importat habitudinem causae finalis; et talis diffusio non est
mediante aliqua virtute superaddita. Dicit autem bonum diffusionem
causae finalis, et non causae agentis: tum quia efficiens, in quantum
huiusmodi, non est rei mensura et perfectio, sed magis initium; tum
etiam quia effectus participat causam efficientem secundum
assimilationem formae tantum, sed finem consequitur res secundum totum
esse suum, et in hoc consistebat ratio boni.
Ad quintum dicendum, quod dupliciter aliqua possunt esse unum in Deo
secundum rem. Uno modo ex parte eius in quo sunt, tantum, et non ex
propria ratione, sicut scientia et potentia. Non enim scientia ex hoc
quod scientia, est idem quod potentia secundum rem, sed ex hoc quod
est divina. Et quae sic sunt unum re in Deo, in creaturis
inveniuntur differre secundum rem. Alio modo ex ipsa ratione eorum
quae dicuntur esse unum realiter in Deo. Et sic bonum et ens sunt
unum in Deo realiter, quia de ratione boni est quod non differat
secundum rem ab ente; et ideo ubicumque invenitur bonum et ens, sunt
idem secundum rem.
Ad sextum dicendum, quod sicut ens est quoddam essentiale, et quoddam
accidentale; ita et bonum quoddam accidentale, et quoddam essentiale;
et eodem modo amittit aliquid bonitatem sicut esse substantiale vel
accidentale.
Ad septimum dicendum, quod ex habitudine praedicta contingit quod
bonum secundum rationem dicatur ens informare vel determinare. Unde
patet responsio ad octavum.
Ad nonum dicendum, quod isti rationi aliquid respondet in re,
scilicet realis dependentia eius quod est ad finem ad finem ipsum,
sicut est et in aliis relationibus rationis.
Ad decimum dicendum, quod quamvis bonum dicat aliquam specialem
habitudinem, scilicet finis, tamen ista habitudo competit cuilibet
enti, nec ponit aliquid secundum rem in ente; unde ratio non
sequitur.
Ad undecimum dicendum, quod risibile quamvis convertatur cum homine,
tamen addit aliquam naturam extraneam super hominem, quae est praeter
essentiam hominis; sic autem nihil potest addi super ens, ut dictum
est.
Primum vero quod in contrarium obiicitur, concedimus; quod bonum non
addit secundum rem supra ens.
Secundum vero probat quod nec etiam secundum rationem; ideo ad
secundum dicendum, quod dupliciter potest intelligi aliquid sine
altero. Uno modo per modum enuntiandi, dum scilicet intelligitur unum
esse sine altero; et hoc modo quidquid intellectus potest intelligere
sine altero, Deus potest facere. Sic autem ens non potest intelligi
sine bono, ut scilicet intellectus intelligat aliquid esse ens et non
esse bonum. Alio modo potest intelligi aliquid sine altero per modum
definiendi, ut scilicet intelligatur unum, non cointellecto altero;
sicut animal intelligitur sine homine, et omnibus aliis speciebus: et
sic ens potest intelligi sine bono. Nec tamen sequitur quod Deus
possit facere ens sine bono, quia hoc ipsum quod est facere, est
producere aliquid in esse.
|
|