|
Et videtur quod non.
1. Opposita nata sunt circa idem fieri. Bonum autem et malum sunt
opposita. Cum igitur malum non sit natum in omnibus esse, quia, ut
Avicenna dicit, ultra orbem lunae non est malum; videtur quod nec
bonum in omnibus entibus inveniatur; et ita bonum cum ente non
convertitur.
2. Praeterea, quaecumque ita se habent quod unum ad plura se
extendit quam aliud, non sunt convertibilia ad invicem. Sed, sicut
in IV cap. de Divin. Nomin. dicit Commentator maximus, bonum
extendit se ad plura quam ens; extendit enim se ad non entia, quae per
bonum vocantur in esse. Ergo bonum et ens non sunt convertibilia.
3. Praeterea, sicut Algazel dicit, bonum est perfectio cuius
apprehensio est delectabilis. Sed non omne ens habet perfectionem;
materia enim prima non habet perfectionem aliquam. Ergo non omne ens
est bonum.
4. Praeterea, in mathematicis est ens; non autem ibi est bonum, ut
patet per philosophum in III Metaph. Ergo bonum et ens non
convertuntur.
5. Praeterea, in Lib. de causis dicitur, quod prima rerum
creatarum est esse. Sed secundum philosophum in praedicamentis, prius
est a quo non convertitur consequentia. Ergo ab ente non convertitur
consequentia ad bonum; et ita bonum et ens non convertuntur.
6. Praeterea, divisum non convertitur cum aliquo dividentium, sicut
animal cum rationali. Sed ens dividitur per bonum et malum, cum multa
entia mala dicantur. Ergo bonum et ens non convertuntur.
7. Praeterea, privatio etiam, secundum philosophum in IV
Metaph., dicitur ens quodam modo. Sed nullo modo potest dici
bonum; alias malum, cuius ratio in privatione consistit, esset
bonum. Ergo bonum et ens non convertuntur.
8. Praeterea, secundum Boetium in libro de Hebd., propter hoc
omnia dicuntur esse bona, quia sunt a bono quod est Deus. Sed
bonitas Dei est ipsa sua sapientia et sua iustitia. Ergo eadem
ratione, omnia quae sunt a Deo, essent sapientia et iusta; quod est
falsum. Ergo et primum; scilicet quod omnia sint bona.
1. Sed contra. Nihil tendit nisi in suum simile. Sed omne ens
tendit in bonum, ut Boetius dicit in Lib. de Hebdom. Ergo omne
ens est bonum; nec potest aliquid esse bonum nisi aliquo modo sit.
Ergo bonum et ens convertuntur.
2. Praeterea, a bono non potest aliquid esse nisi bonum. Sed omne
ens procedit a divina bonitate. Ergo omne ens est bonum; et sic idem
quod prius.
Responsio. Dicendum, quod cum ratio boni in hoc consistat quod
aliquid sit perfectivum alterius per modum finis, omne illud quod
invenitur habere rationem finis, habet etiam rationem boni. Duo autem
sunt de ratione finis; ut scilicet sit appetitum vel desideratum ab his
quae finem nondum attingunt, et ut sit dilectum, et quasi
delectabile, ab his quae finem participant: cum eiusdem rationis sit
tendere in finem, et in fine quodammodo quiescere; sicut per eamdem
naturam lapis movetur ad medium, et quiescit in medio. Haec autem duo
inveniuntur competere ipsi esse. Quae enim nondum esse participant,
in esse quodam naturali appetitu tendunt; unde et materia appetit
formam, secundum philosophum in I Phys. Omnia autem quae iam esse
habent, illud esse suum naturaliter amant, et ipsum tota virtute
conservant; unde Boetius dicit in III de consolatione: dedit
divina providentia creatis a se rebus hanc vel maximam manendi causam,
ut quoad possunt, naturaliter manere desiderent. Quare nihil est quod
ullo modo queas dubitare, cuncta quae sunt, appetere naturaliter
constantiam permanendi, devitareque perniciem. Ipsum igitur esse
habet rationem boni. Unde sicut impossibile est quod sit aliquid ens
quod non habeat esse, ita necesse est ut omne ens sit bonum ex hoc ipso
quod esse habet; quamvis etiam et in quibusdam entibus multae aliae
rationes bonitatis superaddantur supra suum esse quo subsistunt. Cum
autem bonum rationem entis includat, ut ex praedictis patet,
impossibile est aliquid esse bonum quod non sit ens; et ita relinquitur
quod bonum et ens convertantur.
Ad primum igitur dicendum, quod bonum et malum opponuntur per modum
privationis et habitus; non autem oportet ut cuicumque inest habitus,
nata sit inesse privatio; et ideo non oportet ut in quibuscumque natum
est esse bonum, natum sit esse malum. In contrariis, etiam quando
unum inest per naturam alicui, alterum non est natum inesse eidem,
secundum philosophum in praedicamentis. Bonum autem cuilibet enti
naturaliter inest, cum dicatur bonum ex ipso suo naturali esse.
Ad secundum dicendum, quod bonum non se extendit ad non entia per
praedicationem, sed per causalitatem, in quantum non entia appetunt
bonum; ut dicamus non entia ea quae sunt in potentia, et non in actu.
Sed esse non habet causalitatem, nisi forte secundum rationem causae
exemplaris; quae quidem causalitas non se extendit nisi ad ea quae actu
esse participant.
Ad tertium dicendum, quod sicut materia prima est ens in potentia et
non in actu; ita est perfecta in potentia et non in actu, bona in
potentia et non in actu.
Ad quartum dicendum, quod ea de quibus mathematicus considerat,
secundum esse quod habent in rebus, bona sunt. Ipsum enim esse lineae
vel numeri bonum est, sed a mathematico non considerantur secundum suum
esse, sed solum secundum rationem speciei; considerat enim ea
abstracte: non sunt autem abstracta secundum esse, sed solum secundum
rationem. Dictum est autem supra, quod bonum non consequitur rationem
speciei nisi secundum esse quod habet in re aliqua; et ideo ratio boni
non competit lineae vel numero secundum hoc quod cadunt in
consideratione mathematici, quamvis linea et numerus bona sint.
Ad quintum dicendum, quod ens non dicitur esse prius bono illo modo
dicendi prius quem obiectio tangit, sed alio modo, sicut absolutum
respectivo.
Ad sextum dicendum, quod aliquid potest dici bonum et ex suo esse, et
ex aliqua proprietate, vel habitudine superaddita; sicut dicitur homo
bonus et in quantum est et in quantum est iustus et castus, vel
ordinatus ad beatitudinem. Ratione igitur primae bonitatis ens
convertitur cum bono, et e converso; sed ratione secundae bonum
dividit ens.
Ad septimum dicendum, quod privatio non dicitur ens naturae, sed
solummodo ens rationis; et sic etiam est bonum rationis. Nam
privationem cognoscere, et quodcumque tale, bonum est; et mali
cognitio, secundum Boetium, bono deesse non potest.
Ad octavum dicendum, quod secundum Boetium, aliquid dicitur esse
bonum ex ipso suo esse; sed iustum dicitur ratione alicuius suae
actionis. Esse autem in omnia quae a Deo procedunt, diffunditur;
non autem omnia participant illud agere ad quod iustitia ordinatur.
Quamvis enim in Deo sit idem agere quod esse, ac per hoc sua iustitia
sit sua bonitas, tamen in creaturis aliud est agere, et aliud esse.
Unde esse potest communicari alicui cui agere non communicatur. Et
quibus utrumque communicatur, non est idem esse quod agere. Unde
etiam homines qui sunt boni et iusti, sunt quidem boni in quantum
sunt; non autem iusti in quantum sunt, sed in quantum habent habitum
quemdam ordinatum ad agere; et similiter potest dici de sapientia, et
aliis huiusmodi. Vel aliter dicendum secundum eumdem, quod iustum et
sapiens et alia huiusmodi sunt quaedam specialia bona, cum sint quaedam
speciales perfectiones; bonum autem aliquid perfectum absolute
designat. Ab ipso igitur Deo perfecto procedunt res perfectae, non
eodem modo perfectionis quo Deus perfectus est; quia quod fit non est
secundum modum agentis, sed secundum modum facti; nec omnia quae a
Deo perfectionem recipiunt eodem modo recipiunt. Et ideo, sicut Deo
et creaturis omnibus commune est esse perfectum absolute, non autem
esse perfectum hoc vel illo modo; ita esse bonum convenit Deo, et
omnibus creaturis: sed habere hanc bonitatem quae est sapientia vel
quae est iustitia, non oportet quod sit omnibus commune; sed quaedam
Deo tantum conveniunt, ut aeternitas et omnipotentia, quaedam vero
quibusdam creaturis et Deo, ut sapientia, et iustitia, et alia
huiusmodi.
|
|