|
Et videtur quod sic.
1. Illud enim quod est in rebus, est prius eo quod est in
apprehensione tantum, eo quod apprehensio nostra causatur et mensuratur
ex rebus. Sed secundum philosophum in VI Metaph., bonum est in
rebus, verum autem in mente. Ergo bonum est prius quam verum secundum
rationem.
2. Praeterea, prius est aliquid in se perfectum secundum rationem
quam sit alterius perfectivum. Sed bonum dicitur aliquid in quantum
est in se perfectum, verum autem in quantum est alterius perfectivum.
Ergo bonum est prius quam verum.
3. Praeterea, bonum dicitur per ordinem ad causam finalem, verum
autem in ordine ad causam formalem. Sed causa finalis est prior
formali, quia finis est causa causarum. Ergo bonum est prius quam
verum secundum rationem.
4. Praeterea, particulare bonum est posterius quam bonum
universale. Sed verum est quoddam particulare bonum, est enim bonum
intellectus, ut dicit philosophus in VI Ethic. Ergo bonum est
naturaliter prius secundum rationem quam verum.
5. Praeterea, bonum habet rationem finis. Finis autem est primum
in intentione. Ergo intentio boni est prior intentione veri.
1. Sed contra. Bonum est perfectivum affectus, verum autem
intellectus. Intellectus autem naturaliter praecedit affectum. Ergo
et verum, bonum.
2. Praeterea, quanto aliquid est immaterialius, tanto est prius.
Sed verum est immaterialius quam bonum, quia bonum in rebus
naturalibus invenitur, verum solum in mente immateriali. Ergo verum
est naturaliter prius bono.
Responsio. Dicendum, quod tam verum quam bonum, sicut dictum est,
habent rationem perfectivorum, sive perfectionum. Ordo autem inter
perfectiones aliquas potest attendi dupliciter: uno modo ex parte
ipsarum perfectionum; alio modo ex parte perfectibilium. Considerando
ergo verum et bonum secundum se, sic verum est prius bono secundum
rationem, cum verum sit perfectivum alicuius secundum rationem
speciei; bonum autem non solum secundum rationem speciei, sed etiam
secundum esse quod habet in re. Et ita plura includit in se ratio boni
quam ratio veri, et se habet quodammodo per additionem ad illam; et
sic bonum praesupponit verum, verum autem praesupponit unum, cum veri
ratio ex apprehensione intellectus perficiatur; unumquodque autem
intelligibile est in quantum est unum; qui enim non intelligit unum,
nihil intelligit, ut dicit philosophus in IV Metaph. Unde istorum
nominum transcendentium talis est ordo, si secundum se considerentur,
quod post ens est unum, deinde verum post unum, et deinde post verum
bonum. Si autem attendatur ordo inter verum et bonum ex parte
perfectibilium, sic e converso bonum est naturaliter prius quam verum,
duplici ratione. Primo, quia perfectio boni ad plura se extendit quam
veri perfectio. Vero enim non sunt nata perfici nisi illa quae possunt
aliquod ens percipere in seipsis vel in seipsis habere secundum suam
rationem, et non secundum illud esse quod ens habet in seipso: et
huiusmodi sunt solum ea quae immaterialiter aliquid recipiunt, et sunt
cognoscitiva; species enim lapidis est in anima non autem secundum esse
quod habet in lapide. Sed a bono nata sunt perfici etiam illa quae
secundum materiale esse aliquid recipiunt: cum ratio boni in hoc
consistat quod aliquid sit perfectivum tam secundum rationem speciei
quam etiam secundum esse, ut prius dictum est. Et ideo omnia appetunt
bonum; sed non omnia cognoscunt verum. In utroque enim ostenditur
habitudo perfectibilis ad perfectionem, quae est bonum vel verum;
scilicet in appetitu boni et cognitione veri. Secundo, quia illa
etiam quae nata sunt perfici bono et vero, per prius perficiuntur bono
quam vero: ex hoc enim quod esse participant, perficiuntur bono, ut
dictum est; ex hoc autem quod cognoscunt aliquid, perficiuntur vero.
Cognitio autem est posterior quam esse; unde et in hac consideratione
ex parte perfectibilium bonum praecedit verum.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de ordine veri et
boni ex parte perfectibilium, non autem ex parte ipsius veri et boni:
mens enim sola perfectibilis est vero; sed omnis res perfectibilis est
bono.
Ad secundum dicendum, quod bonum non solum habet rationem perfecti,
sed etiam perfectivi sicut et verum, ut prius dictum est; unde ratio
non sequitur.
Ad tertium dicendum, quod finis est prior in causando quam aliqua
aliarum causarum; causatum autem perficitur per suam causam; unde
ratio ista procedit secundum ordinem perfectibilis ad perfectionem, in
quo bonum est prius. Sed absolute considerando formam et finem, cum
ipsa forma sit finis, prior est ipsa forma in se considerata quam
secundum quod est alterius finis; ratio autem veri ex ipsa specie
consurgit, prout est intellecta sicuti est.
Ad quartum dicendum, quod verum dicitur esse quoddam bonum, in
quantum habet esse in aliquo speciali perfectibili, et sic etiam haec
obiectio pertinet ad ordinem perfectibilis ad perfectionem.
Ad quintum dicendum, quod finis dicitur esse prior in intentione his
quae sunt ad finem, non autem aliis causis, nisi secundum quod ipsae
sunt ad finem; et sic solvendum est sicut ad tertium. Et tamen
sciendum, quod cum dicitur quod finis est prior in intentione,
intentio sumitur pro actu mentis, qui est intendere. Cum autem
comparamus intentionem boni et veri, intentio sumitur pro ratione quam
significat definitio; unde aequivoce accipitur utrobique.
Ad primum vero quod in contrarium obicitur, dicendum, quod aliquid
est natum perfici bono non solum mediante affectu, sed etiam in quantum
habet esse: unde quamvis intellectus sit prior affectu, non sequitur
quod per prius perficiatur aliquid vero quam bono.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de vero et bono prout
secundum se considerantur; unde concedenda est.
|
|