|
Et videtur quod sic.
1. Quia secundum Boetium in libro de hebdomadibus: si intelligamus
per impossibile Deum esse, abstracta per intellectum bonitate;
sequetur omnia alia esse entia, non autem esse bona. Intellecta autem
in Deo bonitate, sequetur omnia esse bona, sicut et entia. Ergo
omnia dicuntur bona bonitate prima.
2. Sed dicebat, quod ideo hoc contingit quod non intellecta bonitate
in Deo non est bonitas in aliis creaturis, quia bonitas creaturae
causatur a bonitate Dei, non quia denominetur res bona formaliter
bonitate Dei.- Sed contra: quandocumque aliquid denominatur
aliquale ex solo respectu ad alterum, non denominatur tale per aliquid
sibi formaliter inhaerens, sed per id quod est extra ipsum, ad quod
refertur; sicut urina quae dicitur esse sana ex hoc quod significat
sanitatem animalis, non denominatur sana ab aliqua sanitate sibi
inhaerente, sed a sanitate animalis quam significat. Sed creatura
dicitur esse bona per respectum ad primam bonitatem, quia secundum hoc
unumquodque dicitur bonum quod a primo bono defluxit, ut dicit Boetius
in Lib. de Hebdom. Ergo creatura non denominatur bona ab aliqua
formali bonitate in ipsa existente, sed ipsa bonitate divina.
3. Praeterea, Augustinus dicit, VIII de Trinitate: bonum est
hoc, et bonum illud; tolle hoc et illud, et vide ipsum bonum, si
potes; ita Deum videbis non alio bono bonum, sed bonum omnis boni.
Sed ipso bono quod est omnis boni bonum, omnia dicuntur bona. Ergo
divina bonitate, de qua loquitur, omnia dicuntur bona.
4. Praeterea, cum omnis creatura sit bona, aut est bona aliqua
bonitate sibi inhaerente, aut solum bonitate prima. Si aliqua
bonitate sibi inhaerente; cum illa bonitas sit etiam quaedam creatura,
et ipsa bona erit; aut ergo se bonitate, aut alia. Si se bonitate,
ergo erit bonitas prima: haec est enim ratio primi boni, ut ex
auctoritate Augustini inducta patet, quod seipso sit bonum; et sic
habetur propositum, quod creatura est bona bonitate prima. Si autem
illa bonitas est bona bonitate alia, eadem quaestio remanet de illa:
aut ergo erit procedere in infinitum, quod est impossibile; aut erit
devenire ad aliquam bonitatem denominantem creaturam, quae est bona se
ipsa: et haec erit bonitas prima. Ergo oportet omnibus modis quod
creatura sit bona bonitate prima.
5. Praeterea, secundum Anselmum, omne verum est verum veritate
prima. Sed sicut veritas prima se habet ad vera, ita bonitas prima se
habet ad bona. Ergo omnia sunt bona bonitate prima.
6. Praeterea, quod non potest in minus, non potest in maius. Sed
minus est esse quam esse bonum; creatura autem non potest in esse, cum
omne esse sit a Deo. Ergo nec potest in esse bonum: ergo bonitas qua
aliquid dicitur bonum non est bonitas creata.
7. Praeterea esse, secundum Hilarium est proprium Deo. Sed
proprium est quod uni soli convenit. Ergo nullum est aliud esse nisi
ipse Deus. Sed omnia sunt bona in quantum habent esse. Ergo omnia
sunt bona ipso esse divino quod est eius bonitas.
8. Praeterea, bonitas prima nihil addit supra bonitatem; alias
bonitas prima esset composita. Sed verum est omnia esse bona
bonitate. Ergo etiam verum est omnia esse bona bonitate prima.
9. Ipse dicebat, quod bonitas prima addit supra bonitatem absolutam
secundum rationem et non secundum rem.- Sed contra: ratio cui non
respondet aliquid in re, est cassa et vana. Sed non est vana ratio
qua intelligimus bonitatem primam. Ergo si addit aliquid secundum
rationem, addet etiam secundum rem: quod est impossibile, et sic nec
etiam secundum rationem addet. Et ita omnia dicentur esse bona
bonitate prima, sicut et bonitate absoluta.
1. Sed contra. Omnia sunt bona inquantum sunt entia, quia,
secundum Augustinum, in quantum sumus, boni sumus. Sed non dicuntur
omnia entia formaliter per essentiam primam, sed per essentiam
creatam. Ergo nec omnia sunt bona formaliter bonitate prima, sed
bonitate creata.
2. Praeterea, vertibile non informatur invertibili, cum sint
opposita. Sed omnis creatura est vertibilis; bonitas autem prima est
invertibilis. Ergo creatura non dicitur bona formaliter bonitate
prima.
3. Praeterea, omnis forma est proportionata suo perfectibili. Sed
bonitas prima, cum sit infinita, non est proportionata creaturae, cum
sit finita. Ergo creatura non dicitur bona formaliter bonitate prima.
4. Praeterea, secundum Augustinum, VIII de Trinit. cap.
III, omnia creata participatione boni bona sunt. Sed
participatione boni non est ipsa bonitas prima, ipsa enim est totalis
et perfecta bonitas. Ergo non omnia sunt bona bonitate prima
formaliter.
5. Praeterea, creatura dicitur habere vestigium Trinitatis,
secundum quod est una, vera et bona; et sic bonum pertinet ad
vestigium. Sed vestigium et partes eius sunt aliquid creatum. Ergo
creatura est bona bonitate creata.
6. Praeterea, bonitas prima est simplicissima. Ergo nec est in se
composita, nec alii componibilis; et ita non potest esse alicuius
forma, cum forma veniat in compositionem eius cuius est forma. Sed
bonitas qua aliqua dicuntur esse bona, est forma quaedam, cum omne
esse sit a forma. Ergo creaturae non sunt bonae bonitate prima
formaliter.
Responsio. Dicendum, quod circa hanc quaestionem diversimode aliqui
posuerunt. Quidam enim, frivolis rationibus ducti, adeo desipuerunt
quod ponerent Deum esse de substantia cuiuslibet rei. Quorum quidam
posuerunt eum esse idem quod materia prima, ut David de Dinando.
Quidam vero posuerunt ipsum esse formam cuiuslibet rei. Cuius quidem
erroris statim falsitas aperitur. Hoc enim Deum omnes de Deo
loquentes intelligunt, quod est omnium principium effectivum, cum
oporteat omnia entia ab uno primo ente effluere. Causa autem
efficiens, secundum doctrinam philosophi, in II Phys., cum causa
materiali non coincidit in idem, cum habeant contrarias rationes.
Unumquodque enim est agens secundum quod est actu; materiae vero ratio
est esse in potentia; efficiens vero et forma effecti sunt idem
specie, in quantum omne agens agit sibi simile, sed non idem numero,
quia non potest esse idem faciens et factum. Ex quo patet, quod ipsa
divina essentia neque est materia alicuius rei, neque forma, ut ea
possit creatura dici formaliter bona, sicut forma coniuncta; sed
quaelibet forma est Dei quaedam similitudo. Et ideo Platonici
dixerunt, quod omnia sunt bona formaliter bonitate prima non sicut
forma coniuncta, sed sicut forma separata. Ad cuius intellectum
sciendum est, quod Plato ea quae possunt separari secundum
intellectum, ponebat etiam secundum esse separata; et ideo, sicut
homo potest intelligi praeter Socratem et Platonem, ita ponebat
hominem esse praeter Socratem et Platonem, quem dicebat per se
hominem, et ideam hominis, cuius participatione Socrates et Plato
homines dicebantur. Sicut autem inveniebat hominem communem Socrati
et Platoni, et omnibus huiusmodi; ita etiam inveniebat bonum esse
commune omnibus bonis, et posse intelligi bonum non intelligendo hoc
vel illud bonum; unde et ponebat bonum esse separatum praeter omnia
bona particularia: et hoc ponebat esse per se bonum, sive ideam boni,
cuius participatione omnia bona dicerentur; ut patet per philosophum in
I Ethic. Sed hoc differebat inter ideam boni et ideam hominis: quod
idea hominis non se extendebat ad omnia; idea autem boni se extendit ad
omnia etiam ad ideas. Nam etiam ipsa idea boni est quoddam particulare
bonum. Et ideo oportebat dicere, quod ipsum per se bonum esset
universale omnium rerum principium, quod Deus est. Unde sequitur
secundum hanc opinionem, quod omnia denominentur bona ipsa bonitate
prima, quae Deus est, sicut Socrates et Plato secundum Platonem
dicebantur homines participatione hominis separati, non per humanitatem
eis inhaerentem. Et hanc opinionem aliquo modo Porretani secuti
sunt. Dicebant enim, quod de creatura praedicamus bonum simpliciter,
ut cum dicitur: homo est bonus; et bonum aliquo addito, ut cum
dicimus: Socrates est bonus homo. Dicebant igitur, quod creatura
dicitur bona simpliciter non aliqua bonitate inhaerente, sed bonitate
prima, quasi ipsa bonitas absoluta et communis esset bonitas divina;
sed cum dicitur creatura bonum hoc vel illud, denominatur a bonitate
creata; quia particulares bonitates creatae, sunt sicut et ideae
particulares secundum Platonem. Sed haec opinio a philosopho
improbatur multipliciter: tum ex hoc quod quidditates et formae rerum
insunt ipsis rebus particularibus, et non sunt ab eis separatae, ut
probatur multipliciter in VII Metaph.; tum etiam suppositis
ideis: quod specialiter ista positio non habeat locum in bono, quia
bonum non univoce dicitur de bonis, et in talibus non assignabatur una
idea secundum Platonem, per quam viam procedit contra eum philosophus
in I Ethic. Specialiter tamen quantum ad propositum pertinet,
apparet falsitas praedictae positionis ex hoc quod omne agens invenitur
sibi simile agere; unde si prima bonitas sit effectiva omnium bonorum,
oportet quod similitudinem suam imprimat in rebus effectis; et sic
unumquodque dicetur bonum sicut forma inhaerente per similitudinem summi
boni sibi inditam, et ulterius per bonitatem primam, sicut per
exemplar et effectivum omnis bonitatis creatae. Et quantum ad hoc
opinio Platonis sustineri potest. Sic igitur dicimus secundum
communem opinionem, quod omnia sunt bona creata bonitate formaliter
sicut forma inhaerente, bonitate vero increata sicut forma exemplari.
Ad primum igitur dicendum, quod, sicut tactum est prius, pro tanto
creaturae non essent bonae nisi bonitas intelligeretur in Deo, quia
bonitas creaturae exemplatur a divina bonitate; unde non sequitur quod
creatura dicatur bona bonitate increata nisi sicut forma exemplari.
Ad secundum dicendum, quod dupliciter denominatur aliquid per
respectum ad alterum. Uno modo quando ipse respectus est ratio
denominationis, et sic urina dicitur sana per respectum ad sanitatem
animalis. Ratio enim sani, secundum quod de urina praedicatur, est
esse signum sanitatis animalis. Et in talibus, quod denominatur per
respectum ad alterum, non denominatur ab aliqua forma sibi inhaerente,
sed ab aliquo extrinseco ad quod refertur. Alio modo denominatur
aliquid per respectum ad alterum, quando respectus non est ratio
denominationis, sed causa sicut si aer dicatur lucens a sole: non quod
ipsum referri aerem ad solem sit lucere aeris, sed quia directa
oppositio aeris ad solem est causa quod luceat. Et hoc modo creatura
dicitur bona per respectum ad Deum; unde ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum, quod Augustinus in multis opinionem Platonis
sequitur, quantum fieri potest secundum fidei veritatem; et ideo verba
sua sic sunt intelligenda, ut ipsa divina bonitas dicatur esse bonum
omnis boni, in quantum est causa efficiens prima et exemplaris omnis
boni, sine hoc quod excludatur bonitas creata, qua creaturae
denominantur bonae sicut forma inhaerente.
Ad quartum dicendum, quod aliter se habet in formis generalibus, et
aliter in formis specialibus. In formis enim specialibus non recipitur
praedicatio concreti de abstracto, ut dicatur: albedo est alba; vel:
calor est calidus; ut patet etiam per Dionysium in II cap. de
Div. Nomin. Sed in formis generalibus huiusmodi praedicatio
recipitur; dicimus enim quod essentia est ens, et bonitas bona, et
unitas una, et sic de aliis. Cuius ratio est, quia illud quod primo
cadit in apprehensione intellectus, est ens; unde oportet quod
cuicumque apprehenso per intellectum, intellectus attribuat hoc quod
est ens. Et ideo cum apprehendit essentiam alicuius entis, dicit
illam essentiam esse ens; et similiter unamquamque formam generalem vel
specialem, ut: bonitas est ens, albedo est ens, et sic de aliis.
Et quia quaedam sunt quae concomitantur rationem entis
inseparabiliter, ut unum, bonum, et huiusmodi; oportet quod haec
etiam de quolibet apprehenso praedicentur eadem ratione qua ens. Unde
dicimus: essentia est una et bona; et similiter dicimus: unitas est
una et bona; et ita etiam de bonitate et albedine, et qualibet forma
generali vel speciali. Sed album, quia est speciale, non
concomitatur inseparabiliter rationem entis; unde potest apprehendi
forma albedinis sine eo quod attribuatur ei esse album; unde non
cogimur dicere: albedo est alba. Album enim uno modo dicitur; ens
autem et unum et bonum, et alia huiusmodi, quae de quolibet apprehenso
necesse est dici, multipliciter dicuntur. Aliquid enim dicitur ens,
quia in se subsistit; aliquid, quia est principium subsistendi, ut
forma; aliquid, quia est dispositio subsistentis, ut qualitas;
aliquid, quia est privatio dispositionis subsistentis, ut caecitas.
Et ideo cum dicimus: essentia est ens; si procedatur sic: ergo est
aliquo ens, vel se vel alio; processus non sequitur, quia non
dicebatur hoc modo esse ens, sicut aliquid subsistens in esse suo est
ens, sed sicut quo aliquid est. Unde non oportet quaerere quomodo
ipsa essentia aliquo sit sed quomodo aliquid alterum sit per essentiam.
Similiter, cum dicitur bonitas bona, non hoc modo dicitur bona quasi
in bonitate subsistens; sed hoc modo quo bonum dicimus illud quo
aliquid bonum est. Et sic non oportet inquirere utrum bonitas sit bona
se bonitate vel alia; sed utrum ipsa bonitate sit aliquid bonum quod
sit alterum ab ipsa bonitate, sicut est in creaturis; vel quod sit
idem cum ipsa bonitate, sicut est in Deo.
Ad quintum dicendum, quod similiter etiam distinguendum est de
veritate; scilicet quod omnia sunt vera veritate prima sicut exemplari
primo, cum tamen sint vera veritate creata sicut forma inhaerente.
Sed tamen alia ratio est de veritate et bonitate. Ipsa enim ratio
veritatis in quadam adaequatione sive commensuratione consistit.
Denominatur autem aliquid mensuratum vel commensuratum ab aliquo
exteriori, sicut pannus ab ulna. Et per hunc modum intelligit
Anselmus omnia esse vera veritate prima, in quantum scilicet
unumquodque est commensuratum divino intellectui, implendo illud ad
quod divina providentia ipsum ordinavit vel praescivit. Ratio autem
bonitatis non consistit in commensuratione; unde non est simile.
Ad sextum dicendum, quod creatura non potest hoc modo inesse quod a
seipsa esse habeat; potest tamen aliqua inesse ita quod sit formale
principium essendi, sic enim quaelibet forma inesse potest. Et per
hunc etiam modum bonitas creata potest inesse bonum tamquam formale
principium.
Ad septimum dicendum, quod cum dicitur: esse est proprium Deo; non
est intelligendum quod nullum aliud esse sit nisi increatum; sed quod
solum illud esse proprie dicitur esse, in quantum ratione suae
immutabilitatis non novit fuisse vel futurum esse. Esse autem
creaturae dicitur esse per quamdam similitudinem ad illud primum esse,
cum habeat permixtionem eius quod est futurum esse vel fuisse, ratione
mutabilitatis creaturae. Vel potest dici, quod esse est proprium
Deo, quia solus Deus est suum esse; quamvis alia esse habeant, quod
esse non est esse divinum.
Ad octavum dicendum, quod bonitas prima nihil addit secundum rem supra
bonitatem absolutam; addit autem aliquid secundum rationem.
Ad nonum dicendum, quod sicut dicit Commentator in Lib. de causis,
ipsa bonitas pura ex hoc ipso individuatur et a cunctis aliis
dividitur, quod non recipit aliquam additionem. Non enim est de
ratione bonitatis absolute ut recipiat additionem vel non recipiat. Si
enim esset de ratione eius recipere additionem, tunc quaelibet bonitas
additionem reciperet, et nulla esset bonitas pura. Similiter etiam si
esset de ratione eius non recipere additionem, nulla bonitas
reciperet, et omnis bonitas esset bonitas pura, sicut etiam de ratione
animalis non est neque rationale neque irrationale. Et ideo hoc ipsum
quod est non posse recipere additionem, contrahit bonitatem absolutam,
et distinguit primam bonitatem, quae est bonitas pura, ab aliis
bonitatibus. Hoc autem quod est non recipere additionem, cum sit
negatio, est ens rationis, et tamen fundatur super simplicitate
bonitatis primae. Unde non sequitur quod ratio sit cassa et vana.
|
|