|
Et videtur quod sic.
1. Illud enim sine quo res non potest esse, videtur ei esse
essentiale. Sed creatura sine bonitate esse non potest, quia non
potest esse aliquid creatum a Deo quod non sit bonum. Ergo creatura
est bona per essentiam.
2. Praeterea, creatura ab eodem habet esse, et esse bonum; quia ex
hoc ipso quod habet esse, bona est, ut prius ostensum est. Sed
creatura habet esse per suam essentiam. Ergo est etiam bona per suam
essentiam.
3. Praeterea, quidquid convenit alicui in quantum huiusmodi, est ei
essentiale. Sed bonum convenit creaturae in quantum est, quia, ut
dicit Augustinus, in quantum sumus, boni sumus. Ergo creatura est
bona per sui essentiam.
4. Praeterea, cum bonitas sit quaedam forma creata creaturae
inhaerens, ut ostensum est, aut erit forma substantialis, aut
accidentalis. Si accidentalis, aliquando sine ea creatura esse
poterit; quod de creatura dici non potest. Ergo relinquitur quod sit
forma substantialis. Sed omnis talis forma, vel est essentia rei,
vel pars essentiae. Ergo creatura est bona per suam essentiam.
5. Praeterea, secundum Boetium in libro de hebdomadibus, creaturae
sunt bonae in quantum a primo bono fluxerunt. Sed per suam essentiam
fluxerunt a primo bono. Ergo per suam essentiam sunt bonae.
6. Praeterea, semper denominans est simplicius vel aeque simplex
denominato. Sed nulla forma superaddita essentiae est simplicior vel
aeque simplex ipsi essentiae. Ergo nulla alia forma superaddita
essentiae denominat ipsam essentiam; non enim possumus dicere quod
essentia sit alba. Sed ipsa essentia rei denominatur bonitate;
quaelibet enim essentia bona est. Ergo bonitas non est forma
superaddita essentiae; et sic quaelibet creatura est bona per suam
essentiam.
7. Praeterea, sicut unum convertitur cum ente, ita et bonum. Sed
unitas a qua dicitur unum quod convertitur cum ente, non dicit aliquam
formam superadditam essentiae rei, ut Commentator dicit in IV
Metaphys.: sed unaquaeque res est una per suam essentiam. Ergo et
unaquaeque est bona per suam essentiam.
8. Praeterea, si creatura est bona per aliquam bonitatem
superadditam essentiae: cum omne quod est, bonum sit; illa etiam
bonitas, cum sit res quaedam, bona erit. Non autem alia bonitate,
quia sic iretur in infinitum sed per essentiam suam. Ergo eadem
ratione poterit poni quod creatura ipsa esset bona per suam essentiam.
1. Sed contra. Nihil quod dicitur de aliquo per participationem,
convenit ei per suam essentiam. Sed creatura dicitur bona per
participationem, ut patet per Augustinum, VIII de Trinitate,
cap. III. Ergo creatura non est bona per essentiam suam.
2. Praeterea, omne illud quod est bonum per essentiam suam, est
substantiale bonum. Sed creaturae non sunt substantialia bona, ut
patet per Boetium in libro de Hebdomad. Ergo creaturae non sunt
bonae per essentiam.
3. Praeterea, de quocumque praedicatur aliquid essentialiter,
oppositum eius de eo praedicari non potest. Sed oppositum boni
praedicatur de aliqua creatura, scilicet malum. Ergo creatura non est
bona per essentiam.
Responsio. Dicendum, quod secundum tres auctores oportet dicere,
creaturas non esse bonas per essentiam, sed per participationem;
scilicet secundum Augustinum, Boetium et auctorem libri de causis,
qui dicit solum Deum esse bonitatem puram. Sed tamen diversis
rationibus ad unam positionem moventur. Ad cuius evidentiam sciendum
est quod, ut ex dictis patet, sicut multiplicatur esse per
substantiale et accidentale, sic etiam et bonitas multiplicatur; hoc
tamen inter utrumque differt, quod aliquid dicitur esse ens absolute
propter suum esse substantiale, sed propter esse accidentale non
dicitur esse absolute: unde cum generatio sit motus ad esse; cum
aliquis accipit esse substantiale, dicitur generari simpliciter; cum
vero accipit esse accidentale, dicitur generari secundum quid. Et
similiter est de corruptione, per quam esse amittitur. De bono autem
est e converso. Nam secundum substantialem bonitatem dicitur aliquid
bonum secundum quid; secundum vero accidentalem dicitur aliquid bonum
simpliciter. Unde hominem iniustum non dicimus bonum simpliciter, sed
secundum quid, in quantum est homo; hominem vero iustum dicimus
simpliciter bonum. Cuius diversitatis ista est ratio. Nam
unumquodque dicitur esse ens in quantum absolute consideratur; bonum
vero, ut ex dictis patet, secundum respectum ad alia. In seipso
autem aliquid perficitur ut subsistat per essentialia principia; sed ut
debito modo se habeat ad omnia quae sunt extra ipsum, non perficitur
nisi mediantibus accidentibus superadditis essentiae: quia operationes
quibus unum alteri quodam modo coniungitur, ab essentia mediantibus
virtutibus essentiae superadditis progrediuntur; unde absolute
bonitatem non obtinet nisi secundum quod completum est secundum
substantialia et secundum accidentalia principia. Quidquid autem
creatura perfectionis habet ex essentialibus principiis et
accidentalibus simul coniunctis, hoc totum Deus habet per unum suum
esse simplex. Eius enim essentia est eius sapientia et iustitia et
fortitudo, et alia huiusmodi, quae in nobis sunt essentiae
superaddita. Et ideo ipsa absoluta bonitas in Deo idem est quod eius
essentia; in nobis autem consideratur secundum ea quae essentiae
superadduntur. Et pro tanto bonitas completa vel absoluta et augetur
et minuitur et totaliter aufertur, non autem in Deo; quamvis
substantialis bonitas in nobis semper maneat. Et secundum hunc modum
videtur dicere Augustinus quod Deus est bonus per essentiam, non
autem per participationem. Sed adhuc inter Dei bonitatem et nostram
alia differentia invenitur. Essentialis enim bonitas non attenditur
secundum considerationem naturae absolutam, sed secundum esse ipsius;
humanitas enim non habet rationem boni vel bonitatis nisi in quantum
esse habet. Ipsa autem natura vel essentia divina est eius esse;
natura autem vel essentia cuiuslibet rei creatae non est suum esse, sed
est esse participans ab alio. Et sic in Deo est esse purum, quia
ipse Deus est suum esse subsistens; in creatura autem est esse
receptum vel participatum. Unde dato, quod bonitas absoluta diceretur
de re creata secundum esse suum substantiale, nihilominus adhuc
remaneret habere bonitatem per participationem, sicut et habet esse
participatum. Deus autem est bonitas per essentiam, in quantum eius
essentia est suum esse. Et hanc videtur esse intentio philosophi in
Lib. de causis, qui dicit solam divinam bonitatem esse bonitatem
puram. Sed adhuc alia differentia invenitur inter divinam bonitatem et
creaturae. Bonitas enim habet rationem causae finalis. Deus autem
habet rationem causae finalis cum sit omnium ultimus finis, sicut et
primum principium. Ex quo oportet ut omnis alius finis non habeat
habitudinem vel rationem finis nisi secundum ordinem ad causam primam;
quia secunda causa non influit in causatum nisi praesupposito influxu
causae primae, ut patet in Lib. de causis. Unde et bonum quod habet
rationem finis non potest dici de creatura, nisi praesupposito ordine
creatoris ad creaturam. Dato igitur quod creatura esset ipsum suum
esse, sicut et Deus, adhuc tamen esse creaturae non haberet rationem
boni, nisi praesupposito ordine ad creatorem; et pro tanto adhuc
diceretur bona per participationem, et non absolute in eo quod est.
Sed esse divinum, quod habet rationem boni non praesupposito aliquo
alio, habet rationem boni per seipsum; et haec videtur esse intentio
Boetii in Lib. de Hebd.
Ad primum igitur dicendum, quod creatura non potest esse non bona
bonitate essentiali, quae est bonitas secundum quid; potest tamen esse
non bona bonitate accidentali, quae est bonitas absoluta et
simpliciter. Et praeterea ipsa bonitas quae attenditur secundum esse
substantiale, non est ipsa essentia rei, sed esse participatum; et
hoc etiam praesupposito ordine ad primum esse per se subsistens.
Ad secundum dicendum, quod ab eo a quo res habet esse, habet esse
bonum secundum quid, scilicet secundum esse substantiale; non autem ab
eodem formaliter habet esse simpliciter, et esse bonum simpliciter, ut
ex dictis patet; et propter hoc ratio non sequitur.
Et similiter dicendum ad tertium, et quartum.
Ad quintum dicendum, quod creatura non solum est a Deo secundum
essentiam suam, sed secundum esse suum, in quo praecipue consistit
ratio bonitatis substantialis, et etiam secundum perfectiones
superadditas, in quibus consistit bonitas absoluta; et haec non sunt
essentia rei. Et praeterea ipse respectus quo essentia rei refertur ad
Deum ut ad principium, est aliud quam essentia.
Ad sextum dicendum, quod hoc modo essentia denominatur bona sicut et
ens; unde, sicut habet esse per participationem, ita et bona est per
participationem. Esse enim et bonum communiter acceptum est simplicius
quam essentia, quia et communius; cum dicantur non solum de essentia,
sed etiam de eo quod per essentiam subsistit, et iterum de ipsis
accidentibus.
Ad septimum dicendum, quod unum quod convertitur cum ente, dicitur
secundum rationem negationis, quam addit supra ens; bonum autem non
addit negationem super ens, sed eius ratio in positione consistit: et
ideo non est simile.
Ad octavum dicendum, quod hoc modo bonitas rei dicitur bona sicut et
esse rei dicitur ens: non quia eius sit aliquid aliud esse; sed quia
per hoc esse res esse dicitur, et quia hac bonitate res bona dicitur.
Unde, sicut non sequitur quod ipsa substantia rei non dicatur per esse
aliquod quod ipsa non sit, quia esse eius non dicitur ens per aliquod
esse aliud ab ipso: ita etiam praedicta ratio non sequitur de
bonitate. Sequitur autem de unitate, de qua introducit eam
Commentator in IV Metaphysic.: quia unum indifferenter se habet ad
hoc quod respiciat essentiam vel esse; unde essentia rei est una per
seipsam, non propter esse suum: et ita non est una per aliquam
participationem, sicut accidit de ente et bono.
|
|