|
Et videtur quod sic.
1. Quia ipsa voluntas creatura quaedam est. Sed voluntas actum suum
immutat quo vult. Ergo videtur quod aliqua creatura immutet voluntatem
et cogat ipsam.
2. Praeterea, difficilius est immutare totum quam partem. Sed
secundum quosdam philosophos, corpora caelestia immutant totam
multitudinem ad aliquid volendum. Ergo multo fortius videtur quod
possunt cogere voluntatem alicuius unius.
3. Praeterea, quicumque vincitur ab aliquo, cogitur ab illo. Sed
secundum philosophum in VII Ethic., incontinentes vincuntur a
passionibus. Ergo passiones immutant et cogunt voluntatem
incontinentis.
4. Praeterea, secundum Augustinum in III de Trin., superiora
tam in spiritibus quam in corporibus movent inferiora naturali quodam
ordine. Sed Angelorum beatorum sicut intellectus est superior et
perfectior nostro intellectu, ita et voluntas nostra voluntate.
Ergo, sicut per intellectum suum possunt imprimere in intellectum
nostrum, eum illuminando, secundum doctrinam Dionysii, ita videtur
quod per voluntatem suam possint imprimere in voluntatem nostram
aliqualiter, eam immutando.
5. Praeterea, secundum Dionysium, superiores Angeli illuminant
purgant et perficiunt inferiores. Sed sicut illuminatio pertinet ad
intellectum, ita purgatio videtur pertinere ad affectum. Ergo, sicut
Angeli possunt imprimere in intellectum, ita etiam in voluntatem.
6. Praeterea, magis natum est aliquid immutari a superiori natura
quam ab inferiori. Sed voluntate nostra sicut est inferior appetitus
sensibilis, ita est superior voluntas angelica. Ergo, cum appetitus
sensibilis immutet interdum voluntatem, multo fortius voluntas angelica
poterit voluntatem nostram immutare.
7. Praeterea, Luc. XIV, 23, dicit paterfamilias servo suo:
compelle intrare. Intratur autem per voluntatem ad illam coenam.
Ergo per Angelum, qui est minister Dei, potest voluntas nostra ad
aliquid cogi.
1. Sed contra. Est quod Bernardus dicit: liberum arbitrium est
potentissimum sub Deo. Sed nihil immutatur nisi a fortiori. Ergo
nihil potest voluntatem immutare.
2. Praeterea, meritum et demeritum in voluntate aliquo modo
consistit. Si ergo aliqua creatura posset immutare voluntatem, posset
aliquis iustificari vel peccator effici per aliquam creaturam: quod
falsum est; quia nullus fit peccator nisi per seipsum, nec aliquis fit
iustus nisi Deo operante, et ipso cooperante.
Responsio. Dicendum, quod voluntas potest intelligi immutari ab
aliquo dupliciter. Uno modo sicut ab obiecto suo, sicut voluntas
immutatur ab appetibili: et sic non quaerimus hic de immutante
voluntatem. Hoc enim supra ostensum est, quod aliquod bonum de
necessitate movet voluntatem per modum obiecti, quamvis voluntas non
cogatur. Alio vero modo potest intelligi voluntas immutari ab aliquo
per modum causae efficientis: et sic dicimus, quod non solum nulla
creatura potest cogere voluntatem agendo in ipsam, quia hoc nec Deus
poterat; sed nec etiam potest directe agere in voluntatem ut eam
immutet necessario, vel qualitercumque inclinet, quod Deus potest;
sed indirecte potest aliqualiter inclinare voluntatem aliqua creatura,
non tamen necessario immutare. Cuius ratio est, quia, cum actus
voluntatis sit quasi medius inter potentiam et obiectum, immutatio
actus voluntatis potest considerari vel ex parte ipsius voluntatis, vel
ex parte obiecti. Ex parte quidem voluntatis immutare actum voluntatis
non potest nisi quod operatur intra voluntatem; et hoc est ipsa
voluntas, et id quod est causa esse voluntatis; quod, secundum
fidem, solus Deus est. Unde solus Deus potest inclinationem
voluntatis quam ei dedit transferre de uno in aliud, secundum quod
vult. Sed secundum illos qui ponunt animam creatam ab intelligentiis
(quod tamen fidei contrarium est), ipse Angelus vel intelligentia
habet effectum intrinsecum voluntati, in quantum causat esse quod est
intrinsecum ipsi voluntati; et secundum hoc Avicenna ponit, quod
sicut corpora nostra immutantur a corporibus caelestibus, ita
voluntates nostrae immutantur a voluntate animarum caelestium; quod
tamen est omnino haereticum. Sed si consideretur actus voluntatis ex
parte obiecti, sic voluntatis invenitur duplex obiectum. Unum, ad
quod de necessitate naturalis inclinatio determinatur. Et hoc quidem
obiectum est voluntati inditum et propositum a creatore, qui ei
naturalem inclinationem dedit in illud. Unde nullus potest necessario
per tale obiectum immutare voluntatem nisi solus Deus. Aliud vero est
obiectum voluntatis, quod quidem natum est inclinare voluntatem, in
quantum est in eo aliqua similitudo vel ordo respectu ultimi finis
naturaliter desiderati; non tamen ex hoc obiecto voluntas de
necessitate immutatur, ut prius dictum est, quia non in eo
singulariter invenitur ordo ad ultimum finem naturaliter desideratum.
Et mediante hoc obiecto potest aliqua creatura inclinare aliquatenus
voluntatem, non tamen necessario immutare; sicut patet cum aliquis
persuadet alicui aliquid faciendum proponendo ei eius utilitatem vel
honestatem; tamen in potestate voluntatis est ut illud acceptet vel non
acceptet, eo quod non est naturaliter determinata ad illud. Sic
igitur patet quod nulla creatura potest directe immutare voluntatem,
quasi agendo intra ipsam voluntatem; potest autem extrinsecus, aliquid
proponendo voluntati, eam aliqualiter inducere, non tamen necessario
immutare.
Ad primum igitur dicendum, quod voluntas potest seipsam immutare
respectu aliquorum etiam directe, cum sit domina suorum actuum; et cum
dicitur quod non immutatur directe a creatura, intelligitur a creatura
alia. Non tamen ipsa potest se cogere, quia in hoc importatur
contradictio, scilicet quod aliquid sit coactum a seipso: quia
violentum est in quo nihil confert vim patiens, confert autem vim
inferens. Et sic voluntas non potest se cogere, quia sic ipsa in illa
vi aliquid conferret, in quantum cogeret se, et nil conferret, in
quantum cogeretur: quod est impossibile; per quem etiam modum probat
philosophus in V Ethic., quod nullus patitur iniustum a seipso,
quia qui patitur iniustum, patitur aliquid contra voluntatem suam; si
autem faciat iniustum, est secundum suam voluntatem.
Ad secundum dicendum, quod corpora caelestia non possunt de
necessitate immutare voluntatem neque unius hominis neque multitudinis,
sed possunt immutare ipsa corpora. Ex ipso autem corpore aliquo modo
voluntas inclinatur, licet non necessario, quia resistere potest,
sicut cholerici ex naturali complexione inclinantur ad iram; tamen
aliquis cholericus potest resistere per voluntatem isti inclinationi.
Non autem resistunt nisi sapientes corporalibus inclinationibus, qui
sunt pauci respectu stultorum: quia stultorum infinitus est numerus,
Eccle. I, 15. Et ideo dicitur quod corpora caelestia immutant
multitudinem, in quantum multitudo sequitur inclinationes corporales;
non autem immutant hunc vel illum, qui per prudentiam resistunt
inclinationi praedictae.
Ad tertium dicendum, quod incontinens non dicitur vinci a passionibus
quasi ipsae passiones corporales cogant vel immutent necessario
voluntatem; alioquin incontinens non esset puniendus, quia poena non
debetur involuntario. Incontinens autem non dicitur involuntarius
operari, secundum philosophum in III Ethic.; sed dicitur
incontinens vinci a passionibus, in quantum earum impulsui voluntarie
cedit.
Ad quartum dicendum, quod Angeli non imprimunt intellectui quasi
interius in intellectum aliquid agentes; sed solum ex parte obiecti,
in quantum aliquod intelligibile proponunt, quo et intellectus noster
confortatur, et convincitur ad assensum. Sed obiectum voluntatis per
Angelum propositum non de necessitate immutat voluntatem, ut dictum
est; et ideo non est simile.
Ad quintum dicendum, quod purgatio illa secundum quam Angeli
purgantur, ad intellectum pertinet, est enim purgatio a nescientia,
ut Dionysius dicit, VI cap. ecclesiasticae hierarchiae: si tamen
pertineret ad affectum, dicerentur purgare quasi persuadendo.
Ad sextum dicendum, quod illud quod est inferius voluntate, ut corpus
vel appetitus sensibilis, non immutat voluntatem quasi directe in
voluntatem agendo, sed solum ex parte obiecti. Obiectum enim
voluntatis est bonum apprehensum; sed bonum apprehensum a ratione
universali non movet nisi mediante apprehensione particulari, ut
dicitur in III de anima, eo quod actus sunt in particularibus. Ex
ipsa autem passione appetitus sensitivi cuius causa potest esse interdum
complexio corporis, vel quaecumque impressio corporalis: quia ex hoc
quod appetitus ille utitur organo, impeditur et interdum totaliter
ligatur ipsa particularis apprehensio, vel id quod ratio superior
dictat in universali, non applicetur actu ad hoc particulare. Et sic
voluntas in appetendo movetur ad illud bonum quod sibi nuntiat
apprehensio particularis, praetermisso illo bono quod nuntiat ratio
universalis. Et per hunc modum huiusmodi passiones voluntatem
inclinant; non tamen de necessitate immutant, quia in potestate
voluntatis est huiusmodi comprimere, ut usus rationis non impediatur,
secundum id Genes. IV, 7: subter te erit appetitus illius,
scilicet peccati.
Ad septimum dicendum, quod compulsio illa de qua ibi fit mentio, non
est coactionis, sed efficacis persuasionis, vel per aspera, vel per
lenia.
|
|