|
Et videtur quod sic.
1. Potentiae enim distinguuntur secundum obiecta. Obiectum autem
intellectus est verum, voluntatis vero bonum. Cum igitur bonum et
verum sint item supposito, et differant ratione, videtur quod
intellectus et voluntas sint idem re, sed differant solum ratione.
2. Praeterea, secundum philosophum in III de anima, voluntas est
in ratione. Ergo vel est idem quod ratio, vel pars rationis. Sed
ratio est eadem potentia cum intellectu. Igitur et voluntas.
3. Praeterea, vires animae communiter dividuntur in rationale,
concupiscibile et irascibile. Sed voluntas distinguitur ab irascibili
et concupiscibili. Ergo continetur sub rationali.
4. Praeterea, ubicumque invenitur idem obiectum re et ratione, est
una potentia. Sed voluntatis et intellectus practici est idem obiectum
re et ratione: utriusque enim obiectum videtur bonum. Ergo
intellectus practicus non est alia potentia quam voluntas. Sed
intellectus speculativus non est alia potentia quam practicus, quia
secundum philosophum in III de anima, speculativus per extensionem
fit practicus. Ergo voluntas et intellectus simpliciter sunt una
potentia.
5. Praeterea, sicut ad cognoscendum differentiam duorum ad invicem,
oportet quod sit idem qui cognoscit utrumque eorum inter quae
differentia consideratur, ita oportet quod idem sit qui cognoscit et
vult. Sed ad hoc quod cognoscatur differentia inter aliqua duo, ut
inter album et dulce, oportet quod eadem potentia sit quae cognoscat
utrumque: ex quo probat philosophus in II de anima, sensum communem
esse. Ergo eadem ratione oportet esse unam potentiam quae cognoscit et
vult; et ita intellectus et voluntas sunt una potentia, ut videtur.
1. Sed contra. Est quod appetitivum genus animae aliud est ab
intellectivo, secundum philosophum. Sed voluntas continetur sub
appetitivo. Ergo voluntas est alia potentia ab intellectu.
2. Praeterea, intellectus cogi potest, secundum philosophum in V
Metaph. Sed voluntas non potest cogi, ut dictum est. Ergo
intellectus et voluntas non sunt una potentia.
Responsio. Dicendum, quod voluntas et intellectus sunt diversae
potentiae, etiam ad diversa genera potentiarum pertinentes. Ad cuius
evidentiam sciendum est, quod cum distinctio potentiarum attendatur
penes actus et obiecta, non quaelibet obiectorum differentia ostendit
diversitatem potentiarum; sed differentia obiectorum, in quantum
obiecta sunt; non autem aliqua accidentalis differentia, quae, dico,
accidat obiecto secundum quod est obiectum. Sensibili enim, in
quantum est sensibile, accidit esse animatum vel inanimatum, quamvis
ipsis rebus quae sentiuntur, hae differentiae sint essentiales. Et
ideo penes has differentias non diversificantur potentiae sensitivae,
sed penes audibile et visibile et tangibile, quae sunt differentiae
sensibilis in quantum est sensibile, sive per esse sensibile per medium
vel sine medio. Et quando quidem differentiae essentiales obiectorum,
in quantum obiecta sunt, sumuntur ut dividentes per se aliquod speciale
obiectum animae, ex hoc diversificantur potentiae, sed non genera
potentiarum; sicut sensibile nominat non obiectum animae simpliciter,
sed quoddam obiectum quod praedictis differentiis per se dividitur.
Unde visus, auditus et tactus sunt diversae potentiae speciales ad
idem genus potentiarum animae pertinentes, scilicet ad sensum. Sed
quando differentiae acceptae dividunt ipsum obiectum communiter
acceptum, tunc ex tali differentia genera diversae potentiarum
innotescunt. Dicitur autem aliquid esse obiectum animae, secundum
quod habet aliquam habitudinem ad animam. Ubi ergo invenimus diversas
rationes habitudinis ad animam, ibi invenimus per se differentiam
obiecti animae, demonstrantem diversum genus potentiarum animae. Res
autem ad animam invenitur duplicem habitudinem habere: unam secundum
quod ipsa res est in anima per modum animae, et non per modum sui;
aliam secundum quod anima comparatur ad rem in suo esse existentem. Et
sic obiectum animae est aliquid dupliciter. Uno modo in quantum natum
est esse in anima non secundum esse proprium, sed secundum modum
animae, id est spiritualiter; et haec est ratio cognoscibilis in
quantum est cognoscibile. Alio modo est aliquid obiectum animae
secundum quod ad ipsum anima inclinatur et ordinatur secundum modum
ipsius rei in seipsa existentis; et haec est ratio appetibilis in
quantum est appetibile. Unde cognoscitivum in anima et appetitivum
constituunt diversa genera potentiarum. Unde, cum intellectus sub
cognoscitivo comprehendatur, voluntas autem sub appetitivo, oportet
voluntatem et intellectum esse potentias etiam genere diversas.
Ad primum ergo dicendum, quod distinctio potentiarum non ostenditur ex
obiectis secundum rem consideratis, sed secundum rationem: quia ipsae
rationes obiectorum specificant ipsas operationes potentiarum. Et ideo
ubi est diversa ratio obiecti, ibi invenimus diversam potentiam,
quamvis sit eadem res quae subest utrique rationi, sicut est de bono et
vero. Et hoc etiam patet in rebus materialibus: nam aer patitur ab
igne in quantum est calidus, secundum quod est in potentia aer
calidus; in quantum vero ignis est lucidus, patitur ab eo secundum
quod ipse est diaphanus: nec est eadem potentia in aere secundum quam
dicitur diaphanus, et secundum quam dicitur potentia calidus, quamvis
idem ignis sit qui in utramque potentiam agat.
Ad secundum dicendum, quod potentia dupliciter potest considerari:
vel in ordine ad obiectum, vel in ordine ad essentiam animae, in qua
radicatur. Si ergo voluntas consideretur in ordine ad obiectum, sic
ad aliud genus animae pertinet quam intellectus; et sic voluntas contra
rationem et intellectum distinguitur, ut dictum est. Si vero voluntas
consideretur secundum id in quo radicatur, sic, cum voluntas non
habeat organum corporale, sicut nec intellectus, voluntas et
intellectus ad eamdem partem animae reducentur. Et sic quandoque
intellectus vel ratio sumitur prout includit in se utrumque; et sic
dicitur quod voluntas est in ratione. Et secundum hoc rationabile
includens intellectum et voluntatem dividitur contra irascibile et
concupiscibile.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod obiectum intellectus practici non est
bonum, sed verum relatum ad opus.
Ad quintum dicendum, quod velle et cognoscere non sunt actus unius
rationis; et ideo non possunt pertinere ad unam potentiam, sicut
cognoscere dulce et album; unde non est simile.
|
|