|
[Nota Editoris]
[Cum corpore huius articuli cessat in suo labore manus secretarii
Sancti Thomae eius dictamen notans in cod. Vaticano latino 781.
Copiam prosequitur alia manus, more scribendi saeculi XIII
exeuntis]
Et videtur quod intellectus sit nobilior et altior.
1. Nobilitas enim animae consistit in hoc quod est ad imaginem Dei.
Sed anima est ad imaginem Dei secundum rationem vel intelligentiam:
unde Augustinus dicit in III super Genesim ad litteram:
intelligamus in eo factum hominem ad imaginem Dei, quo
irrationabilibus animantibus antecellit: id autem est ipsa ratio, vel
mens, vel intelligentia, vel si quo alio vocabulo commodius
appellatur. Ergo excellentissima potentia animae est intellectus.
2. Ipse dicebat, quod sicut imago est in intellectu, ita est etiam
in voluntate, cum imago, secundum Augustinum in Lib. de Trinit.,
attendatur secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem.- Sed
contra: ex quo nobilitas animae penes imaginem attenditur, oportet
quod illud sit excellentius animae, ubi magis proprie invenitur ratio
imaginis. Sed etiam si imago sit in voluntate et intellectu, magis
proprie est in intellectu quam in voluntate: unde Magister, in II
Sent. dist. 16, dicit, imaginem esse in cognitione veritatis,
similitudinem in dilectione boni. Ergo adhuc oportet quod intellectus
sit nobilior voluntate.
3. Praeterea, cum de potentiis iudicemus ex actibus, oportet illam
potentiam esse nobiliorem cuius actus est nobilior. Sed intelligere
est nobilius quam velle. Ergo intellectus est nobilior quam voluntas.
Probatio mediae. Cum actus specificentur ex terminis, oportet illum
actum esse nobiliorem cuius est terminus nobilior. Sed actus
intellectus est secundum motum ad animam, voluntatis autem actus est
secundum motum ab anima ad res. Ergo, cum anima sit nobilior rebus
exterioribus, intelligere erit nobilius quam velle.
4. Praeterea, in omnibus ordinatis, quanto aliquid magis distat ab
infimo, tanto est altius. Sed infimum in potentiis animae est
sensus. Voluntas autem magis appropinquat sensui quam intellectus.
Nam voluntas cum sensitivis potentiis communicat in conditione
obiecti; sicut enim sensus est particularium, ita et voluntas:
volumus enim particularem sanitatem et non hoc universale quod est
sanitas. Intellectus autem est universalium. Ergo intellectus est
altior potentia quam voluntas.
5. Praeterea, regens est nobilius recto. Sed intellectus regit
voluntatem. Ergo est nobilior voluntate.
6. Praeterea, illud a quo est aliquid, habet auctoritatem super
ipsum, et maioritatem, si sit diversum in essentia. Sed
intelligentia est a memoria, sicut filius a patre: voluntas autem a
memoria et intelligentia, sicut spiritus sanctus a patre et filio.
Ergo intelligentia habet auctoritatem respectu voluntatis, et est
maior et potior ea.
7. Praeterea, quanto aliquis actus est simplicior et immaterialior,
tanto est nobilior. Sed actus intellectus est simplicior quam
voluntatis, et immaterialior: quia intellectus abstrahit a materia,
non autem voluntas. Ergo actus intellectus est nobilior quam
voluntatis.
8. Praeterea, intellectus in anima comparatur splendori in
materialibus; voluntas autem sive affectus, calori, ut patet ex
dictis sanctorum. Sed splendor est nobilior calore, cum sit qualitas
nobilioris corporis. Ergo intellectus est nobilior voluntate.
9. Praeterea, illud quod est proprium hominis in quantum est homo,
secundum philosophum in Ethicis, est nobilius eo quod est commune
homini et aliis animalibus. Sed intelligere est proprium hominis;
velle autem etiam aliis animalibus convenit: unde philosophus dicit in
III Ethicorum, quod voluntario participant pueri et bruta. Ergo
intellectus est nobilior voluntate.
10. Praeterea, quanto aliquid est propinquius fini, tanto est
nobilius; cum fine sit ratio bonitatis in his quae sunt ad finem. Sed
intellectus videtur esse propinquior fini quam voluntas. Prius enim
homo attingit finem cognoscendo ipsum, quam per voluntatem appetendo
ipsum. Ergo intellectus est nobilior quam voluntate.
11. Praeterea, secundum Gregorium in VI Moral., contemplativa
vita est maioris meriti quam activa. Sed contemplativa pertinet ad
intellectum, activa autem ad voluntatem. Ergo et intellectus est
nobilior quam voluntas.
12. Praeterea, philosophus dicit in X Ethic., quod intellectus
est optimum eorum quae sunt in nobis. Ergo est nobilior voluntate.
1. Sed contra. Perfectioris potentiae perfectior est habitus. Sed
habitus quo perficitur voluntas, scilicet caritas, est nobilior fide
et scientia, quibus perficitur intellectus, ut patet per apostolum,
I Cor. XIII, 2. Ergo voluntas est nobilior intellectu.
2. Praeterea, illud quod est liberum sui, est nobilius non libero.
Sed intellectus non est liber sui, cum possit cogi; voluntas autem
est libera, cum cogi non possit. Ergo voluntas est nobilior
intellectu.
3. Praeterea, ordo potentiarum est secundum ordinem obiectorum.
Sed bonum, quod est obiectum voluntatis, est nobilius vero, quod est
obiectum intellectus. Ergo et voluntas est nobilior intellectu.
4. Praeterea secundum Dionysium in V cap. de divinis nominibus,
quanto aliqua divinarum participationum est communior, tanto est
nobilior. Sed voluntas est communior intellectu, quia quaedam
participant voluntate, quae non participant intellectu, ut prius
dictum est. Ergo voluntas est intellectu nobilior.
5. Praeterea, quanto aliquid est Deo propinquius, tanto est
nobilius. Sed voluntas Deo magis appropinquat quam intellectus:
quia, sicut dicit Hugo de s. Victore, super VII cap. caelestis
hierarchiae, ibi dilectio intrat, ubi cognitio foris est: plus enim
Deum diligimus quam de ipso possimus cognoscere. Ergo voluntas est
nobilior intellectu.
Responsio. Dicendum, quod aliquid potest altero eminentius dici et
simpliciter, et secundum quid. Ad hoc autem quod ostendatur aliquid
esse altero simpliciter melius, oportet quod eorum comparatio
attendatur penes eorum essentialia, et non penes accidentalia; quia
per hoc ostenderetur unum alteri eminere secundum quid; sicut homo si
comparetur leoni quantum ad differentias essentiales, invenitur leone
simpliciter nobilior, in quantum homo est rationale animal, leo vero
irrationale; leo vero est homine excellentior, si comparetur secundum
fortitudinem corporalem: hoc autem est esse nobilius secundum quid.
Ut igitur consideretur quae harum potentiarum sit potior simpliciter,
voluntas, an intellectus, hoc ex per se earum differentiis
considerandum est. Perfectio autem et dignitas intellectus in hoc
consistit quod species rei intellectae in ipso intellectu consistit;
cum secundum hoc intelligat actu, in quo eius dignitas tota
consideratur. Nobilitas autem voluntatis et actus eius consistit ex
hoc quod anima ordinatur ad rem aliquam nobilem, secundum esse quod res
illa habet in seipsa. Perfectius autem est, simpliciter et absolute
loquendo, habere in se nobilitatem alterius rei, quam ad rem nobilem
comparari extra se existentem. Unde voluntas et intellectus, si
absolute considerentur, non comparando ad hanc vel illam rem, hunc
ordinem habent, quod intellectus simpliciter eminentior est voluntate.
Sed contingit eminentius esse comparari ad rem aliquam nobilem per
aliquem modum, quam eius nobilitatem in seipso habere; quando scilicet
illius rei nobilitas habetur multo inferiori modo quam eam habeat res
illa in seipsa. Si autem nobilitas illius rei insit alii rei vel aeque
nobiliter, vel nobilius quam in re cuius est, tunc, absque omni
dubitatione, nobilius erit quod in se nobilitatem alterius rei
habebit, quam quod ad ipsam rem nobilem qualitercumque ordinatur.
Rerum autem quae sunt anima superiores, formas percipit intellectus
inferiori modo quam sint in ipsis rebus: recipitur enim aliquid in
intellectu per modum sui, ut dicitur in Lib. de causis. Et eadem
ratione earum rerum quae sunt anima inferiores, sicut sunt res
corporales, formae sunt nobiliores in anima quam in ipsis rebus. Sic
igitur tripliciter potest comparari intellectus ad voluntatem. Uno
modo absolute et in universali, non respectu huius vel illius rei; et
sic intellectus est eminentior voluntate; sicut habere id quod est
dignitatis in re aliqua est perfectius quam comparari ad nobilitatem
eius. Alio modo per respectum ad res materiales sensibiles: et sic
iterum intellectus est simpliciter nobilior voluntate, ut puta
intelligere lapidem quam velle lapidem; quia forma lapidis nobiliori
modo est in intellectu secundum quod ab intellectu intelligitur, quam
sit in se ipsa secundum quod a voluntate desideratur. Tertio modo in
respectu ad res divinas, quae sunt anima superiores; et sic velle est
eminentius quam intelligere, sicut velle Deum vel amare quam
cognoscere; quia scilicet ipsa divina bonitas perfectius est in ipso
Deo prout a voluntate desideratur, quam sit participata in nobis prout
ab intellectu cognoscitur.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus accipit rationem et
intelligentiam pro tota parte intellectiva, quae comprehendit in se et
apprehensionem intellectus et appetitum voluntatis; et sic voluntas non
excluditur ab imagine.
Ad secundum dicendum, quod Magister appropriat imaginationem
rationi, eo quod prius est; similitudinem vero amori, quia in
comparatione ad Deum cognitio completur per amorem, sicut imago
perficitur et venustatur per colores et alia huiusmodi, quibus fit
similis exemplari.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit quantum ad res illas
quibus anima est nobilior; sed eadem ratione potest probari
praeeminentia voluntatis in comparatione ad res anima nobiliores.
Ad quartum dicendum, quod voluntas non communicat in obiecto cum
sensibus nisi secundum quod fertur ad res sensibiles, quae sunt anima
inferiores; secundum vero quod fertur ad res intelligibiles et
divinas, magis elongatur a sensibus quam intellectus, cum intellectus
minus capere possit de divinis quam appetat et diligat affectus.
Ad quintum dicendum, quod intellectus regit voluntatem, non quasi
inclinans eam in id in quod tendit, sed sicut ostendens ei quo tendere
debeat. Quando ergo minus potest ostendere intellectus aliquod nobile
quam inclinatio voluntatis feratur in illud, voluntas est potior
intellectu.
Ad sextum dicendum, quod voluntas non directe ab intelligentia
procedit; sed ab essentia animae, praesupposita intelligentia. Unde
ex hoc non ostenditur ordo dignitatis, sed solummodo ordo originis,
quo intellectus est prior naturaliter voluntate.
Ad septimum dicendum, quod intellectus non abstrahit a materia nisi
cum intelligit res sensibiles et materiales. Cum vero intelligit res
quae sunt supra ipsum, non abstrahit, immo recipit minus simpliciter
quam sint res ipsae in seipsis; unde remanet actus voluntatis qui
fertur in ipsas res prout in seipsis sunt, simplicior et nobilior.
Ad octavum dicendum, quod locutiones illae quibus intellectus
splendori, affectus vero calori comparatur, sunt metaphoricae: et ex
talibus locutionibus ut Magister dicit in III sententiarum, non est
trahenda argumentatio. Dionysius etiam dicit in epistola ad Titum,
quod symbolica theologia non est argumentativa.
Ad nonum dicendum, quod sicut intelligere est solius hominis, ita
velle; quamvis appetere sit aliorum quam hominis.
Ad decimum dicendum, quod quamvis anima prius feratur in Deum per
intellectum quam per affectum, tamen perfectius pervenit in ipsum
affectus quam intellectus, ut dictum est, in corp. articuli.
Ad undecimum dicendum, quod a contemplatione voluntas non excluditur:
unde Gregorius dicit super Ezechielem, quod vita contemplativa est
Deum et proximum diligere. Unde eminentia vitae contemplativae ad
activam non praeiudicat voluntati.
Ad duodecimum dicendum, quod philosophus loquitur de intellectu
secundum quod accipitur pro parte intellectiva, quae comprehendit in se
voluntatem. Vel potest dici, quod considerat intellectum et alias
potentias animae absolute, non secundum quod comparantur ad hoc
obiectum vel illud.
Ad primum vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod caritas
est habitus perficiens voluntatem in ordine ad Deum; et in tali ordine
voluntas est nobilior intellectu.
Ad secundum dicendum, quod libertas voluntatis non ostendit eam esse
nobiliorem simpliciter, sed nobiliorem in movendo: quod ex sequentibus
patebit.
Ad tertium dicendum, quod cum verum sit quoddam bonum: est enim bonum
intellectus, ut patet per philosophum in VI Ethic.; non est
dicendum quod bonum sit nobilius vero, sicut nec quod animal sit
nobilius homine; cum homo includat in se nobilitatem animalis, et
superaddat. Loquimur enim de vero et bono, secundum quod sunt obiecta
voluntatis et intellectus.
Ad quartum dicendum, quod velle non invenitur in pluribus quam
intelligere, quamvis appetere in pluribus inveniatur. Sciendum tamen
est, quod in hac ratione non ducitur auctoritas Dionysii secundum eius
intentionem, propter duo. Primo, quia Dionysius loquitur quando
unum includitur in ratione alterius, sicut esse in vivere, et vivere
in intelligere, cum dicit unum esse simplicius altero. Secundo, quia
quamvis participatio quae est simplicior, sit nobilior, tamen si
accipiatur cum illo modo quo invenitur in rebus carentibus superadditis
perfectionibus, erit ignobilior; sicut esse quod est nobilius quam
vivere, si accipiatur cum illo modo quo inanimata sunt, ille modus
essendi erit ignobilior quam esse viventium, quod est vivere. Et sic
non oportet quod semper id quod est in pluribus, sit nobilius; alias
oporteret dicere sensum esse nobiliorem intellectu, et nutritivam
potentiam quam sensitivam.
Ad quintum dicendum, quod ratio illa procedit de voluntate in ordine
ad Deum; et sic conceditur esse nobilior.
|
|