|
Et videtur quod non.
1. Movens enim est naturaliter prius moto. Sed voluntas est
posterior intellectu; nihil enim amatur vel desideratur nisi cognitum,
secundum Augustinum in Lib. de Trinit. Ergo voluntas non movet
intellectum.
2. Praeterea, si voluntas movet intellectum ad suum actum, tunc
sequitur quod intellectus intelligat, quia voluntas vult ipsum
intelligere. Sed voluntas non vult aliquid nisi intellectum. Ergo
prius intellectus intellexit ipsum intelligere quam voluntas illud
vellet. Sed antequam intellectus hoc intelligeret, oportet ponere
quod voluntas illud vellet, quia ponitur intellectus a voluntate
moveri. Ergo est abire in infinitum; vel dicendum, quod voluntas non
movet intellectum.
3. Praeterea, omnis potentia passiva movetur a suo obiecto. Sed
voluntas est potentia passiva; est enim appetitus movens motum, ut
dicitur in III de anima. Ergo movetur a suo obiecto. Sed obiectum
eius est bonum intellectum vel apprehensum, ut dicitur in III de
anima. Ergo intellectus, aut alia vis apprehensiva, movet
voluntatem, et non e converso.
4. Praeterea, quod una potentia dicatur aliam movere, hoc non est
nisi propter imperium quod una super aliam habet. Imperare autem est
rationis, ut dicitur in I Ethic. Ergo eius est movere alias
potentias, et non voluntatis.
5. Praeterea, secundum Augustinum, XII super Genesim ad
litteram, movens et agens est nobilius moto et facto. Sed
intellectus, ad minus respectu sensibilium, est nobilior quam
voluntas, ut dictum est. Ergo ad minus respectu horum non movetur a
voluntate.
1. Sed contra. Est quod Anselmus dicit in Lib. de
similitudinibus, cap. II, quod voluntas movet omnes animae vires.
2. Praeterea, secundum Augustinum, VIII super Genesim ad
litteram, omnis motus procedit ab immobili. Sed inter potentias
animae sola voluntas est quae est immobilis in hoc quod a nullo cogi
potest. Ergo omnes aliae vires a voluntate moventur.
3. Praeterea, secundum philosophum in II Meteororum, omnis motus
est propter finem. Sed bonum et finis est obiectum voluntatis. Ergo
voluntas movet alias vires.
4. Praeterea, secundum Augustinum, hoc facit in spiritibus amor
quod in corporibus pondus. Sed pondus movet corpora. Ergo amor
voluntatis movet spirituales animae potentias.
Respondeo. Dicendum, quod intellectus aliquo modo movet voluntatem,
et aliquo modo voluntas movet intellectum et alias vires. Ad cuius
evidentiam sciendum, quod tam finis quam efficiens movere dicuntur,
sed diversimode; cum in qualibet actione duo considerentur: scilicet
agens, et ratio agendi; ut in calefactione ignis est agens, et ratio
agendi calor. In movendo dicitur finis movere sicut ratio movendi:
sed efficiens sicut agens motum, hoc est educens mobile de potentia in
actum. Ratio autem agendi est forma agentis per quam agit; unde
oportet quod insit agenti ad hoc quod agat. Non autem inest secundum
esse naturae perfectum, quia hoc habito quiescit motus; sed inest
agenti per modum intentionis; nam finis est prior in intentione, sed
posterior in esse. Et ideo finis praeexistit in movente proprie
secundum intellectum, cuius est recipere aliquid per modum
intentionis, et non secundum esse naturae. Unde intellectus movet
voluntatem per modum quo finis movere dicitur, in quantum scilicet
praeconcipit rationem finis, et eam voluntati proponit. Sed movere
per modum causae agentis est voluntatis, et non intellectus: eo quod
voluntas comparatur ad res secundum quod in seipsis sunt; intellectus
autem comparatur ad res secundum quod sunt per modum spiritualem in
anima. Agere autem et moveri convenit rebus secundum esse proprium quo
in seipsis subsistunt, et non secundum quod sunt in anima per modum
intentionis; calor enim in anima non calefacit, sed in igne. Et sic
comparatio voluntatis ad res est secundum quod competit eis motus, non
autem comparatio intellectus; et praeterea actus voluntatis est quaedam
inclinatio in aliquid, non autem actus intellectus. Inclinatio autem
est dispositio moventis secundum quod efficiens movet. Unde patet quod
voluntas habet movere per modum causae agentis, et non intellectus.
Potentiis autem animae superioribus, ex hoc quod immateriales sunt,
competit quod reflectantur super seipsas; unde tam voluntas quam
intellectus reflectuntur super se, et unum super alterum, et super
essentiam animae, et super omnes eius vires. Intellectus enim
intelligit se, et voluntatem, et essentiam animae, et omnes animae
vires; et similiter voluntas vult se velle, et intellectum
intelligere, et vult essentiam animae, et sic de aliis. Cum autem
aliqua potentia super aliam fertur, comparatur ad eam secundum suam
proprietatem: sicut intellectus cum intelligit voluntatem velle,
accipit in seipso rationem volendi; unde et ipsa voluntas, cum fertur
super potentias animae, fertur in eas ut in res quasdam quibus convenit
motus et operatio, et inclinat unamquamque in propriam operationem.
Et sic non solum res exteriores movet voluntas per modum causae
agentis, sed etiam ipsas animae vires.
Ad primum ergo dicendum, quod cum in reflexione sit quaedam similitudo
motus circularis, in quo est ultimum motus quod primo erat principium,
oportet sic dicere in reflexione, ut illud quod primo erat prius,
secundo fiat posterius. Et ideo, quamvis intellectus sit prior
voluntate simpliciter, tamen per reflexionem efficitur voluntate
posterior; et sic voluntas intellectum movere potest.
Ad secundum dicendum, quod non est procedere in infinitum; statur
enim in appetitu naturali, quo inclinatur intellectus in suum actum.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa ostendit quod intellectus movet
per modum finis; hoc enim modo se habet bonum apprehensum ad
voluntatem.
Ad quartum dicendum, quod imperium est et voluntatis et rationis
quantum ad diversa; voluntatis quidem secundum quod imperium
inclinationem quamdam importat; rationis vero, secundum quod haec
inclinatio distribuitur et ordinatur ut exequenda per hunc vel per
illum.
Ad quintum dicendum, quod quaelibet potentia praeeminet alteri in hoc
quod est proprium sibi: sicut tactus perfectius comparatur ad calorem,
quem sentit per se, quam visus, qui sentit ipsum per accidens; et
similiter intellectus completius comparatur ad verum quam voluntas; et
voluntas perfectius comparatur ad bonum quod est in rebus, quam
intellectus. Unde, quamvis intellectus simpliciter sit nobilior
voluntate, ad minus respectu aliquarum rerum; tamen secundum rationem
movendi, quae competit voluntati ex ratione propria obiecti, voluntas
nobilior invenitur.
|
|