|
Et videtur quod non.
1. Quia super illud Luc. XI, 34: lucerna corporis tui est
oculus tuus, Glossa, id est intentio. Sed oculus in anima est ratio
vel intellectus. Ergo intentio pertinet ad rationem vel intellectum,
et non ad voluntatem.
2. Sed dicendum, quod est voluntatis in ordine ad rationem, et pro
tanto oculo comparatur.- Sed contra: actus superioris et prioris
potentiae non dependet ab actu posterioris. Sed voluntas est prior
intellectu in agendo, quia voluntas movet intellectum, ut dictum est,
art. praeced. Ergo actus voluntatis non dependet a ratione. Si ergo
intentio esset actus voluntatis, nullo modo ad rationem pertineret.
3. Sed dicendum, quod secundum hoc actus voluntatis dependet a
ratione in quantum ad volendum praeexigitur cognitio voliti; et sic
intentio, quamvis sit actus voluntatis, est aliquo modo rationis.-
Sed contra: nullus actus voluntatis est qui cognitionem non
praeexigat. Ergo secundum hoc nullus actus deberet attribui
simpliciter voluntati, nec velle nec amare, sed voluntati et rationi
simul; quod est falsum. Ergo et primum; scilicet quod intentio sit
actus voluntatis.
4. Praeterea, ipsum nomen intentionis importat relationem in finem.
Sed referre aliquid in finem pertinet ad rationem. Ergo intentio est
rationis.
5. Sed dicendum, quod in intentione non solum est relatio in finem,
sed actus voluntatis qui refertur in finem; et utrumque per nomen
intentionis significatur.- Sed contra: actus ille relationi in finem
prosternitur ut materiale formali. Sed magis denominatur aliquid a
formali quam a materiali. Ergo intentio magis denominatur ab eo quod
est rationis, quam ab eo quod est voluntatis; et sic magis debet poni
actus rationis quam voluntatis.
6. Praeterea, sicut primus motor dirigit totam naturam, ita ratio
dirigit voluntatem. Sed intentio in rebus naturalibus magis proprie
attribuitur primo motori quam ipsis rebus naturalibus; cum res
naturales non dicantur aliquid intendere nisi secundum quod sunt
directae a primo motore. Ergo et in potentiis animae magis debet
attribui intentio rationi quam voluntati.
7. Praeterea, intentio, proprie loquendo, non est nisi
cognoscentis. Sed voluntas non est cognoscens. Ergo intentio non est
voluntatis.
8. Praeterea, eorum quae nullo modo sunt unum, non potest esse
actus unus. Sed voluntas et ratio nullo modo sunt unum, cum ad
diversa genera potentiarum animae pertineant; voluntas enim est in
appetitivo, sed ratio in intellectivo. Ergo ratio et voluntas non
possunt habere unum actum; et ita, si intentio est actus rationis
aliquo modo, non erit actus voluntatis.
9. Praeterea, voluntas, secundum philosophum in III Ethic.,
cap. XXI, est finis tantum. Sed finis est unus tantum in uno
ordine. Ergo voluntas secundum suum actum comparatur tantum ad unum.
Sed ubi est unum tantum, ibi non est ordo. Cum ergo intentio ordinem
importet, videtur quod nullo modo sit voluntatis.
10. Praeterea, intentio nihil aliud esse videtur quam directio
voluntatis in ultimum finem. Sed dirigere voluntatem est rationis.
Ergo intentio ad rationem pertinet.
11. Praeterea, sicut in perversitate peccati error est rationis,
contemptus irascibilis, inordinatio voluntatis concupiscibilis; ita e
contrario in reformatione animae fides est rationis, spes irascibilis,
caritas concupiscibilis. Sed fides, secundum Augustinum, est quae
intentionem dirigit. Ergo intentio est rationis.
12. Praeterea, secundum philosophum in III Ethic., voluntas
est possibilium, et impossibilium, intentio vero est solum
possibilium. Ergo intentio non est voluntatis.
13. Praeterea, quod non est in anima, non est in voluntate. Sed
intentio non est in anima: quia nec est potentia, sic enim esset
naturalis, et in ea meritum non consisteret; nec est habitus, sic
enim esset in dormiente; nec est passio, sic enim esset partis
sensitivae, ut patet per philosophum in VII Ethic. Haec autem
tria sunt solummodo in anima, ut dicitur in II Ethic. Ergo
intentio non est in voluntate.
14. Praeterea, ordinare rationis est, cum ad sapientem pertineat,
ut dicitur in I Metaphys. Sed intentio ordinatio quaedam est in
finem. Ergo est rationis.
15. Praeterea, intentio est distantis a fine: haec enim
praepositio in distantiam importat. Sed magis distat a fine ratio quam
voluntas; quia ratio solum demonstrat finem, voluntas vero inhaeret
fini sicut proprio obiecto. Ergo intendere est magis rationis quam
voluntatis.
16. Praeterea, omnis actus voluntatis aut est eius absolute, aut
per comparationem ad superiores vires, aut in comparatione ad
inferiores. Sed intendere non est actus voluntatis absolute, quia sic
idem esset quod velle vel amare; nec est actus eius in ordine ad
superiorem, id est rationem, sic enim actus eius est eligere; nec in
ordine ad inferiores, cum sic sit eius actus imperare. Ergo intendere
nullo modo est actus voluntatis.
1. Sed contra. Intentio est solum de fine. Sed finis et bonum est
obiectum voluntatis. Ergo intentio ad voluntatem pertinet.
2. Praeterea, intendere est quoddam prosequi. Sed prosecutio vel
fuga ad voluntatem pertinet, non ad rationem; sed solum dicere aliquid
esse prosequendum vel fugiendum. Ergo intentio est voluntatis.
3. Praeterea, omne meritum in voluntate consistit. Sed intentio
est meritoria, et penes eam praecipue attenditur meritum vel
demeritum. Ergo intentio est voluntatis.
4. Praeterea, Ambrosius dicit: affectus operi tuo nomen imponit.
Sed actus iudicatur bonus vel malus ex intentione. Ergo intentio in
affectu videtur contineri; et sic videtur esse voluntatis, et non
rationis.
Respondeo. Dicendum, quod intentio est actus voluntatis: quod
quidem manifeste apparet ex eius obiecto. Oportet enim potentiam et
actum in obiecto convenire, cum potentia non ordinetur in obiectum nisi
per actum; oportet enim potentiae visivae et visionis esse idem
obiectum, scilicet colorem. Cum ergo obiectum huius actus qui est
intentio, sit bonum, quod est finis, quod etiam est obiectum
voluntatis, oportet intentionem actum voluntatis esse. Non tamen est
actus voluntatis absolute, sed in ordine ad rationem. Ad cuius
evidentiam sciendum est, quod quandocumque sunt duo agentia ordinata,
secundum agens dupliciter potest movere vel agere: uno modo secundum
quod competit naturae suae; alio modo secundum quod competit naturae
superioris agentis; impressio enim superioris agentis manet in
inferiori; et ex hoc inferius agens non solum agit actione propria,
sed actione superioris agentis; sicut sphaera solis movetur proprio
motu, qui spatio unius anni expletur, et motu primi mobilis, qui est
motus diurnus, similiter aqua movetur motu proprio tendendo in
centrum, et habet quemdam motum ex impressione lunae, quae movet
ipsam, ut patet in fluxu et refluxu maris. Corpora etiam mixta habent
quasdam operationes sibi proprias, quae consequuntur naturam quatuor
elementorum, ut tendere deorsum, calefacere, infrigidare; et habent
alias operationes ex impressione caelestium corporum, ut magnes
attrahit ferrum. Et quamvis nulla actio inferioris agentis fiat nisi
praesupposita actione superioris, tamen illa actio quae competit ei
secundum suam naturam, attribuitur ei absolute, sicut aquae moveri
deorsum; illa vero quae ei competit ex impressione superioris agentis,
non attribuitur ei absolute, sed in ordine ad aliud: sicut fluere et
refluere dicitur esse proprius motus maris, non in quantum est aqua,
sed in quantum movetur a luna. Ratio autem et voluntas sunt quaedam
potentiae operativae ad invicem ordinatae; et absolute considerando,
ratio prior est, quamvis per reflexionem efficiatur voluntas prior et
superior, in quantum movet rationem. Unde voluntas potest habere
duplicem actum. Unum, qui competit ei secundum suam naturam, in
quantum tendit in proprium obiectum absolute; et hic actus attribuitur
voluntati simpliciter, ut velle et amare, quamvis ad hunc actum
praesupponatur actus rationis. Alium vero actum habet, qui competit
ei secundum id quod ex impressione rationis relinquitur in voluntate.
Cum enim proprium rationis sit ordinare et conferre, quandocumque in
actu voluntatis apparet aliqua collatio vel ordinatio, talis actus erit
voluntatis non absolute, sed in ordine ad rationem: et hoc modo
intendere est actus voluntatis; cum intendere nihil aliud esse videatur
quam ex eo quod quis vult, in aliud tendere sicut in finem. Et ita
intendere in hoc differt a velle, quod velle tendit in finem absolute;
sed intendere dicit ordinem in finem, secundum quod finis est in quem
ordinantur ea quae sunt ad finem. Cum enim voluntas moveatur in suum
obiectum sibi propositum a ratione, diversimode movetur, secundum quod
diversimode sibi proponitur. Unde, cum ratio proponit sibi aliquid ut
absolute bonum, voluntas movetur in illud absolute; et hoc est velle.
Cum autem proponit sibi aliquid sub ratione boni, ad quod alia
ordinentur ut ad finem, tunc tendit in illud cum quodam ordine, qui
invenitur in actu voluntatis, non secundum propriam naturam, sed
secundum exigentiam rationis. Et ita intendere est actus voluntatis in
ordine ad rationem.
Ad primum ergo dicendum, quod intentio assimilatur oculo quantum ad id
quod de proprietate rationis in intentione invenitur.
Ad secundum dicendum, quod ratio movet quodammodo voluntatem, et
voluntas quodammodo rationem, ut ex dictis patet; et sic utraque
diversis respectibus est altera prior, et utrique potest attribui actus
in ordine ad alteram.
Ad tertium dicendum, quod quamvis quilibet actus voluntatis
praesupponat cognitionem rationis, non tamen semper in actu voluntatis
apparet id quod est proprium rationis, ut ex dictis, in corp. art.,
patet; unde ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod relatio in finem activa est rationis: eius
enim est referre in finem; sed relatio passiva potest esse cuiuscumque
directi vel relati in finem per rationem: et sic potest esse
voluntatis. Et hoc modo relatio in finem pertinet ad intentionem.
Et per hoc patet solutio ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod in primo motore non solum invenitur
cognitio, sed voluntas; et ideo proprie potest ei intentio attribui.
Sed ad rationem non pertinet nisi cognitio; unde non est simile.
Ad septimum dicendum, quod intendere est non cognoscentis, cum res
naturales intendant finem, quamvis intentio praesupponat aliquam
cognitionem. Si autem loquamur de intentione animali, sic non est
nisi cognoscentis, sicut nec velle. Non tamen oportet quod intendere
et velle sint actus eiusdem potentiae, cuius est cognoscere, sed
eiusdem suppositi: non enim proprie dicitur cognoscere vel intendere
potentia aliqua, sed suppositum per potentiam.
Ad octavum dicendum, quod ratio et voluntas sunt unum ordine, sicut
universum dicitur esse unum; et sic nihil prohibet unum actum esse
utriusque: unius quidem immediate, sed alterius mediate.
Ad nonum dicendum, quod quamvis voluntas sit principaliter de fine,
ex eo quod ea quae sunt ad finem non desiderantur nisi propter finem,
nihilominus tamen voluntas est eorum quae sunt ad finem. Quod enim
philosophus dicit in III Ethicorum, quod voluntas est finis,
electio eorum quae sunt ad finem; non ob hoc dicitur quod voluntas
semper sit finis, sed aliquando, et principalius; et ex hoc quod
electio nunquam est finis, ostenditur quod non sit idem eligere et
velle.
Ad decimum dicendum, quod directio in finem activa pertinet ad
rationem, sed passiva potest ad voluntatem pertinere: et sic pertinet
ad intentionem.
Ad undecimum dicendum, quod fides dirigit intentionem, sicut ratio
voluntatem; unde, sicut fides est rationis, ita intentio voluntatis.
Ad duodecimum dicendum, quod voluntas non semper est impossibilium,
sed aliquando; et hoc sufficit, secundum intentionem philosophi, ad
ostendendum differentiam inter voluntatem et electionem, quae semper
est possibilium, ut scilicet eligere non sit omnino idem quod velle;
et similiter nec intendere est omnino idem quod velle; sed ex hoc non
excluditur quin sit actus voluntatis.
Ad decimumtertium dicendum, quod intentio est quidam actus animae.
In illa autem trimembri divisione philosophi actiones animae non
continentur: quia actiones non sunt animae ut in anima, sed magis ut
ab anima. Vel potest dici quod actiones comprehenduntur sub
habitibus, sicut principiatum continetur in suo principio.
Ad decimumquartum dicendum, quod ordinare est rationis, sed ordinari
potest esse voluntatis; et sic intentio ordinationem importat.
Ad decimumquintum dicendum, quod ratio illa procederet si nihil aliud
requireretur ad intentionem nisi sola distantia; requiritur autem
inclinatio, quae voluntati competit, et non rationi; unde ratio non
sequitur.
Ad decimumsextum dicendum, quod intentio est actus voluntatis in
ordine ad rationem ordinantem ea quae sunt ad finem, in finem ipsum;
sed electio est actus voluntatis in ordine ad rationem comparantem ea
quae sunt in finem ad invicem: et propter hoc intentio et electio
differunt.
|
|