|
Et videtur quod non.
1. Impossibile enim est eumdem actum esse simul bonum et malum. Sed
contingit esse voluntatem malam cum intentione bona; sicut cum quis
vult furari ut det eleemosynam. Ergo non est idem actus intentio et
voluntas.
2. Praeterea, secundum philosophum in X Eth., motus qui
terminatur ad medium et ad extremum differunt specie. Sed id quod est
ad finem, et finis, se habent quodammodo ut medium et extrema. Ergo
intentio finis et voluntas eius quod est ad finem, differunt specie;
et ita non sunt unus actus.
3. Praeterea, secundum philosophum in VII Ethic., fines in
practicis sunt sicut principia in demonstrativis scientiis. Sed non
est idem actus intellectus speculativi quo intelliguntur principia, et
quo considerantur conclusiones. Quod patet ex hoc quod ex diversis
habitibus eliciuntur: est enim intellectus habitus principiorum, sed
scientia conclusionum. Ergo in operativis non est idem actus
voluntatis quo intendimus finem et volumus ea quae sunt ad finem.
4. Praeterea, actus distinguuntur per obiecta. Sed finis et id
quod est ad finem, sunt diversa obiecta. Ergo non idem actus est
intentio finis et voluntas eius quod est ad finem.
1. Sed contra. Duo actus non possunt esse simul unius potentiae.
Sed voluntas simul dum vult id quod est ad finem, intendit finem.
Ergo intentio finis et voluntas eius quod est ad finem, non sunt
diversi actus.
2. Praeterea, sicut lux est ratio visibilitatis colori, ita finis
est ratio appetibilitatis his quae sunt ad finem. Sed eodem actu visus
videt colorem et lucem. Ergo eodem actu voluntas vult id quod est ad
finem, et intendit finem; ergo intentio finis et voluntas non sunt
diversi actus.
Respondeo. Dicendum, quod circa hanc quaestionem duplex est opinio,
ut Magister dicit in II Sent., dist. 28. Quidam enim dixerunt
quod alius actus sit voluntas eius quod est ad finem, et intentio
finis. Quidam vero dixerunt e contrario, quod sit unus actus, sed
quod eorum distinctio sit tantummodo propter rerum varietatem. Utraque
autem opinio secundum aliquid vera est. Ad cuius evidentiam sciendum
est, quod cum unitas actus ex unitate obiecti pensanda sit; si sint
aliqua duo quae per aliquem modum sint unum, actus qui fertur in ea
secundum quod sunt unum, erit unus; actus vero qui fertur in ea
secundum quod sunt duo, erunt duo, sicut partes lineae sunt quodammodo
duo, et quodammodo unum, prout scilicet uniuntur in toto: et ideo
actus visionis, si feratur in duas partes lineae secundum quod sunt
duae, id est in utramque per se secundum id quod est proprium sibi,
erunt duae visiones, nec poterunt simul videri; si autem feratur in
totam lineam comprehendentem utramque partium, erit una visio, et
simul tota linea videbitur. Omnia autem quae sunt ad invicem
ordinata, sunt quidem plura in quantum sunt res quaedam per se
consideratae; sunt vero unum in ordine quo ad invicem ordinantur: et
ideo actus animae qui fertur in ea secundum quod sunt ad invicem
ordinata est unus; actus vero animae qui fertur in ea secundum quod
sunt in se considerata, est multiplex. Sicut patet in consideratione
statuae Mercurii: quam si aliquis consideret ut est quaedam res, erit
alia consideratio eius, et consideratio Mercurii, cuius statua est
imago; si autem consideretur statua ut imago Mercurii, erit idem
modus considerationis in statuam et in Mercurium. Similiter quando
motus voluntatis fertur in finem et in id quod est ad finem, si feratur
in ea secundum quod utrumque est quaedam res per se existens, erit
diversus motus voluntatis: et sic est vera opinio quae dicit, quod
intentio finis et voluntas eius quod est ad finem, sunt diversi actus.
Si autem voluntas feratur in unum eorum secundum quod habet ordinem ad
aliud, sic est unus actus voluntatis in utrumque: et sic est vera
opinio quae ponit, unum actum esse intentionem finis et voluntatem eius
quod est ad finem. Sed si recte inspiciatur ratio intentionis,
invenitur haec opinio esse verior quam alia. Motus enim voluntatis in
finem non dicitur absolute intentio, sed simpliciter velle; sed
intentio dicitur inclinatio voluntatis in finem, secundum quod ad finem
terminantur ea quae sunt in finem. Qui enim vult sanitatem, dicitur
eam simpliciter velle; sed solum eam intendere dicitur, quando aliquid
propter sanitatem vult. Et ideo concedendum est, quod intentio non
sit alius actus numero quam voluntas.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis unus actus non possit esse bonus
et malus, tamen alicuius actus mali potest esse aliqua circumstantia
bona; sicut actus vitiosus est, si quis comedat plus quam debet,
licet comedat quando debet. Et ita voluntas qua quis vult furari ut
pascat pauperes, est actus malus simpliciter, habens tamen aliquam
circumstantiam bonam: propter quid enim ponitur una de circumstantiis.
Ad secundum dicendum, quod verbum philosophi est intelligendum,
quando sistitur in medio; quando enim per medium transitur ad
terminum, tunc est unus numero motus. Et ita quando voluntas movetur
in id quod est ad finem, cum ordine ad finem, est unus motus.
Ad tertium dicendum, quod quando conclusio et principium considerantur
utrumque per se, sunt diversae considerationes; sed quando
consideratur principium in ordine ad conclusionem, est eadem
consideratio utriusque, sicut fit in syllogismo.
Ad quartum dicendum, quod finis et id quod est ad finem, sunt unum
obiectum, in quantum consideratur unum in ordine ad aliud.
|
|