|
Et videtur quod non, sed rationis.
1. Ignorantia enim non est voluntatis, sed rationis. Sed
perversitas electionis, ignorantia quaedam est; unde omnis malus,
dicitur esse ignorans ignorantia electionis, ut patet in III
Ethicorum. Ergo et electio rationis est.
2. Praeterea, sicut ad rationem pertinet inquisitio et
argumentatio, ita conclusio. Sed electio est quasi quaedam conclusio
consilii, ut patet in III et VII Ethic. Cum ergo consilium sit
rationis, et electio similiter rationis erit.
3. Praeterea, secundum philosophum in VIII Ethicorum,
principalitas virtutis moralis in electione consistit. Sed, sicut
ipse dicit in VI Ethic., id quod est prudentiae in virtutibus
moralibus, est principale, quod formaliter complet rationem virtutis.
Ergo electio pertinet ad prudentiam. Sed prudentia est in ratione.
Ergo et electio.
4. Praeterea, electio discretionem quamdam importat. Sed
discernere rationis est. Ergo et eligere.
1. Sed contra. Est, quod eligere est duobus propositis unum alteri
praeoptare, ut patet per Damascenum. Sed optare est actus
voluntatis, et non rationis. Ergo et eligere.
2. Praeterea, philosophus dicit in III Ethicorum, quod electio
est desiderium praeconsiliati. Sed desiderium est voluntatis, et non
rationis. Ergo et electio.
Respondeo. Dicendum, quod electio habet in se aliquid voluntatis,
et aliquid rationis. Utrum autem sit actus proprie voluntatis, vel
rationis, philosophus videtur relinquere sub dubio in VI Ethicorum,
ubi dicit, quod electio vel est appetitus intellectivi, idest
appetitus in ordine ad intellectum, vel intellectus appetitivi, idest
intellectus in ordine ad appetitum. Primum autem verius est, scilicet
quod sit actus voluntatis in ordine ad rationem. Quod enim sit directe
actus voluntatis, patet ex duobus. Primo ex ratione obiecti: quia
proprium obiectum electionis est id quod est ad finem, quod pertinet ad
rationem boni, quod est obiectum voluntatis; nam bonum dicitur et
finis, ut honestum vel delectabile, et quod est ad finem, ut utile.
Secundo ex ratione ipsius actus. Electio enim est ultima acceptio qua
aliquid accipitur ad prosequendum; quod quidem non est rationis, sed
voluntatis. Nam quantumcumque ratio unum alteri praefert, nondum est
unum alteri praeacceptatum ad operandum, quousque voluntas inclinetur
in unum magis quam in aliud: non enim voluntas de necessitate sequitur
rationem. Est tamen electio actus voluntatis non absolute, sed in
ordine ad rationem, eo quod in electione apparet id quod est proprium
rationis, scilicet conferre unum alteri, vel praeferre: quod quidem
in actu voluntatis invenitur ex impressione rationis, in quantum
scilicet ipsa ratio proponit voluntati aliquid non ut utile
simpliciter, sed ut utilius ad finem. Sic ergo patet quod voluntatis
actus est velle et intendere. Sed velle prout ratio proponit voluntati
aliquid bonum absolute, sive sit propter se eligendum, ut finis, sive
propter aliud, ut quod est ad finem: utrumque enim velle dicimur.
Sed eligere est actus voluntatis, secundum quod ratio proponit ei
bonum ut utilius ad finem. Intendere vero, secundum quod ratio
proponit ei bonum ut finem consequendum ex eo quod est ad finem.
Ad primum ergo dicendum, quod ignorantia electioni attribuitur quantum
ad id quod habet de ratione.
Ad secundum dicendum, quod practicae inquisitionis est duplex
conclusio: una quae est in ratione, scilicet sententia, quae est
iudicium de consiliatis; alia vero quae est in voluntate, et huiusmodi
est electio: et dicitur conclusio per quamdam similitudinem, quia
sicut in speculativis ultimo statur in conclusione, ita in operativis
ultimo statur in operatione.
Ad tertium dicendum, quod electio dicitur esse principale in virtute
morali et ex parte eius quod habet de ratione, et ex parte eius quod
habet de voluntate: utrumque enim requiritur ad rationem virtutis
moralis; et dicitur electio principale respectu exteriorum actuum.
Unde non oportet quod electio sit actus prudentiae totaliter; sed
participat aliquid prudentiae, sicut et rationis.
Ad quartum dicendum, quod discretio invenitur in electione, secundum
quod pertinet ad rationem, cuius proprietatem sequitur voluntas in
eligendo.
|
|