|
Et videtur quod non.
1. Res enim ordinatur in Deum ut est cognoscibilis et appetibilis.
Sed non omnia quae ordinantur in ipsum ut est cognoscibilis,
cognoscunt ipsum; non enim omnia cognoscentia cognoscunt Deum. Ergo
nec omnia quae ordinantur in ipsum ut in appetibile, appetunt ipsum.
2. Praeterea, bonum quod ab omnibus est desideratum, secundum
philosophum in I Ethicorum, est esse, ut ibidem vult Commentator.
Sed Deus non est esse omnium. Ergo Deus non est illud bonum quod ab
omnibus est desideratum.
3. Praeterea, nullus appetit id quod refugit. Sed quidam refugiunt
Deum, cum odiant ipsum, ut habetur in Psalm. LXXIII, 23:
superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper; et Iob, XXI,
14, dicitur: dixerunt Deo: recede a nobis. Ergo non omnia
appetunt Deum.
4. Praeterea, nullus appetit id quod habet. Sed quidam, sicut
beati, qui eo fruuntur, habent ipsum Deum. Ergo non omnia Deum
appetunt.
5. Praeterea, naturalis appetitus non est nisi eius quod potest
haberi. Sed sola rationalis creatura potest habere Deum, cum sola
sit ad imaginem Dei, et eo ipso imago Dei sit quo capax eius est, ut
Augustinus dicit in Lib. de Trinit. Ergo non omnia naturaliter
appetunt Deum.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit in Lib. Solil.:
Deum diligit quidquid diligere potest. Sed omnia possunt diligere,
quia omnia appetunt bonum. Ergo omnia appetunt Deum.
2. Praeterea unumquodque appetit naturaliter finem suum propter quem
est. Sed omnia sunt ordinata in Deum sicut in finem; Proverb.
XVI, 4: universa propter semetipsum operatus est dominus. Ergo
omnia naturaliter appetunt Deum.
Responsio. Dicendum, quod omnia naturaliter appetunt Deum
implicite, non autem explicite. Ad cuius evidentiam sciendum est,
quod secundaria causa non potest influere in suum effectum nisi in
quantum recipit virtutem primae causae. Sicut autem influere causae
efficientis est agere, ita influere causae finalis est appeti et
desiderari. Et ideo, sicut secundarium agens non agit nisi per
virtutem primi agentis in eo existentem, ita secundarius finis non
appetitur nisi per virtutem finis principalis in eo existentem: prout
scilicet est ordinatum in illud, vel habet similitudinem eius. Et
ideo, sicut Deus, propter hoc quod est primum efficiens, agit in
omni agente, ita propter hoc quod est ultimus finis, appetitur in omni
fine. Sed hoc est appetere ipsum Deum implicite. Sic enim virtus
primae causae est in secunda, ut etiam principia in conclusionibus;
resolvere autem conclusiones in principia, vel secundas causas in
primas, est tantum modo virtutis rationalis. Unde solum rationalis
natura potest secundarios fines in ipsum Deum per quamdam viam
resolutionis deducere, ut sic ipsum Deum explicite appetat. Et sicut
in demonstrativis scientiis non recte scitur conclusio nisi per
resolutionem in prima principia, ita appetitus creaturae rationalis non
est rectus nisi per appetitum explicitum ipsius Dei, actu vel habitu.
Ad primum igitur dicendum, quod etiam omnia cognoscentia cognoscunt
implicite Deum in quolibet cognito. Sicut enim nihil habet rationem
appetibilis nisi per similitudinem primae bonitatis, ita nihil est
cognoscibile nisi per similitudinem primae veritatis.
Ad secundum dicendum, quod ipsum esse creatum est similitudo divinae
bonitatis; unde in quantum aliqua desiderant esse, desiderant Dei
similitudinem et Deum implicite.
Ad tertium dicendum, quod Deus dupliciter potest considerari: vel in
se, vel in effectibus suis. In se quidem, cum sit ipsa essentia
bonitatis, non potest non diligi; unde ab omnibus videntibus eum per
essentiam diligitur, et ibi quantum quisque cognoscit, tantum
diligit. Sed in aliquibus effectibus suis in quantum sunt contrarii
voluntati, sicut sunt poenae illatae, vel praecepta quae gravia
videntur, ipse Deus refugitur, et quodammodo odio habetur. Et tamen
oportet quod illi qui eum quantum ad aliquos effectus odiunt, in aliis
effectibus eum diligunt; sicut ipsi Daemones, secundum Dionysium in
IV cap. de divinis nominibus, appetunt esse et vivere naturaliter,
et in hoc ipsum Deum appetunt et diligunt.
Ad quartum dicendum, quod beati qui iam fruuntur Deo, appetunt
fruitionis continuitatem; et iterum ipsa fruitio est sicut iam quidam
habitus perfectus suo appetibili, quamvis nomen appetitus
imperfectionem importet.
Ad quintum dicendum, quod sola creatura rationalis est capax Dei,
quia ipsa sola potest ipsum cognoscere et amare explicite; sed aliae
creaturae participant divinam similitudinem, et sic ipsum Deum
appetunt.
|
|